Immagini della pagina
PDF
ePub

lites suos provisis e longinquo præsidiis atque fomentis insuetis adversus locorum ac tempestatum incommoda muniret; ut eosdem ad ardua quæque, ac supra mortalium vires posita, alacriter subeunda, et puncto temporis perficienda, amplissimis præmiis inflammaret; ut denique inauditis antea machinis perterrefactos, comprehensosque propria intra moenia, hostes ante omnem obsidentium spem compelleret ad deditionem. Sed quid sumtibus parcat, qui nec sibi ipse parcit; in se durus, atque, ut ita dicam, prodigus operum ac periculorum, quo ceteris et opera et pericula minuantur! Hinc illa, quæ miratus est orbis, victoriarum prodigia, non proferendi imperii, sed constituendæ publicæ quietis fine terminata. Tantum enim semper abfuit ab appetendis alienis, ut Reginæ, Sanctissimæ matris tuæ, jura nonnisi suspensa asseruerit manu, ut aliis quam sibi æquiorem sese perpetuo præstiterit, ut obstiterit, ipse sibi, cum alius obsisteret nemo, victoriamque sibi eripuerit ipse de manibus, cum solus posset. Et miremur, si tandem conjuratis adversus Gallicum nomen finitimis gentibus cunctis leges dixerit pacis, cum fortitudini prius modum posuerit et fortunæ suæ.

Nec vero est, quod tibi præreptam doleas, SERENISSIME PRINCEPS, expetita semper tui similibus gloriæ messem. Neque enim, firmata jam terra marique Galliæ potentia, deesse unquam poterit palmarum etiam bellicarum seges, quamdiu sub impiorum barbarorum jugo gement Christianæ tot nationes. Sunt præterea sua paci decora, quorum ingentia specimina et jam Magnus Pater tuus, in omni laudum genere incomparabilis, dedit, quæcumque scilicet temporibus turbidis dari poterant; et plura majoraque imposterum dabit. Nec vero cedit Davidis fortitudini sapientia Salomonis.

Hæc quidem a Deo inprimis postulanda, sed et humana haud respuenda subsidia: Historicorum inprimis, quos mutos fidosque præ ceteris consiliarios non immerito agnovere prudentissimi Reges. Inter Historicos autem, quorum jam complures evolvisti, nullus majori usui esse

poterit SERENITATI TUÆ, quam Romanæ Princeps Historiæ, T. Livius, quem non infrequenti lectione, pro studiorum tuorum quasi coronide, aliis Te adjecturum spero, immo primas ei facile delaturum. Hunc ego, jubente Augusto Patre tuo per Illustrissimum CAROLUM MONTAUSERIUM DUCEM, (qui spei tuæ magno suo merito, admotus) a me Notis atque Interpretationibus illustratum SEREN!TATI TUÆ dico consecroque. Is in præclarissimis domi forisque gestis tot ac tantorum virorum, a quibus constitutum atque auctum imperiorum quæ unquam fuerunt longe maximum; in tot inquam ab hoc auctore mira descriptis elegantia Prudentiæ, Fortitudinis, Temperantiæ, Charitatis in Patriam, Religionis etiam in numen, (qua ipsis cognitum,) exemplis, rudem tibi præbebit et adumbratam speciem rerum paternarum; qualium in spem certissimam crescis, et quales a tanta indole tantisque Patris curis expectat a Te cum Gallia tua, tum Christianus orbis. Nostris in eum lucubrationibus, Tu quidem, PRINCEPS SERENISSIME, parum nunc indigebis: eas tamen sub Augusto nomine tuo nonnihil publice profuturas confido. Illud certe mihi audeo polliceri, hoc tibi a me oblatum æterni obsequii pignus, ex vetustæ apud Te literariæ operæ meæ memoria, non ingratum omnino futurum.

Lutetiæ Parisiorum, Kal. Novemb. anni 1678.
felicissimo natali tuo, quem utinam centies

tibi recurrentem videant seri nepotes.

PROOEMIUM.

[Ex ED. G. ALEX. RUPERTI.]

§ 1. De Livii ætate et vita.

T. LIVIUS, si Chronico Eusebii fides habenda, natus est a. U. C. DCXCV. et obiit eodem, quo Ovidius, anno, U. C. DCCLXX. p. Ch. n. 17. quadriennio post mortem Augusti Imp. Natale ei solum fuisse Patavium, Venetorum opp. in Gallia Transpadana, (h. Padua) quod ab Antenore ad Timavum fl. (h. Timavo) a quo tamen longe abest, conditum poëtæ dicunt, præter alios docent Symmachus Epist. IV. 18. Sidonius in panegyr. Anthemii vs. 188. et Statius Sylv. IV. 7. extr. ubi Timavi alumnus' vocatur. Eodem spectant verba Martialis Epigr. 1. 62. 3. Censetur Apona (Patavina) 'Livio suo tellus, Stellaque, nec Flacco minus.' Nam Aruntius Stella elegiographus et Valerius Flaccus, qui Argonautica scripsit, fuere Patavini, (unde hic etiam in Epigr. 1. 77. 2. ‹ Antenorei spes et alumnus Laris' dicitur,) et Aponus fons prope Patavium, cujus aquas salubres et calidas celebravit Claudianus in Idyll. vi. (al. Epigr. vIII.) neque audiendi sunt, qui a Martiale Aponum designari vicum Patavio proximum (h. Abano) contendunt. Quanquam enim Livius ita Patavinus eodem modo appellari potuit, quo Catullus Veronensis, Virgiliusque Mantuanus, etsi ille in lacus Benaci pæninsula Sirmione, hic Andibus

[ocr errors]

in agro Mantuano est natus; tamen, si non ipse vicus, certe illud nomen ejus serioris videtur originis esse; nec probabile est, tam ignobilem locum non modo Livii, sed etiam Stella et Flacci fuisse patriam, neminemque præter Martialem rei omnino memoria dignissimæ mentionem fecisse.

De Livii parentibus, educatione, studiis, rebus domesticis, muneribus publicis, vitæ genere, moribusque vix quicquam explorati memoriæ proditum reperitur; neque est, quod valde id doleamus. Nam verum est judicium Valckenaërii, quod in Præf. ad ejus Diatr. de Aristobulo nuper Luzac memoravit: Uti fuere apud antiquos, qui nec statuam sibi poni, nec marmore memoriam sui ad posteros propagari vellent, cum egregia facinora sibi pro omni monumento satis esse existimarent; similiter Valckenaërius, qui nec pingi se nec fingi voluit, arbitrabatur, viri, eruditione insignis, omnem memoriam esse debere in libris, quibus conscribendis nomen suum futuris sæculis commendasset, aut in discipulis, quos excellenti disciplina ad communem civium informasset utilitatem; cetera, quæ res domesticas, parentes, uxorem, liberos, amores, amicitias, lites, fortunas, vel prosperas vel adversas, spectent, haud magis dignos esse, quæ futuris sæculis innotescant, quam quæ vel mercatoris prædivitis fuerint, vel viri cujusque in suo ordine arteve sua spectati. Hinc et brevissimi erimus, exemplo eorum, qui vitam Livii exposuere, Vossii, (de hist. Lat. 1. 19.) Fabricii, (Bibl. Lat. 1. 11.) Sigonii, Mülleri, Funccii, Hambergeri, aliorumque. Verbosior quidem est commentatio Jac. Phil. Tomasini de vita Livii, (Patav. 1630. Amst. 1670. et in Drakenb. et Liv. T. VII. p. 4. sq.) sed minus habet in recessu, quam fronte promittit, et pro certis ac veris subinde dubia et falsa substituit. Quo refero, Livium Claudio Cæsari adolescenti præceptorem fuisse datum; partem historiæ ab eo contextam esse Neapoli; illi duas fuisse uxores, totidemque filios, et filias quatuor, harumque minimam natu nupsisse L. Magio rhetori; ; eundem, saturum honorum, annis et studiis fessum, accen

sumque amore patriæ, post Augusti discessum e vita Patavium remigrasse, ibique, anno imperii IV. Tiberii, ipsis Kal. Jan. mortalitatem explevisse ; quin et ibidem sepulcrum ossaque ejus adhuc superesse. Prius colligit ex Suet. Claud. 41. pr. ubi legimus, hunc Cæsarem T. Livii hortatu historiam scribere aggressum esse; alterum ex Pighii Herc. Prodicio p. 330. qui sæpius Livium, Horatium, Statium, Claudianum, Senecam, aliosque præclari ingenii viros, Neapolin studiorum causa secessisse monet; reliqua ex Senecæ prooem. lib. v. Controv. in quo L. Magius, T. Livii gener, laudatur, ex Eusebii et Hieron. Chronicis, quo historicum nostrum Patavii tam natum quam mortuum dicunt, et ex IV. Inscriptionibus monumentorum publicorum, quarum prima est: T. LIVIVS C. F. SIBI ET SVIS T.

LIVIO T. F. PRISCO ET T. LIVIO T. F. LONGO ET CASSIE SEX. F. PRIMÆ VXORI: secunda v. F. T. LIVIVS LIVIE T. F. QVARTÆ L. HALYS CONCORDIALIS PATAVI SIBI ET SVIS OMNIBVS: tertia: T. LIVIVS T. L. OPTATVS AN. XV. quarta: V. F. T. LIVIVS T. LIB. ET LIVIÆ LEVINVS L. F. STELL.... VENONIÆ EXORATE P. LIVIE FIRME ET

FESTO FILIO ET FIRMÆ FILIÆ.a Altera est epitaphium, Patavii a. Ch. 1413. apud ædem D. Justinæ effossum una cum capsula plumbea ossibus plena, e quibus a. 1451. Alphonsus, Arragoniæ rex, os brachii a republica Patavina dono accepit. Nullam vero harum inscriptionum, excepta forsan prima, ad historicum nostrum, tresque posteriores ad ejus aliusve T. Livii libertos esse referendas, adeoque omnem corruere fabulam de ossibus Livianis Patavii repertis, post Gudium docuere jam Morhofius, aliique modo laudati in nota.

Livius et eloquentiæ et philosophiæ studiis deditus fu

Has inscriptiones præter Tomasinum memorant Dan. Ge. Morhof. in c. 3. diss. de Patavinitate Liviana, (Kilon. 1685. inter alias ejus Diss. Hamb. 1699. et in Drak. ed. Liv. T. VII. p. 27. sq.) Sertor. Ursat. in Mo

num. Patav. p. 27. et 202. sq. Jo. Mabillon. Mus. Ital. T. 1. p. 30. Trewenschroeder. Fast. Liv. p. 304. Pet. Servius Miscell. p. 131. et Laur. Pignor. in Orig. Patav. c. 17.

« IndietroContinua »