Immagini della pagina
PDF
ePub

t

cisque artibus, sed asperi tetricique ingenii, et perpetuus æqualium præstantissimorumque scriptorum obtrectator, qui, quamvis ipse dura, sicca, aspera, et salebrosa oratione uteretur," Livio Patavinitatem exprobravit.* Qua criminatione quidam designari putant nimias Patavinorum laudes, alii odium in Gallos, alii orthographiæ insolentiam," alii Pompeianarum partium studium, alii redundans et Asiaticum dicendi genus, seu frigidam et elumbem prolixitatem, a Romana virilitate alienam, alii aliud. Sed ex locis class. Quintil. 1. 5. 65. et VIII. 1. 3. manifesto apparet, significari peregrinitatem aliquam in usu vocum Romanis insolentium aliove sensu captarum. Quod tamen vitium, si Livio fuit, ita latet, ut a nobis saltem hodie et in iis qui supersunt libris ejus vix ac ne vix quidem deprehendi possit.

Hujus generis judicibus nescio an annumerandi sint, qui valde improbarunt frequentem illam et accuratam prodigiorum portentorumque enumerationem, qua sapienter abstinuisse Polybium jam Xiphil. (in Aug. p. 41. ed. H. Steph.) judicavit, quæque præcipua creditur causa fuisse, cur Gregorius M. propagandæ religionis Christianæ et superstitionis tollendæ studiosissimus, ex omnibus bibliothecis historias Livii curaverit amovendas. Fastidiremus utique talia legere in historicis nostri ævi, quo philosophia et

t V. ad Tac. Ann. 1. 12. 3.

V. auctor dialogi de Orat. c. 21. et Senec. Exe. Controv. et lib. IV. princ.

* V. Quintil. I. O. 1. 5. 56. et VIII. 1.3.

y Cui conjecturæ favet, quod Quintil. 1. 7. 24. docet, Livium sibe et quase scripsisse pro sibi et quasi. Enimvero id non proprium Patavinis, sed literarum e et i usum in permultis vocibus promiscuum fuisse antiquis scriptoribus, ex inscriptt. Mss. Gell. x. 24. Quintil. 1. 4. et 7. Donato in Terent. Phorm. 1. 1. et aliis jam probavit Morhof. de Patavin. Livii c. 3.

de quo libello v. sup. not. 1.

Livium et Patavinos earum par. tium, Asinium vero Pollionem Pompeianis adversum fuisse, docent Tac. Ann. iv. 34. Macrob. Sat. 1. 11. Vellei. 11. 63. Cf. Morhof. 1. I. c. 2.

a Eam Jo. Buberius de Patavin. Livii ita festive, licet maligne, dictam censebat, quia Patavinorum mulieres in Venerem frigidiores et seve ras moribus fuisse cognoverat ex Mar. tial. IX. 17. et Plin. Ep. 1. 14.

b Hæc et Morhofii sententia fuit, qui illas aliasque conjecturas bene refutavit l. 1.

maxime physica veras rerum naturalium causas investigare nos docuit, et hujus generis errores exemit hominum animis. Sed non est, quod vitio vertantur antiquis rerum Romanarum auctoribus. Nam hi et placere cupiebant popularibus suis, qui omnes iram Deorum prodigiis portendi piaculisque et supplicationibus avertendam esse putabant, (quibus opinionibus etiam sapientissimos fuisse imbutos, vel ex Ciceronis de divinatione libris intelligitur,) et movebantur tum gravitate harum superstitionum, quæ magnam vim habebant in consilia publica rerumque gerendarum eventum, tum auctoritate antiquitatis monumentorumque veterum, e quibus tantum non omnia hauriebant, in primis fastorum et annalium pontificum, in quibus prodigia cum procurationibus diligenter erant consignata. Quod si vero Livius in his commemorandis modum excessit, minus certe peccasse videtur quam Polybius, qui semel tantum (111. 112.) brevem eorum mentionem fecit: nam ex historia Romana, quæ talia pæne silentio prætermittit, non accurata percipietur cognitio morum, opinionum, institutorumque hujus populi. Ipse Livius non male eam, quam secutus est, rationem lib. XLIII. 13. defendit his verbis: Non sum nescius, ab eadem negligentia, qua nihil Deos portendere vulgo nunc credunt,' sc. homines, edocti a philosophis, Deorum providentiam negantibus, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus fit animus, et quædam religio tenet, quæ illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro dignis habere quæ in meos annales referam.' Idem aliis locis recte judicat de prodigiis, v. c. XXI. 62. xxiv. 10. 44. et XXVII. 23. quibus dicit, multa oculorum auriumque ludibria, motis semel in religionem animis, temere pro veris fuisse credita, et pravam religionem etiam minimis inseruisse Deos.

[ocr errors]

c

Fuere etiam et olim et hodie, qui nimium orationis or

• V. c. Lucianus de scrib. hist. 1x. 57. et impr. Diodorus Sic. Orationes

natum et eloquentiæ studium neutiquam probarunt in historico. Et recte hi judicare videntur: nam scriptores, qui oratoria ornamenta, elegantias et flores sermonis, rhetorumque lecythos, et pigmenta sectantur, majorem pæne verborum quam rerum, voluptatis quam utilitatis, et doctrinæ ingeniique ostentandi quam veritatis investigandæ curam habere solent. Neque etiam tam cæco Livii amore captus sum, ut in hac re nihil ab eo peccatum esse contendam. Orationes, ex ejus fere ingenio profectæ, nimis forsan crebræ et sæpe justo longiores sunt, copia variorum ornamentorum convenientior oratori quam historico, multi orationis colores ex seriori ævo ejusque ritibus depromti, multa oratorum more exaggerata. Ipsa tamen hæc ubertas lactea est et gratissima: unde etiam non defuere, qui conciones cxc. e Livio excerptas separatim edendas curarent.* Neque minori ille studio veri reperiendi, quam ornate exprimendi arsisse videtur.

d

Alii Livii peccata paucis recensebo, quoniam plura de iis jam in commentario dixi. Multa in ejus historia Rom. reperiuntur exempla incuriæ rerumque perverse narratarum, v. c. 1.38. 4. 1. 45. 2. II. 8. 10. III. 31. IV. 12. iv. 29.3. IV. 42. 3. v. 1. pr. v. 12.8. x. 33. 5. x. 47. xxI. 6. 3. xxII. 48. 4. XXIII. 11. 9. xxшII. 37. 3. xxiv. 1. 1. xxv. 41. 8. XXVI. 21. 6. xxvIII. 45. 4. xxx. 24. 2. xxxI. 50. 4. XXXIV. 59. 4. multa improbabilia et fabulosa aut miraculorum commenta, ut 1. 7. 9. 16. 11. 49. 50. VII. 6. XXVIII. 28. 1. cet. multa loca, quibus ille sui oblitus aut varios secutus auctores de eadem re aliud alio loco seu contraria tradit, e. g. 1. 7. 5. 1. 24. 2. et 5. 1. 65. 4. iv. 29. v. 12. v. 27. coll. 42. 47. vII. 1. vII. 15. 2. VII. 32. 4. IX. 26.

rectas in Livio et Sallustio reprehendit, nec nisi obliquas in historia referendas censuit Pompeius Trogus; de quo v. Justin, xxxvIII. 4.

d V. ad Iv. 54.7. vi. 16. 4. Ix. 14. 8. XXVIII. 1. xxxiv. 5. 3. (ubi ab ora

tore argumentum petitur ex Originibus Catonis, quarum scribendarum hic eo tempore nondum ceperat consilium) XXXVI. 40. 3. et al.

e V. Fabricii Bibl. Lat. 1. 11. pag. 295.

coll. 34. ix. 44. 8. xxi. 3. 2. xxi. 56. 4. xxi. 32. XXVI. 21. 6. xxvII. 14. 2. xxvII. 48. 6. XXIX. 11. 3. XXIX. 22. 4. xxx. 2. 1. xxx. 19. 5. xxx. 24. 2. XXXIII. 9.3. XXXIII. 13.3. xxxiv. 53. 5. XXXVI. 24.3. xxxvII. 24. 3. XXXVII. 18. 2. xli. 27. 2. alia, ubi errore lapsus memoriæ eadem fere verbis iisdem bis memorat, ut XXXV. 22. 2. XXXVI. 21. 4. XLV. 15. 8. vel mole rerum narrandarum obrutus multa suo tempore ac loco prætermittit, et deinde per occasionem eorum, quasi jam ante relatorum, brevem injicit mentionem, v. c. 1. 30. III. 31. 32. iv. 30. v. 18. 31. 40. viii. 25. ix. 8. 1x. 12. 4. 1x. 31. 34. 38. 44. x. 12. coll. 41. x. 33. xXII. 9. 33. 60. xxIII. 21. xxiv. 10. 36. xxv. 25. xxv. 41. 8. xxvIII. 4. 17. xxix. 13. 2. XXXIII. 44. cet. vel eadem committit peccata, quorum alios arguit historicos, e. g. 11. 15. 16. 39. (quibus locis consules biennii omisit) IX. 44. xxxvI. 40. 3. vel male intellexit verba Polybii, ut xxxI. 29. 1. XXXIII. 8. 5. XXXIII. 13. 3. vel ejus ȧμaprýμata μmμovixà sua fecit, v. c. XXXVIII. 11. 8. vel ejusdem auctoritate spreta ex aliis minus fide dignis parum probabilia, ne dicam absurda, hausit, ut XXVIII. 28. 1. Præterea nonnunquam verba sunt abrupta et male nexa, ut x. 20. 7. brevitas obscura v. c. 111. 45. pr. ingrata orationis negligentia, (de qua v. ad Præf. n. 3. ad I. 3. 8. 11. 32. 3. v. 15. 6. v. 43. 4. vi. 24.4. et al.) crebri pleonasmi et inanis verborum copia atque ubertas, cujus generis insignem μaxçoλoyíav notavit Quintil. VIII. 3. 53.

§ 6. De Mss. Livii.

De his tantum non omnibus docte et accurate post Fabricium (in Biblioth. Lat. I. 11.) et Creverium egit Drakenb.

fCf. Periz. anim. Hist. c. 4. p. 160. sq. qui id optimis accuratissimisque scriptoribus, præsertim rerum Rom. et in his Livio, in usu fuisse, et forsan non oblivioni aut incuriæ tribuendum, sed de industria ac brevita

tis studio factum putabat. Quacum que vero de causa hanc illi consuetudinem ascivere, ea vituperanda potius, quam laudanda et imitanda videtur.

in Præfat. Vol. VII. edit. Liv. et ibidem in Syllabo codicum et editt. p. 320-341. cujus vestigia legere Livii editores Bipontini. Nobis tantum summas ex iis rerum seligere licet, et in lucidiorem redigere ordinem.

CODICES SCRIPTI, a viris doctis ad recensendum emendandumque Livium adhibiti, sunt:

1. Antiquissimi optimique, et quidem 1. Puteaneus olim, nunc Parisiensis, omnium præstantissimus, literis uncialibus et continuis, iisdem quibus clarus ille Florentinus ex Pisano Pandectes, scriptus, cui historia belli Punici Liviana plurimum debet. 2. Cantabrigiensis collegii Trinitatis, raro discrepans a Puteaneo. 3. Petavianus 1. Alex. Petavii, Puteaneo fideliter plerumque adhærens, aut ita ab eo deflectens, ut causa sit manifesta. 4. Moguntinus, literis Longobardicis in membrana exaratus, qui in ædis Martinianæ ac metropolitanæ bibliotheca, in qua olim fuit, non amplius reperitur, et consultus est primum a Nic. Carbachio, deinde a Gelenio aut Rhenano, qui in ed. Frobeniana lectiones variantes, ex eo diligentius excerptas, notavit, et permultas quidem in contextum admisit, sed pauciores quam Aldus (in ed. Ven. 1521.) et Drakenb. a quibus nimium forte huic Msto tributum est. 5. Laurishemensis, majusculis literis et sine vocum distinctione scriptus, et ex bibliotheca monasterii Laurishemensis in Cæsaream, quæ Vindobonæ est, illatus, sed nondum a quoquam accurate collatus cum ed. Sim. Grynæi, qui Basil. 1531. ex eo primus vulgavit quinque ultimos Livii libros. (Cf. Lambecii comm. de Bibl. Augusta Vindob. lib. 11. p. 493. sq. ubi multa adhuc Livii loca ex eo corrigi posse ostendit.) 6. 7. 8. 9. Palatini IV. qui cum reliquis bibliothecæ Heidelbergensis Mss. in Vaticanam concessere. 10. 11. Florentini, s. Mcdicei 1. et II. quorum ille in prima Livii decade optimus, hic in altera secundus a Puteano est. 12. Leidensis 1. in quo prima Livii decas ex eodem, ex quo Florentinus 1. certe ex simili exemplari descriptus videtur. 13. Havercampianus 1. Sigeb. Havercampii, qui libros Livii III.-X. integros et pauca libri 1. et 11. fragmenta continet:

« IndietroContinua »