Immagini della pagina
PDF
ePub

h

fama pendet? 15 Adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat? Non obstabunt P. Valerii ædes libertati vestræ, Quirites; tuta erit vobis Velia. Deferam non in planum modo ædes, sed colli etiam subjiciam ut vos supra suspectum me civem habitetis. In Velia ædificent, quibus melius, quam P. Valerio, creditur libertas.' Delata confestim materia omnis infra Veliam; et, ubi nunc Vicæpotæ 161 est, domus in infimo clivo ædificata.

k

9 Ut interesse videatur in quo urbis loco habitem, potius quam qualis ipse sim. Supra me qui suspectus civis videor.

[ocr errors]

F. Gronov. probante Doujatio.—15 ‘Tam levi momento mea apud vos fama perdet. In XI. Mss. non male legitur, tam levi momentaneaque apud vos fama pendere: sed illud præstat.' Rupert. Vid. Not. Var.-16 Multi codices habent vicus publicus et via publica; corrigendum esse censet Rhenan. Viriplace. Alii legunt Vicepota, alii Vicapoca.

NOTE

Rull, Cetera vectigalia perlevi sæpe momento fortunæ, inclinatione temporis pendere.'

h Ubi sim] Vir probus semper et ubique sibi similis.

i Colli etiam subjiciam] Et vero domum suam detulit in infimum cli

vum.

Materia omnis] Ædium nimirum materia, trabes, cæmenta, &c.

Vicapota] Lectio vetus ex Rhenano, ubi nunc vicapoca est: et sic scribendum suspicatur, ubi nunc Viriplaca est, ædes nempe, qualis revera in monte Palatino. Sane in Urbis descriptionibus legitur ædes Deæ viriplace in Palatio, atque ita sub Velia. Sigonius affirmat in plerisque libris esse ubi nunc via publica, tum auctoritatem Plutarchi adducit, qui in Poplicola hæc habet, äïau vûv iepóv ÈOTI OVÍKOS TÓTλIKos åvoμašóμevov. Addit Frontinum de aquæductibus 2. meminisse vici Publici; unde veretur ne legendum sit vicus Publicus. Sed vicus publicus non in x. Urbis re

gione, quæ est palatii; sed in regione VI. fuit, cui ab alta semita nomen: et templum vici publici cuiquam auditum negat Lipsius in Epistolis, qui vult scribi Vicapota: eoque nomine significari apud Priscos Victoriam, ex Seneca in ludo; ubi, proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicæ potæ filius.' In eam rem L. Higinium veterem scriptorem laudat idem Lips. ex Asconio, apud quem dicitur 'P. Valerio Volesi filio Poplicolæ ædes publicas sub Velia, ubi nunc ædes Victoria est, populum ex lege, quam ipse tulerat, concessisse.' Cujus in sententiam facile ierim, quandoquidem ædes clivusque Victoriæ in eadem Palatii regione leguntur, in qua Velia, et Poplicolæ domus.

Ubi nunc Vicapota] Subaudiendum ædes, aut templum ; nam, ut vidit J. Lipsins Epistol. quæst. lib. 11. Epist. 2. est Victoria sic a priscis Romanis dicta, a vincendo, potiendo. Ei assentitur Ger. Jo. Vossius in Etym, ad vocem 'vica.' J. Clericus,

8. Latæ deinde leges," non solum quæ regni suspicione consulem absolverent, sed quæ adeo in contrarium verterent, ut popularem etiam facerent. Inde cognomen factum Publicolæ 17" est. Ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum, sacrandoque cum bonis capite ejus, qui regni occupandi consilia inisset, gratæ

17 Cognomen Publicolæ, pro quo Poplicolæ tum ex fide marmm. et auctorum Græcorum, Dionysii, Plut. et Dionis, tum ex etymologia vocis scribendum videri possit: nam Poplicola est populum colens. Sed Publicolæ vel Poblicolæ legitur h. 1. in omnibus libris, (nisi quod in Leid. 2. et Voss. 1. in marg. legitur Plebicolæ, ut ap. Cic. Agr. 11. 31. et Sext. 52. cui lectioni favet locus Liv. VII. 32.) ut in nummo ap. Mediobarb. p. 31. et in Fastis Capitol. ap. Gruter. p. 289. Præterea a populus formatur populicus et populicola, pro quo olim non modo poplicus et Poplicola, sed et molliore forma poblicus sive publicus et Publicola s. Poblicola dicebatur, quod jam notavit Priscianus.' Rupert. Pop

NOTE

m Latæ deinde leges] Plures hic Livius leges populares a Poplicola deliniendæ plebi latas perstringit. Plutarchus quinque refert, quarum prima erat uti adversus magistratum quemvis ad populum a cive provocari posset. 2. uti magistratus imperiumque populus Romanus daret, qui populi injussu gereret, is capite lueret. 3. Uti cives tenuiores a vectigalibus et tributis immunes essent. 4. Uti consularis majestatis læsæ muleta in dies singulos quinque boum, duarumque ovium pretium non excederet. 5. Uti bona cum capite ejus devoverentar qui regni occupandi consilia inisset. Illud etiam adjicit, ex ejus instituto manare, ut quæstores duo quotannis ex patriciis juvenibus a populo crearentur; qui pecuniam publicam acciperent, in ærarium Saturni cogerent, et in tabulas ratio. num referrent. Quod eo spectabat ne consulum potentia pecuniarum subsidio augeretur. Qua de re di cendum erit lib. 1V. Præter comitia et suffragia de rebus maximis populo a primis consulibus restituta ex lege Romuli, in usum quoque revocata

sunt, teste Dionysio, ipsius Romuli, Numæ, Ser. Tullii de contractibus leges salubres, nec obfuturæ libertati. Sacra etiam plebeia, a Tarquinio Superbo sublata, paganalia, compitalia, &c. restituta.

n Publicolæ [Poplicola] Sigonius ex fide Capitolinorum marmorum ita scribi jubet. Certum est ex Dionysio aliisque id cognominis ex eo deductum quod populum coleret. Ideoque ea vox a Græcis vertitur Δημοкnds.

• Adversus magistratus] Appellandi a magistratibus facultas eornm potestati procul dubio adversatur: adeo ut hac lege dissolutum consulare imperium notet Liv. lib. IV. Soli fuere dictatores a quibus provocare non licebat, quemadmodum idem lib. 11. tradit.

P Sacrandoque cum bonis] Hoc loco sacrare est Divis devovere, ac detestabile decernere, ut impune violari possit: atque hominem morti addicere, facta cuivis copia ejus impune occidendi; uti Budæus annotat post Donatum. Huc illud spectat 'intestabilis et sacer esto.' Pecunias autem

in vulgus leges fuere. Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset,' tum deinde comitia collegæ surrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu,' non sufficientibus jam viribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucretii locum M. Horatius Pulvillus.' Apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem : Bruto statim Horatium suggerunt. Credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriam intercidisse. 18 Nondum dedicata erat in Capitolio Jovis ædes. Valerius Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit. Publicola ad Veientium bellum profectus. Egrius, quam dignum erat, tulere Valerii necessarii, dedicationem tam inclyti templi Horatio dari.* Id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra tentata erant, postem jam tenenti consuli foedum inter precationem Deum nuntium incutiunt; " 'mortuum ejus filium esse, funestaque familia* dedicare eum templum non posse.'" Non crediderit fac

Ut horum beneficiorum meritum solus apud populum haberet, nullo collega participante. Etute provectus.

runt.

Cum jam solennes dedicationis preces pronuntiaret, mali ominis nuntium affe* Cum ejus familia funere contaminata esset.

licola probat Stroth. et ita scribendum monet Sigonius.-18 'Ita ex plurimis Mss. reposui pro vulg. memoria intercidisse.' Rupert. Probat Doering.

NOTE

ex bonis ejusmodi damnatorum redactas Cereri sacras fuisse scribit Dionys. lib. x.

Sacrando cum bonis, &c.] Qui sacri erant plebiscito, eos impune occidere licebat, ut docent Festus, in sacer mons,' et Macrobius Saturn. 1. III. c. 7. Bona vero sic sacra perdebantur; ut liquet exemplo segetis Tarquinii supra c. 5. Vide et Intt. ad septimam Tabularum x11. J. Clericus.

a Sp. Lucretius] Cognomine Tricipitinus, pater Lucretiæ; ob cujus memoriam anno primo libertatis, et virum et patrem consules factos scri

bit Cicero.

* M. Horatius Pulvillus] Hic ab Horatio tergemino Curiatiorum victore originem trahens, patruus creditur P. Horatii Coclitis.

• Memoriam [memoria] intercidisse] Repete e proximo consulatum.

t Consules sortiti] Non ita Plut. apud quem primores civitatis id muneris ex invidia in P. Valerium, qui mirum in modum illud ambiebat, Horatio a populo mandari curarunt. *A. U. C. 245.

Dedicare non posse] Observat Turnebus in Adversariis auguria du

tum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum, nec interpretatio est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri juberet, tenens postem, precationem peragit, et dedicat templum. Hæc post exactos reges domi militiæque gesta primo anno.* Inde P. Valerius iterum, T. Lucretius consules facti.

NOTE

plicis generis apud Romanos fuisse, 'impetrativa,' et oblativa.' Illa, quæ quis a Diis petita impetrasset, in ejus potestate non fuisse, accipere et agnoscere vellet, necne. Oblativa, quæ non cogitanti offerebantur, vel repudiari, vel admitti pro arbitrio potuisse. Posterioris generis erat hic nuntius de morte filii, quem falso fuisse allatum postea conpertum est.

* Primo anno] Intra hunc vertentem annum ab exactis regibus quinque fuere consules, L. Junius Brutus, et L. Tarquinius Collatinus primum, deinde suffecti Collatino P. Valerius, Bruto Spur. Lucretius, atque huic M. Horatius. Quo mense ac die hic annus cœperit, quo desierit, non satis constat. Mihi, perpensis accurate omnibus, maxime videtur simile vero Brutum paulo post diem Ix. Kal. Junias, in quem diem Ovid. v. Fastorum regifugium confert, et forte ipsis Kal. Juniis, creatum consulem cum Collatino. Hos, qui quadrimestres consules a Dionysio dicuntur, (hoc est, ut ego interpretor, collegæ per quatuor menses,) ad ineuntem usque Septembrem rem Romanam simul rexisse, ut quartum mensem inchoarint; tum abdicato Collatino suffectum Valerium, qui consulatum cum Bruto gesserit, ad anni sequentis, quo Plutarch. prælio cum Etruscis cæsum Brutum commemorat: vel ad vI. Kal. Martii, quo die signatur in Kalendario alterum regifugium. Tum Valerium solum toto saltem

[merged small][graphic][subsumed]

Ceterum, cum regnante adhuc Superbo annus ab Urbe condita 244. cœperit, ejusque anni menses aliquot ante eundem pulsum effluxerint; videtur quinque consulum qui in annum eundem conferuntur, postremos duos annum 245. attigisse. Tunc quæstores duo populi suffragio creati, P. Veturius et M. Minucius patricii, qui pecuniam publicam in ærarium inferrent ad templum Saturni, ex Poplicolæ sententia, teste Plutarcho. Paulo tamen aliter Tacitus, lib. XI. Annal. apud quem Regibus etiam tum imperantibus, instituti sunt quæstores: quod,' inquit,' lex Curiata os. tendit ab L. Bruto repetita: mansitque consulibus potestas deligendi ;

9. Jam Tarquinii ad Lartem Porsenam,19 Clusinum regem, perfugerant. Ibi, miscendo consilium precesque, nunc orabant, 'ne se, oriundos ex Etruscis, ejusdem sanguinis nominisque, egentes exulare pateretur:' nunc monebant etiam, 'ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi, quanta vi civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, æquari 20 summa infimis. Nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore. Adesse finem regnis, rei inter Deos hominesque pulcherrimæ.' Porsena, tum regem esse Romæ, tum Etruscæ gentis regem, amplum

19 Al. Porsennam.-20 Vulgo distinguitur: dulcedinis, nisi q. v. c. e. expeNOTE

donec eum quoque honorem populus servat locus, in territorio Florentino) mandaret.'

Inde P. Valerius iterum] Hic secundus fuit a regibus pulsis annus : quo nihil memorabile actum Dionys. notat, præter censum, et tributorum ordinationem ex Tullii regis instituto in usum revocatam. Obsidionem autem Urbis a Porsena in annum sequentem rejicit.

Ad Lartem Porsenam] Lar dignitatis nomen fuit apud Etruscos: quorum duodecim populi suum quisque lucumonem, id est, dictatorem, et quasi annuum regem, habebant, teste Servio in II. et VIII. Æneid. His qui perpetuo præesset, unus ab omnibus Etruscis eligebatur, Lartis nomine in. siguis. Ceterum in nominandi casu est Lar, ut contra Robortellum probat ex priscis Grammaticis, aliisque melioris notæ auctoribus Sigonius in lib. de nominibus Romanorum. Dionysio et Plutarcho est Aápos Пopσίνας.

a Clusinum regem] Duplex fuit in Tuscia oppidum Clusium: alterum Clusium novum soli Plinio cognitum (ad radices Apennini Arnum inter et Tiberim ; ubi adhuc nominis vestigia

et vetus longe illustrius, de quo hic sermo, antea Camers appellatum; ut ex Liv. lib. x. et Polyb. lib. 11. colligitur; ab Umbris vetustissimis incolis indito nomine. Clusii autem appellatio a Clusio Tyrrheni, aut a Telemacho Ulyssis filio imposita, Servio auctore in x. Eneid. Hæc una erat ex XII. primariis Etruscorum urbibus, centesimo ab Roma milliari, sita ad paludem Clusinam, quæ in longitudinem spatiosa, in latitudinem angusta Clanim fluvium transmittit, nunc La Chiana. Urbs vero vulgo hodie Chiusi: in dominio Magni Tuscia Ducis, qua vetus Senensium ditio, patrimonio S. Rom. Ecclesiæ, ejusque territoriis, Perusino, et Urbevetano confinis.

b Rei inter Deos, &c.] Inter Reipub. formas eam perfectissimam esse, in qua unus dominetur ad hoc natura comparatus, politici plerique fatentur. Aristoteles ipse excellentem vir- . tute principem tanquam Deum in hominibus esse agnoscit lib. 111. Polit. cap. 13. eamque gubernandi rationem primam et divinissimam vocat lib. IV. cap. 2. ideoque tyrannidem ei oppositam, omnium deterrimam.

« IndietroContinua »