Immagini della pagina
PDF
ePub

isse videtur. Hoc ex eo probabile fit, quod libros edidit philosophicos, (v. mox § 2.) illud ex historia quam scripsit; ex qua etiam colligas, eum rei militaris civilisque haud expertem fuisse, neque omnem de rebus belli et pacis tam prudenter judicandi facultatem ex sola Græcorum lectione* hausisse. Eundem in interiorem Augusti Imp. amicitiam pervenisse, patet ex Tac. Ann. iv. 34. Quantam vero sui famam excitaverit, vel ex eo intelligitur, quod Gaditanus quidam, ejus nomine gloriaque commotus, ad visendum ipsum ab ultimo terrarum orbe Romam venit, statimque, ut viderat, abiit. V. Plin. Ep. 11. 3. et Hieron. Ep. 103. Cui non adversantur hæc Suidæ in v. Κορνοῦτος verba: Δύο συγγραφές ̔Ρωμαίω ἤτην· Τίτος Λίβιος, οὗ διαῤῥεῖ πολὺ καὶ κλεινὸν ὄνομα, καὶ Κορνοῦτος. Τοσαύτη δὲ ἦν ἡ διαφορότης ἐς τούσδε τοὺς ἄνδρας τῶν ἀκροωμένων, ὡς τοῦ μὲν Κορνούτου παμπλείστους ἀκούειν, θεραπείᾳ τε καὶ κολακείᾳ τοῦ ἀνδρὸς συῤῥέοντας, καὶ διὰ τὴν ἀπαιδίαν, ἐλπίδι κληρονομίας, τοῦ γε μὴν Λιβίου ὀλίγους, ἀλλὰ ὧν τι ὄφελος ἦν, καὶ ἐν κάλλει ψυχῆς καὶ εὐγλωττία. Ο χρόνος δὲ ὁ ἄπρατός τε καὶ ἀδέκαστος, καὶ ἡ τούτου φάλαγξ καὶ ὀπαδὸς καὶ ἔφορος ἡ ἀλήθεια. . .τὸν μὲν ἀνέφηναν καὶ ἐξεκάλυψαν, ὥσπερ κεκρυμμένον θησαυρὸν καὶ κεχανδότα πολλὰ καὶ ἐσθλὰ, Τῖτον Λίβιον· τοῦ δὲ πλουσίου καὶ μέν τοι καὶ περιῤῥεομένου τοῖς χρήμασι λήθην κατεχεύσαντο, τοῦ Κορνούτου.

§ 2. De Livii scriptis.

Quot qualiaque ingenii et doctrinæ monumenta evulgaverit Livius, ignoramus. Præter historiarum libros non nisi tria eaque paucis memorantur, a Quintil. I. O. x. 1. Epistola ad filium scripta, a Seneca in Ep. c. Dialogi, quos hic non magis philosophiæ annumerari posse dicit, quam historiæ, et Libri ex professo philosophiam continentes. Horum vero, aliorumque, quos forte composuit, librorum jactura minus deploranda videtur, quam quod longe maxima pars ejus operis, quo nominis sui memoriam immortalitati commendavit, injuria maligni fati nobis erepta est. Historiam Romanam, sive, ut ipse XLIII. 13. modeste forsan, et Julius

Firmicus (de error. prof. relig. p. 419.) appellat, Annales, Livius ab Urbe condita ad a. DCCXLIV. seu ad bellum in Germania a Druso gestum hujusque mortem persecutus erat, non CXL. ut vulgo olim credebatur, sed CXLII. libris. Id diserte tradit Petrarcha; (de rebus memor. 1. 8. vel de otio ac solitudine quorundam virorum c. 8.) neque obstat numerus Epitomarum, qui perversam illam opinionem divisionemque librorum in Decadas, a nullo veterum Grammaticorum, nedum ab ipso auctore, memoratam, peperisse videtur: nam Epitomas librorum CXXXVI. et CXXXVII. intercidisse, tum ex eo probabile fit, quod in Exc. Pithoei et in Mss. Berg. et Sigon. numerantur CXLII. Epitomæ, atque in fine Epit. cxxxv. vacuum relictum est spatium, in quo hæ leguntur notæ, generaliter et communiter hic est defectus quorundam librorum, et hic deficit, tum ex multitudine annorum memorabiliumque rerum, (v. c. ludorum sæcularium, tribuniciæ potestatis Augusti, templi Jani ab eo bis clausi, &c.) quam ab auctore Epitomarum silentio prætermissam fuisse, non facile erit, qui sibi persuadeat. Ex illis autem CXLII. libris Livii non plures hodie quam xxxv. et nonnulli (XLI. XLIII. XLIV. XLV.) ne integri quidem restant: quorum decem priores historiam Romanam ab origine Urbis ad a. CCCCLX. reliqui, XXI-XLV. ab a. U. C. DXXXVI. ad a. DLXXXVI. seu ab initio belli Punici 11. ad finem bellorum cum Perseo Gentioque gestorum complectuntur. Harum reliquiarum præstantia mirum quantum exacuit librorum, qui periere, desiderium sensumque ingentis, quam fecimus, jactura; quæ tribuenda est tum moli operis, cujus describendi laborem refugiebant ignavi monachi, in una alteraque Decade aut Epitomis acquiescentes, tum Caligula Imp. et Gregorio M. Pontifici, quos codicum Livii abolendorum consilia agitasse tradunt Suet. Calig. 34. et Rich. Montacutius in Præf. ad Analecta.

Integer Livius superstes fuit Sæc. IV. et v. forte et XII.

b De historiarum et annalium dis- citi vita et scriptis p. 13. sq. crimine disputavi in proœmio de Ta

in Anglia: nam loca librorum deperditorum, a nobis in Vol. IV. hujus edit. Fragmentis inserta, non modo a Symmacho et Sidonio, sed etiam a Guilelmo Malmesburiensi s. Sommerseto laudantur, nisi is ex aliis illa scriptoribus desumsit. Sæpius etiam Sac. xv. et XVI. percrebruit fama, totum Livii opus in Gallia, Norvegia, Scotia, Bremæ, aliisque locis, repertum esse, et versiones saltem Arabicas in bibliothecis Constantinopolitanis Arabumque latitare. Sed adhuc omnis spes, opera, et impensa ad vanum et irritum cecidit. Neque jactura, quam passi sumus, penitus resarcitur Supplementis Jo. Freinshemii et Epitome Liviana, etsi neque huic neque illis parvum est pretium, et continua ex iis historiæ Romanæ series cognosci potest. Freinshemius idem Livio, quod Curtio, officium præstitit, omnesque ejus lacunas, et majores et minores, tam solerter feliciterque ex Epitome modo memorata et Græcis Latinisque rerum Romanarum auctoribus explevit, ut ipse jactanter quidem, at vere profiteatur, 'se neutiquam metuere, ne quis ex omnibus his scriptoribus, qui sunt in hominum manu, aliquid efficiat in hoc genere concinnius, copiosius, verius.' Illæ Epitoma librorum Livii, quarum duas desiderari, CXXXVI. et CXXXVII. supra monuimus, a quo confecta sint, non habemus dicere. Nonnulli eas ipsi tribuunt Livio, alii Junio Maximo, quem historias Sallustii Liviique in epitomen redegisse docet Statius Sylv. IV. 4. plerique L. Annæo Floro; quæ conjectura inde nata videtur, quod idem aliam rerum Romanarum epitomen scripsit, sed vel eam ob causam, et propter diversitatem tum styli, tum narrationis rerum gestarum, parum probabilis est. Quod ad ipsam Epitomes hujus Livianæ indolem attinet, si genus dicendi spectes, quo singula enuntiantur, id quidem Liviano non par censendum concinnitate, et seriorem passim ætatem redolet, verum

c V. Morhof. de Patavin. Liv. c. 1. et Fabric. Bibl. Lat. I. 11. p. 296. sq.

d Eorum primi decem libri vulgati sunt Holmiæ 1649. deinde sexaginta

Argentorati 1654. denique universi a
Jo. Doujatio, Clerico, Crevierio, Dra.
kenborcho, Bipontinis et Manhem.
Livii editoribus.

plerumque purum est ac tersum; si res, quæ traduntur, auctor ejus longe plurimas depromsit ex ea historia, quam velut tabulam primis extremisque lineis adumbrare in animum induxerat. Nonnunquam vero non modo inter eum et Florum, sed ipsum quoque Livium, discrepare videbis. Quod tantum abest, ut omnino reprehendi possit, ut doctum potius arguat virum, qui non serviliter iisdem semper insistat vestigiis, sed quædam ex aliis etiam fontibus, nec sine judicio, hauserit; nisi forsan recte censeas, ab eo, qui librum aliquem in epitomen cogat, requiri, ut paucis indicet, ubi et cur dissentiat. Minus probandum videtur, quod persæpe ab illo et ordo rerum narrandarum mutatur, et silentio prætereuntur memorabilia. Hinc non exemplo reliquorum Livii editorum libris ejus XXXV. totidem præmisi epitomas, sed omnes ad calcem rejeci, illisque alia substitui breviaria, ad seriem rerum perspiciendam accommodatiora. Nihilo tamen secius auctor sim magistris scholarum, ut cum tironibus hoc potius Romanæ historiæ compendium, quam quod Eutropio, aut Floro et Velleio, debemus, cum juvenibus adulta ætate ipsum Livium legant. Quem in finem Epitomen quoque hanc Livianam cum notis virorum doctorum meisque seorsum typis excudendam curabo.

Quibus annis Livius opus suum et inchoaverit et absolverit, nemo facile dicat. Neque tamen vana est conjectura virorum doctorum qui ex ejus lib. 1. c. 19. colligunt, si non omnes historiæ libros, certe primum ab eo compositum fuisse ante a. U. C. DCCXXX. quo Augustus iterum clauserit - templum Jani. Verba Liviana sunt: Janus bis post Numæ regnum clausus fuit; semel T. Manlio consule, post Punicum 1. perfectum bellum; iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta.'

e Lipsii Elect. 1. 20. Vossii de Hist. Lat. 1. 19. Hanckii de scriptor. rer. Rom. 1. 9. Dodwelli Annal. Vellei. p. 65. qui Livium a. U. C. 725. exor

sum esse historiam suam, et a. 745. ultimam ei manum imposuisse suspicatur. Cf. et Jo. Masson, de templo Jani reserato p. 51. sq. et 165.

Satis autem constat, Janum principe Augusto non modo a. U. C. DCCXXV. post pugnam Actiacam, sed et a. DCCXXX. in decimo ejus consulatu, Cantabris devictis, clausum fuisse. Quod si jam eo tempore, quo Livius illa scripsit, factum esset, is haud dubie in gratiam Augusti, magni amici, idem memorasset, quod dixit Suet. Aug. 22. 'Janum Quirinum, semel atque iterum a condita Urbe memoriam ante suam clausum, in multo breviore temporis spatio, terra marique pace parta, ter clausit.' Quid vero? nonne Plutarchus hæc scire potuit? et tamen idem, quod Livius, de templo Jani scripsit: ἐπί γε τοῦ Σεβαστοῦ Καίσαρος ἐκλείσθη, καθελόντος ̓Αντώνιον, καὶ πρότερον, ὑπατευόντων Μάρκου Ατιλίου καὶ Τίτου Μαλλίου. Audio: sed nihil aliud inde confici poterit, quam illum more suo Liviana pæne ad verbum expressisse, nulla mutationis rerum ratione habita; neque locus ejus Liviano plane respondet: nam, quod Lipsius jam Elect. 1. 20. notavit, Græco scriptori non idem, quod Romano, propositum fuit, ut enumeraret quoties Janus fuisset clausus. Omitto alia, haud graviora, argumenta Massoni, quibus loco in nota 5. laudato probare conatur, Livium serius historiæ scribendæ consilium cepisse.

§ 3. De exteriore forma et indole historia Romana a
Livio scripta.

Minime incommodus hic locus videri possit, permulta præfandi tum universe de varia et historiarum et historicorum veteris recentiorisque ævi indole, et de utilitate ac fide eorum recte æstimanda, tum in primis de antiquioribus rerum Romanarum auctoribus et de Livianæ historiæ forma,

f Quin tertio Janum clausum esse a. U. C. DCCXXXI. in XI. consulatu Augusti, viri docti modo laudati aliique contendunt, provocantes ad in. scriptionem lapidis, Emeritæ in Hispania reperti, ad Oros. l. vr. et Suet. Aug. 22. ubi tamen Cel. Wolfius jam hæc monuit: Tertio ut clauderetur,

decretum quidem a Senatu, sed Dacorum et Dalmatarum irruptione ir. ritum factum. Ipse Aug. in Ancyr. lapide: Ter me principe clandendum decrevit senatus.' Ita rem destinatam Suetonius posuit pro facta, non præter morem.'

« IndietroContinua »