Immagini della pagina
PDF
ePub

generis, agit atque habet cuncta neque ipse habetur. 4 Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum atque ignaviam ætatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; cum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis 2 honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum præsertim omnes rerum muta3 tiones cædem, fugam aliaque hostilia portendant: frustra autem niti, neque aliud se fatigando nisi odium 4 quærere extremæ dementia est: nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. Ceterum ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gesta2 rum. Cujus de virtute quia multi dixere, prætereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere.

3

Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certe, quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. 4 Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem assequi nequiverint, et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei pub5 licæ venturum. Nam sæpe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, cum majorum imagines intuerentur, 6 vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari,

quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis 7 et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi prætura et con- 8 sulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altius- 9 que processi, dum me civitatis morum piget tædetque ; nunc ad inceptum redeo.

V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiæ nobilitatis obviam itum est, quæ con- 2 tentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiæ processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiæ finem faceret. Sed priusquam hujus- 3 cemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium 4 Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiæ opes maxume attriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa, et præclara rei militaris facinora fecerat; ob quæ victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia 5 Masinissæ bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitæque ejus finis idem fuit. Deinde Micipsa 6 filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiemp- 7 salem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit. VI. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiæ corrumpundum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu

cum æqualibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurumum facere, minumum ipse de se 2 loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua ætate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo 3 suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperi et præceps ad explendam animi cupidinem, præterea opportunitas suæ liberorumque ætatis, quæ etiam mediocris viros spe prædæ transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat. VII. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam 2 temptare. Igitur bello Numantino Micipsa cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium sævitia facile eum occasurum, præfecit Numidis, quos in Hispaniam mit3 tebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. 4 Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, præterea modestissume parendo et sæpe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo ter5 rori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et prælio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia 6 temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra 7 erat. Huc accedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat. VIII. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus di

vitiæ bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti : qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperio Numidiæ potiretur; in ipso maxumam virtutem, Romæ omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta 2 P. Scipio demittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Jugurtham in prætorium abduxit ibique secreto monuit, uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret, neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset: si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia præcipitem casuruin. IX. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsæ redderet, dimisit. Earum sententia hæc 2 erat: "Jugurthæ tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa." Igitur rex, ubi ea, quæ fama ac- 3 ceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est; statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque 4 ætate confectus cum sibi finem vitæ adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse :

Nobis

X. "Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore: neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna 2 et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti, tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti; in Hispania nomen familiæ renovatum est; postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitæ facit, per hanc 3 dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, ut hos,

qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adjungere quam san4 guine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri præsidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide 5 pariuntur. Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? 6 Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvæ res 7 crescunt, discordia maxumæ dilabuntur. Ceterum ante

hos te, Jugurtha, qui ætate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, 8 tamen, quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem bunc virum; imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.'

XI. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus 2 moritur. Postquam illi more regio justa magnifice fecerant, reguli in unum convenere, ut inter se de cunctis 3 negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et jam ante ignobilitatem Jugurthæ, quia materno genere impar erat, despiciens, dextera Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud 4 Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen, ut ætati concederet fatigatus a fratre, vix in partem 5 alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit, oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam 6 parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proxumis annis 7 adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthæ altius quam quisquam ratus erat de8 scendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare, atque ea modo cum animo habere, quibus 9 Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

XII. Primo conventu, quem ab regulis factum supra

« IndietroContinua »