Immagini della pagina
PDF
ePub

hostis inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii 6 super vallum præcipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus infecto negotio, postquam nox 7 aderat, in castra cum exercitu revortitur. LIX. Igitur postero die prius quam ad oppugnandum egrederetur equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque, ut superiore die, murum aggreditur. Interim Jugurtha ex oc- 2 culto repente nostros invadit; qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidæ resistere quivissent, 3 ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent; quibus illi freti non, ut equestri prælio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem ; ita expeditis peditibus suis hostis pæne victos dare. LX. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere: pariterque oppidani agere; oppugnare aut parare omnibus locis; avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere: clamor 2 permixtus hortatione, lætitia, gemitu, item strepitus armorum ad cælum ferri; tela utrimque volare. Sed 3 illi, qui mœnia defensabant, ubi hostes paullum modo pugnam remiserant, intenti prælium equestre prospectabant; eos, uti quæque Jugurthæ res erant, lætos modo, 4 modo pavidos animadvorteres, ac, sicut audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc, quasi vitabundi aut jacientes tela, agitare. Quod ubi Mario cog- 5 nitum est-nam is in ea parte curabat,-consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare; pati Numidas sine tumultu regis prælium visere. Ita illis studio 6 suorum astrictis, repente magna vi murum aggreditur ; et jam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia præterea tela ingerunt. Nostri primo resistere; deinde, ubi unæ 7 atque alteræ scale comminutæ, qui supersteterant, afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, Sallust, Jug. War.

E

8 magna pars volneribus confecti abeunt. utrimque prælium nox diremit.

Denique

LXI. Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi, neque Jugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere, et jam æstatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quæ ad se defecerant, satisque munitæ loco aut monibus erant, 2 præsidia imponit; ceterum exercitum in provinciam, quæ proxuma est Numidiæ, hiemandi gratia collocat. 3 Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriæ concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro 4 armis uti parat. Igitur Bomilcarem, qui Romæ cum Jugurtha fuerat et inde vadibus datis clam Massivæ de nece judicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit, ut ad se colloquendi gratia occultus veniat; dein fide data, si Jugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidæ 5 persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur. LXII. Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrumans obtestatur, ut aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume merenti provideat: omnibus præliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos, occisos, regni opes comminutas esse; satis sæpe jam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidæ 2 sibi consulant. His atque talibus aliis ad deditionem 3 regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati, qui Jugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem 4 tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersiri jubet; eorum atque aliorum, quos 5 idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum ex consili decreto per legatos Jugurtha imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et 6 armorum aliquantum. Quæ postquam sine mora facta 7 sunt, jubet omnis perfugas vinctos adduci. Eorum magna pars, uti jussum erat, adducti; pauci, cum pri

mum deditio cœpit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia 8 spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus cœpit flectere animum suum et ex mala conscientia digna timere. Denique multis diebus per dubi- 9 tationem consumptis, cum modo tædio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque præsidiis nequicquam perditis de integro bellum sumit. Et Romæ senatus de provinciis 10

consultus Numidiam Metello decreverat.

LXIII. Per idem tempus Utica forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quæ animo agitabat fretus dis ageret, fortunam quam sæpissume experiretur ; cuncta prospere eventura. At illum jam antea con- 2 sulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum præter vetustatem familiæ alia omnia abunde erant, industria, probitas, militiæ magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriæ avidus.

Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi 3 primum ætas militiæ patiens fuit, stipendiis faciundis, non Græca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a 4 populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus, facile notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo 5 magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir 6 -nam postea ambitione præceps datus est-consulatum petere non audebat. Etiamtum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam clarus neque tam egregiis 7 factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.

LXIV. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis

2 malum. Itaque primum commotus insolita re mirari ejus consilium, et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo 3 Romano, quod illi jure negaretur. Postquam hæc atque alia talia dixit, neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese 4 quæ peteret. Ac postea sæpius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quæ res Marium cum pro honore, quem affectabat, tum 5 contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari, neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites, quibus in hibernis præerat, laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Utica erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiæ superbiæ im6 perio nimis gauderet. Quæ omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris corruperant, et animo cupienti nihil satis festinatur. LXV. Erat præterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissæ nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paullum immi2 nuta. Cui Metellus petenti, more regum ut sellam juxta poneret, item postea custodia causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat, honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset, præsidium, quod contumeliosum in eos foret, si 3 equites Romani satellites Numidæ traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum imperatori cum suo auxilio pœnas petat; hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissæ nepotem esse: si Jugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiæ sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.

Itaque et illum et equites Romanos, milites et ne- 4 gotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic 5 illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur; simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

LXVI. Interim Jugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis, quæ ab se defecerant, formidine aut ostentando præmia affectare, communire suos locos, arma, tela, aliaque, quæ spe pacis amiserat, reficere aut commercari, servitia Romanorum allicere, et eos ipsos, qui in præsidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio Jugurtha 2 pacificante præsidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se conjurant: nam volgus, uti plerumque solet, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. Dein compositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones 3 tribunosque militaris et ipsum præfectum oppidi T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant: eos omnis præter Turpilium inter epulas obtruncant; postea milites palantis, inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab 4 nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novæ satis placebant. LXVII. Romani milites, improviso metu incerti ignarique quid potissumum facerent, trepidare ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, præsidium hostium; portæ ante clausæ fugam prohibebant ; ad hoc mulieres puerique pro tectis ædificiorum saxa et alia, quæ locus præbebat, certatim mittere. Ita neque 2 caveri anceps malum, neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse; juxta boni malique, strenui et imbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate, sævis- 3

« IndietroContinua »