Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

157 “iam uidetur medidiem' Non. p. 60, 17 sq.
158 `excerpitur a Uel. Long. p. 60, 6 sq. K. et Gellio XV 3, 2.
159 ‘concisam

uolunť Non. p. 161, 8 sq.
‘quid uero debet oratio Gellius II 17, 2.
161 de 'dignu' locoque' dicit Quintil. IX 4, 38.
166 ‘Eam quam nescis obesť, u. Cic. Top. § 55.
168 'quod — nescio' et‘contiones sententia' Gell. XIII 21, 24. XVIII 7,7.
171 ‘apud Graecos agnouimus' Rufin. p. 570, 16 sq. K.
172 ‘quodsi nesciunt Rufin. p. 570, 18 sq. K.
174 ‘nam qui' 176 ‘temperauiť Rufin. p. 573, 27 sq. K.
177 ‘aures enim

mensionem' Non. p. 491, 11 sq. 191 'quod ille

accommodatior' Non. p. 142, 8 sq. 196 ‘iambus enim,temperandi' Rufin. p. 577, 17 sq. K. 212 'fluit

tarditatem' Rufin. p. 570, 29 sq. K. 'insistit nominatur et ‘sed magis' Rufin. p. 567, 30 sq. K.

Druse optimum probat 215 ‘sed sunt 216 ‘compensat

Rufin. p. 576, 8 sq. K. 213 ‘haec quidem solebas' Non. p. 130, 12 sq. 214 'patris -- comprobauit Quintil. IX 4, 103.

, 216 excerpitur a Rufino p. 575, 12 sq. K. 223 'cur de perfugis contra nos' Quintil. IX 4, 101.

‘cur de perfugis 226ʻnumerosa comprehensio Rufin. p. 571, 3 sq. K. 225 'o callidos excogitatam' et quem facturos' Quintil. IX 4, 123.

'diximus et testis uolumus' Quintil. IX 4, 122 Diom. p. 466,

2130

C

7 sq. K.

[ocr errors]

232 ‘neque me mercatoresque' et 'uenaliciique (mediis om.) Quintil,

IX 4, 14.
'neque me - mercatoresque superarunt Non. p. 188, 24 sq.
'

‘qui eis rebus referserunt Priscian. p. 539, 5 sq. 234 'quasi uero ferrentur' Rufin. p. 575, 23 sq. K. 235 'etsi

mihi uidentur dissipare' (sic) Non. p. 177, 25 sq. facilius conectere Seru. in Uerg. Aen. IV 282.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

1

[ocr errors]

Utrum difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem

1 roganti an efficere id quod rogares, diu multumque, Brute, 5 dubitaui. nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi uidebatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset,

sed etiam cogitatione complecti, uix arbitrabar esse eius, qui 10 uereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. quid enim 2

est maius quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima species et quasi figura dicendi ? quod quoniam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiundi spe

quam experiundi uoluntate; malo enim, cum studio tuo sim 15 obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, beneuolentiam.

Quaeris igitur, idque iam saepius, quod eloquentiae genus 3 probem maxime et quale mihi uideatur illud, quo nihil addi

possit, quod ego summum et perfectissimum iudicem. in quo 20 uereor ne, si id quod uis effecero eumque oratorem quem

quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent, quod se assequi posse diffidant. sed par est omnes omnia experiri, qui res magnas et magno- 4 pere expetendas concupiuerunt. quodsi quem aut natura sua

18 quo L, cui ε et Tulich || 22 nolent FPM et Columella, nollent 0, nolint ε | diffident Colum. || 24 concupiuerint Colum.

1

CICERONIS ORATOR ED. TH. STANGL.

[ocr errors]

[aut] illa praestantis ingenii uis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. nam in poetis non Homero soli locus est,

ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, 5 5 sed horum uel secundis uel etiam infra secundos; nec uero

Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo

Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et 2 copia ceterorum studia restinxit. nec solum ab optimis studiis

excellentes uiri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab 10 artibus suis remouerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi uidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iouis Olympii aut Doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt, quid efficere aut quo progredi possent:

quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, 15 6 ut, cum summa miremur, inferiora tamen probemus. in orato

ribus uero, Graecis quidem, admirabile est quantum inter omnes unus excellat; ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. quare non est cur eorum, qui se studio eloquentiae dediderunt, aut 20 spes infringatur aut languescat industria ; nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum est, et in praestantibus rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.

Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. . non enim quaero quis fuerit, sed 25 quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in

aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, 8 apud alios fortasse rarius. sed ego sic statuo, nihil esse in ullo

genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud, ut 30 ex ore aliquo quasi imago, exprimatur: quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil

in illo genere perfectius uidemus, et iis picturis quas nominaui 9. cogitare tamen possumus pulchriora, nec uero ille artifex, cum 35

faceret louis formam aut Mineruae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus

1 aut Maduig secl. || 4 nam , an L et Colum. || 10 ab Lambin add. || 13 statuae L, em. ε || 16 miraremur. probaremus I, em. Normann || 19 clari et magni 0 || 20 aut Lambin add. || 21 infringat I, em. & || 22 praesentibus I, em. ε || 26 esse possit I, transpos. v || 27 umquam I, em. ε

7

1

ex

ora-11

nam

[ocr errors]

ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. ut igitur in 3 formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur, eaque sub oculos ipsa

non cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo uidemus, 5 effigiem auribus quaerimus. has rerum formas appellat idéag 10

ille non intellegendi solum sed etiam dicendi grauissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri: cetera nasci occidere, fluere labi, nec diutius esse uno et eodem statu. quidquid est igitur

, 10 de quo ratione et uia disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

Ac uideo hanc primam ingressionem meam non toriis disputationibus ductam, sed e media philosophia repetitam,

et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehen15 sionis aliquid aut certe admirationis habituram.

aut mirabuntur, quid haec pertineant ad ea quae quaerimus, quibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine

causa alte repetita uideatur, aut reprehendent, quod inusitatas uias

indagemus, tritas relinquamus. ego autem et me saepe noua 12 20 uideri dicere intellego, cum peruetera dicam, sed inaudita

plerisque, et fateor me oratorem, si modo sum aut etiam quicumque sum, non ex rhetorum officinis, sed ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt curricula multiplicium uario

rumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa 25 uestigia. sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus

et exagitatus maxime orator est et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silua dicendi ducta ab illis est, nec satis tamen instructa ad forenses causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant,

agrestioribus Musis reliquerunt. sic eloquentia haec forensis 13 30 spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis

magnisque caruit, sed tamen ornata uerbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit: ita et doctis eloquentia popularis et disertis

elegans doctrina defuit. positum sit igitur in primis, quod post 35 magis intellegetur, sine philosophia non posse effici quem

quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen sint omnia, sed ut sic adiuuet ut palaestra histrionem; parua enim magnis saepe

4 14

3 eaque Heerdegen, easquae F; ea quae OPM || 4 non cadit Heerdegen, non çadụnt L, (pon) cadunt Victorius: || 8 affuere G. Friedrich || 12 oratoris L et Nonius, em. et Strcbaeus || 21 sq.sum... sum ego, sim ... sim L || 30 illa quidem ed. Romana a. 1469 || 36 sint omnia Lambin, omnia sint L

17

rectissime conferuntur. nam niec latius atque copiosius de magnis 15 uariisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere; – si

quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor: a quo censet eum cum alia praeclara quaedam 5 et magnifica didicisse, tum uberem et fecundum fuisse narumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existi

mari potest, cuius ex epistulis intellegi licet, quam frequens 16 fuerit Platonis auditor; - nec uero sine philosophorum disciplina 10

genus et speciem cuiusque rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partes possumus nec iudicare quae uera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia uidere, ambigua distinguere. quid [dicam)? de natura rerum, cuius cognitio magnam orationi suppeditat copiam, de uita, de 15

officiis, de uirtute, de moribus sine multa earum ipsarum rerum 5

disciplina aut dici aut intellegi potest? sed ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidem tradebantur ab iis qui dicendi numerabantur magistri. quo fit ut ueram illam et absolutam eloquentiam nemo conse- 20

quatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est, et ab 18 aliis rerum ab aliis uerborum doctrina quaeritur. itaque

M. Antonius, cui uel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas (uir natura peracutus et prudens], in eo libro quem unum reliquit disertos ait se uidisse multos, elo-25 quentem omnino neminem: insidebat uidelicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non uidebat. uir autem acerrimo ingenio sic enim fuit multa et in se

et in aliis desiderans neminem plane, qui recte appellari elo19 quens posset, uidebat; quodsi ille nec se nec L. Crassum elo-30

quentem putauit, habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos, quibus aliquid aut plura deerant, in eam formam non poterat includere. inuestigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam uidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari 35 atque exprimere non possumus, quod idem ille uix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

[ocr errors]

4 dicat L, em. ε || 6 didicisset uberem L, em. Schuetz || 14 dicam seclusi || 15 orationis L, em. ε || 17 posse. ad L, em. Lambin et Sauppe || 24 uir ... prudens Bake secl. || 25 se ait... adhuc nemin em Hieron. adu. Pelagian. III 17 || 26 insidebat ... uidebat Bake seci.

[ocr errors]
« IndietroContinua »