Immagini della pagina
PDF
ePub

M cod. Mutinensis VI D 6, fol. 371—62r, capitum disposi. tione uacans, archetypi inscriptionibus ornatus quamuis non plenis neque accuratis, subscriptionem, Bruto et Oratori communem, sua sponte subiecit Oratori.

L consensus codicum FOPM.

Magliabecchianum librum, olim Nicolai de Nicolis, aut ipso a. 1422 exeunte aut a. 1423 ineunte e Laudepsi transcriptum esse G. Detlefsen inde recte conclusit, quod epistula Poggii exstat, ad Nicolaum data id. Maiis a. 1423, qua Poggius uel ipsius Nicolai uel alienum librorum oratoriorum exemplum transcribendum poscit.

Ottobonianus codex et Palatinus non ipso e Laudensi libro, qui continua scriptura exaratus erat, deprompti sunt, sed ex uno eodemque illo Laudensis archetypi exemplo, quod Franciscus Bossius episcopus Nouocumanus studiose interpunxisse dicitur a Uigleuio de Ardiciis in subscriptione libri Ottoboniani (in Oratore scilicet XXVIII quos supra dixi locis). atque Ottobonianus quidem codex transcribi (501) desitus est a. d. III Kal. Dec. a. 1422, emendari ex ipso Laudensi (= 02 uetus) a. d. VI Kal. Mai. a. 1425. Palatini codicis neque librarium aut dominum scimus neque quo anno scriptus sit neque utrum exemplar' illud, ad quod a subscriptoro emendatus fertur, (=P2; contra Pļal. =Pe mutilis uel aliunde correctus) idem sit atque ipse Laudensis archetypus an Laudensis totius prima translatio facta per Cosmum quendam Cremonensem.

Mutinensis liber, quamquam cum Magliabecchiano continuae scripturae societate quadam coniungitur, tamen ne ipse quidem ipso e Laudensi archetypo sumptus est; dicit eundem Francisci Calcagnini prisci heri librarius ‘em endatum ab eo exemplari, quod a uetusto illo codice primum transcriptum perfectumque fuerat, pridio idus Septembres a. 1425. Mantuae.

P codicem primus adhibuit ad Ciceronem emendandum I. Gruter, F et 0 Fr. Ellendt; M ubi aut quid esset princeps uidit G. Detlefsen. diligentior librorum F O P collatio debetur F. Heerdegen, noua eorundem et prima totius Mutinensis a me confecta est.

Sequitur turba eorum codicum, qui aut olim mutili post inuentum Laudensem suppleti sunt aut integri ex mutilis correcti

sunt aut integri et Laudensis archetypi tot tantisque mendis referti doctorum ingeniis emendati sunt. ex his libris Heerdegen magnam uim earum aut correctionum aut coniecturarum congessit, quas easdem grammatici posteriorum temporum uel e suo quisque ingenio promptas uel e codicibus ascitas in textum Ciceronis uulgarem (=v) aut in apparatum criticum intulerumt. nos haec Italorum maxime hominum inuenta (= ?), quae quidem essent proba, e Teubneriana editione assumpsimus, non quo inde nouum quidquam aut inauditum partum putaremus, sed ut quid a superioribus criticis, quid a recentioribus in uerbis Tullianis male traditis correctum esset, magis posset distingui.4)

Accedit tertium quoddam subsidiorum criticorum fundamentum quale positum esse uidemus in testimoniis ueterum scriptorum, inprimis rhetorum et granımaticorum Latinorum5). horum codicum quae condicio esset et ante editionem Teubnerianam et post exposuimus, idemque quid sentiremus de ea ratione, quae integris qui supra dicti sunt libris inter se aut cum mutilis intercederet, et alias et in uerbis huius editionis constituendis satis significauimus, ut eadem de re iterum disserere non huius loci sit.

In ipso uero apparatu critico condendo illud secuti sumus, primum ut Laudensis archetypi reficti errata omnia indicaremus, singulorum codicum uel integrorum uel mutilorum maxima quaeque menda atque grauissima notaremus, unde qui uellent codicum gradus tamquam atque ordinem comparando persequerentur. deinde curas Teubnerianas ita supplere studuimus, ut, quaecumque meliora hominum doctorum inuenta aut ad emendandum Tullium a librariis male habitum aut ad falsum ex interpolationibus perspiciendum aliquid proficerent, ea quocumque modo fieri posset colligeremus. in quo tamen si quis uel nouissima quaedam eadem que leuiora requiret, non ea nos praetermisisse putet, sed reliquisse.

Restat ut C. Schenkl et I. E. Sandys, qui me in plagellis corrigendis optime adiuuerunt, itemque H. Hellmuth Herbipolitano, qui in hoc Oratore per hiemem praeteritam una lectitando multa me et praeclara quae ad Ciceronis sermonem illustrandum pertinerent docuit, huius tanti officii gratias agam quam maximas.

Notae.

1) In § 136 A aeque ac L ml tantummodo habere dicit Sandys, non tantum; § 148 A 1 m 1 habent quis tamen tam durum se, A2 L inuerterunt quis tamen se tam durum; Tullianum est aut superius illud aut quis tamen tam se durum; § 164 finiantur-finiantur Sandys affirmat legi prima manu; § 183 uideatur, non uidetur.

2) Laudensis archetypi inuenti quae fata fuerint ex apographorum subscriptionibus , uirorum doctorum epistulis, aliis denique illius aetatis monumentis princeps praeclare enarrauit G. Detlefsen in Verhandlungen d. Philologen in Kiel 1869 (Teubner 1870) p. 96—105; post eadem de re dixit F. Heerdegen in ed. Teubner. Prolegg. p. XIV sq., ego in Bl. f. d. bayer. Gymn. XXI 37 sq., qui libellus hoc anno continuabitur.

3) O et P codicum librarii, utpote ad idem exemplum ‘studiose interpunctum' uerba transcribentes, XXVIII quasi capita distinxerunt, sine ulla necessitate non explendo coeptas lineas, sed ab insequentibus lineis uerba continuando XXVII his locis: post $8 42. 54. 60. 68. 74. 90. 96. 99. 101. 111. 123. 127. 133. 135. 139. 148. 163. 173. 176. 178. 185. 190. 196. 203. 220. 226. 236; fusius hac de re dictum est in Blätter f. d. bayer. Gymn. XXI 40 sq.

4) Ex primi generis codicibus cod. Laurentianus 50, 1, ab H. Rubner in programmate Spirensi a. 1882 tractatus, correxit in § 15 dicit, 64 oratoris, 68 uoluptati, 68 inseruiunt, 80 inusitatum-inusitata, 89 ex, 153 duis. alterius generis est cod. Uaticanus 1709, qui tertia manu illatas has habet emendationes: in § 5 statua, 11 oratoriis, 20 consulto, 23 <ne>, 29 (non), 30 et qui, 32 hiantia, 33 prudentia, 34 luce, 36 praescriptum, 38 <ad>, 49 aut molliet, 51 eadem, 52 sciscitari, 64 popularibus, 80 <uerborum>, 83 sieut, 83 <a>, 136 nisi aut omnes, 151 haud. longe plurimas emendationes Heerdegen contulit e tertii generis codice Laurentiano 50, 31, quem correxit Poggius Martino V P. M. ab epistulis: in § 3 quoi, 5 statua, 20 leni, 20 limati, 27 eo, 33 incendor, 33 prudentia, 42 (est], 51 eadem, 52 sciscitari, 52 <in>, 53 <in> uerbis, 62 quidam, 64 popularibus, 64 uincta, 141 praescriptionum, 143 ut ii, 144 docendo, 151 sunt, 174 iis, 180ʻgeneri, 194 fugit, 203 sensu, 210 anquirit, 211 licere,

[ocr errors]

222 profecto se fudisse, 227 lectissimis, 229 ii. tum in codice Uitenbergensi, nunc Halensi Y g 24, haec exstant emendata : in § 74 probi, 74 <in> imolanda (Quintil. II 13, 13 cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calcham), 83 hic quidem. eiusdem generis libro Einsiedlensi 307 Heerdegen uindicat: in § 7 numquam, 20 leni, 36 ornati, 62 quidam, 64 uincta, 64 miserabile, 80 sonant-explanant, 151 sunt, 173 aut curat aut, 180 generi, 226 <quam>, 230 celet, 231 illa. de codice Laurentiano 50, 18 idem prompsit haec: in § 4 nam, 6 praestantibus, 20 consulto, 23 <ne>, 27 eo, 29 [non), 32 hiantia, 33 incendor, 33 prudentia, 34 luce, 35 recusantem, 49 aut molliet, 62 <a> diuinitate (Quintil. XI 1, 83 ex eo nomen traxisse dicitur), 73 est, 83 sicut, 83 <a>, 109 uidimus. ceterae, quaecumque occurrunt emendationes, sumptae fere sunt e codicum mutilorum genere eo quod Abrincensi aetate est inferius, uelut in § 109 uidimus, 113 tantum, 126 at, 151 sunt, 154 deinde, 156 sestertium, 157 isdem. has superiorum correctiones si cum ea uel uerborum uel apparatus critici forma qualis circumfertur comparaueris, praeter duo illos locos qui supra maioribus quibusdam litteris expressi sunt, nihil nouatum intelleges. nam quae Heerdegen alia conscripsit (in § 49 <in> suis, 105 <non> minus, 157 carenda, 165 ad ea ad quae, 187 quodsi est et, 173 aut curat aut, 236 exspectari), eae non emendationes, sed deprauationes scripturae traditae existimandae sunt. in ueris illis emendationibus uero ab Heerdegen ad codicum correctores reuocatis hoc haud dubie est boni, quod tandem sperare nobis uidemur ne eos quidem uirorum doctorum , quibus adhuc recentiorum coniecturae eodem spectantes probatae non sunt, dubitaturos esse has ipsas emendationes tamquam uetustate sacratas in textum recipere.

5) Iuuat curis Francisci Goeller et Ferdinandi Heerdegen usum secundum paragraphos digesta subiungere testimonia ueterum, quae quidem in apparatu nostro critico aut relicta aut minus accurate laudata ad genuinas lectiones restituendas aliquid conferre uideantur: § 3—6 excerpit Colum. de re r. I praef. 28–31. 4 ‘in secundis tertiisque consistere Quintil. XII 11, 26. 4 'in secundis tertiisue consistere’Hieronym. comm. in Ezech. prol. in l. XII. 11 'ac uideo-repetitam' Non. p. 229, 21 sq. 20 'nam et uerborum' Non. p. 115, 24 sq. 21 'est aut expers' Non. p. 59, 29 sq. 25 'adsciuerunt genus' Non. p. 69, 3 sq. 27 'quonam putidus' Non. p. 460, 28 sq. 28 ‘modo dicere' Non. p. 60, 4 sq. 38 (de industria) ‘quae non ex insidiis respondeant Non. p. 525, 9 sq. 39 ‘alter enim fuit Non. p. 177, 6 sq. 40 ‘Theodectes autem praefractior — dilatare uerbis' Non, p. 60, 10 sq.

[ocr errors]

[ocr errors]

8 sq.

K.

3

8q. H.

35 sq.

47 ‘non enim quaerimus' Non. p. 60, 13 sq. 50 ‘uestibula facieť Non. p. 53, 11 sq. 56 'nam et infantes tulerunť Non. p. 56, 1 sq. 57 excerpitur a Quintil. XI 3, 58-60, Jul. Uict. p. 443, 13 sq. H., Non.

p. 207, 9 sq. 59 ‘nullae flexione Quintil. XI 3, 122.

‘se ipse moderans flexione' Non. p. 207, 10 sq. 60 ‘in quo

sit aut uoltuosum' Non. p. 188, 18 sq. 62 ‘et Aristoteles ferunt Non. p. 133, 29 sq. 64 'casta incorrupta et quamquam

oratio esť Non. p. 459, 28 sq. 281, 12 sq. 66–67 ‘nam etiam sermonis dissimile' Rufin. p. 573, 69 – 71 'quot officia eorum qui audiunť Jul. Uict. p. 439, 70 ‘poëmatis Charis. p. 141, 32 K. 76–87 excerpuntur a Jul. Uict. p. 438, 9 sq. H. 77 ‘habet – laborantis' Quintil. IX 4, 37. Jul. Uict. p. 432, H. 78 ‘remouebitur adhibebuntur' Non. p. 546, 13 sq. 80 ‘uerecundus superlectiles. Supellex' (sic) Non. p. 177, 11 sq. 81 'gemmare frumenta' Non. p. 340, 4 sq. 87-89 excerpuntur a Jul. Uict. p. 428, 14 sq. H. 88 ‘ridiculo improbum' Non. p. 177, 14 sq. 92—96 excerpuntur a Jul. Uict. p. 438, 22 sq. H. 97-99

p. 438, 27 sq. H. 104 Ciceroni dormitare interim Demosthenem uideri dictitat Quintil.

X 1, 24. XII 1, 22. et Plutarch. Cic. 24 (Ě VLa Xoī «novvotoSELV). 107 'deferuisse Quintil. XII 6, 4. 108 ‘se ipse multa ex illa iuuenili abundantia coercuisse testatur (om.

pro Roscio', quod est ex Bruti § 312) Quintil. XII 1, 20. 122 ‘ducantur adsumptis (sic) Non. p. 211, 7 sq. 125 'tum sunt duae' Non. p. 130, 10 sq., item p. 132, 18 sq. 134—139 ‘et reliqua magnitudo' Quintil. IX 1, 37-45. 137–138 `excerpuntur a Jul. Uict. p. 433, 31 sq. H. 145 'quod prudentia - suspecta' Non. p. 400, 24 sq. 147 'omnium non item' Ammian. Marc. XVI 1, 5. 154 'libenter

si audes' Non. p. 177, 23 sq. 'capsis' Quintil. I 5, 66. de eis quae uerba 'cum me' excipiunt excerpit quaedam Priscian. XII

p. 594, 24 sq. 157 'scripsere sentio' Quintil. I 5, 44.

‘impetratum est a ratione ut... licereť August. Regol. p. 517, 4 sq. K. ‘ posmeridianas – postmeridianas' Uel. Long. p. 79, 3 sq. K.; u, etiam Quintil. IX 4, 39.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »