Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

PROOEMIU M.

ARGUMENTUM*.

Cum saepius Cicero a M. Bruto rogatus esset, ut quale ei uideretur eloquentiae genus, quo nihil addi posset, exponeret, hoc libro, anno a. Chr. n. XXXXVI inter bellum ciuile Africanum conscripto, id quod ille rogauerat efficiendum suscepit, quamquam, ut in prooemio dicit, uerendum erat, ne perfecti oratoris imagine proposita retardaret studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nollent, quod se assequi posse diffiderent, ac ne in summo oratore fingendo talem informaret, qualis fortasse nemo fuisset. sed utramque dubitationem sic tollit, ut doceat primum neque quod sit optimum in artibus desperàndum esse, et in praestantibus rebus magna esse ea quae sint optimis proxima; deinde hic non quaeri quis fuerit orator, sed quid sit illud in arte dicendi, quo nihil possit esse praestantius. et quoniam haec ingressio uideri poterat e media philosophia repetita, fatetur se oratorem non ex rhetorum officinis, sed ex philosophiae spatiis exstitisse, omninoque sine philosophia negat effici posse quem quaerat eloquentem (c. 1-5 med). summa autem totius disputationis huc redit, ut doceatur oratorem perfectum eum esse, qui trium illorum generum dicendi uim consecutus sit, ut parua summisse, modica temperate, magna grauiter dicere possit. peraeque autem in his omnibus floruisse perpaucos, multosque fuisse, qui Atticum dicendi genus in tenuitate et ieiuni' tate quadam ponerent, cum potius Attice dicere nihil aliud sit quam in omni genere dicendi id quod insolens aut ineptum sit uitare, (c. 5 rel.–9).

Iterum muneris a Bruto flagitati difficultate explicata (c. 10) et praemissa breui generis epidictici descriptione cum Isocratis laude coniuncta (c. 11-13) tria potissimum uidenda oratori docet,

*) Depromptum ex editione quam instituit a. 1815 Chr. God. Schuetz, ita ut pauca uel addita sint uel dempta.

quid et quo quidque loco et quo modo dicat. ac duo breuiter prima perstringit (c. 14–16). de modo autem dicendi fusius disserit eumque actione (c. 17. 18) et elocutione contineri docet. hanc elocutionem oratoris primum seiungit ab oratione philosophorum, sophistarum (c. 19), historicorum, poëtarum (c. 20). deinde eloquentem esse docet eum, qui in foro causisque ciuilibus ita dicat, ut probet, ut delectet, ut flectat. huius eloquentiae fundamentum esse sapientiam, sine qua orator quid deceat in sententiis aut in uerbis, quo nihil sit maius uel difficilius, intellegere non possit (c. 21. 22). tum trium illorum dicendi generum notam et formulam constituit et quomodo orator in genere tenui (c. 23—26), in medio (c. 27), in graui (c. 28) decore uersetur exponit, hanc autem uarietatem saepe in eadem oratione temperandam esse docet, quidque ipse in ea re assecutus sit enarrat (c. 29—31). neque uero perfecte eloquentis esse eam tantum facultatem habere, quae sit eius propria, sed potius eum a dialecticis instructum omniumque philosophiae partium narum esse debere, ac ne iuris quidem ciuilis aut historiae ignarum (c. 32-34).

Sic instructum uenturum ad causas, quarum generibus cognitis semper ad id quod deceat accommodaturum orationem; inprimis autem cum in uniuersa generis quaestione, tum in amplificatione recte tractanda uersaturum (c. 35-36 med.). duo restare, quae bene tractata admirabilem eloquentiam faciant: alterum quod Graeci nGixòv uocent, alterum quod Trafntinov (36 extr.—38). praeterea magnum orationi ornamentum afferre figuras uerborum et sententiarum (c. 39. 40).

Sed haec nisi collocata et structa satis placere non posse. qua de re dicturus primum non indignum esse sua persona ista docere demonstrat (c. 41-43); deinde recta collocatio uerborum quae sit ostendit: in quo primum esse curandum, ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum insequentibus primis, eaque sint quam suauissimis uocibus (c. 44–49 med.); deinde ut forma ipsa concinnitasque uerborum orbem suum conficiat (c. 49 extr.-50 med.); denique ut comprehensio, id est periodus, apte et numerose cadat (c. 50 rel. — 71 med.). hic primum uniuerse disputatur aduersus

[ocr errors]

eos qui numeros oratorios reprehendebant (c. 50. 51); tum de numeri origine (c. 52), causa (c. 53), natura (c. 53 extr. — 60), usu

– (c. 61 med.—71 med.) disseritur. ac natura quidem numerorum fusius explicatur (c. 54—60): ubi primum demonstratur esse in oratione numerum quendam (c. 56 in.); deinde hi numeri poëticine sint an ex alio quodam genere quaeritur (c. 56 rel.); tum qui maxime cadant in orationem aptam numeri (c. 57); deinceps qui numeri cum quibus miscendi sint, et quibus generibus sint quique accommodatissimi (c. 58); denique totone in ambitu uerborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis (c. 59. 60 in.); postremo illa capita quae pertinent ad naturam numerorum oratoriorum intellegendam breuius repetuntur (c. 60 rel.).

Iam futura disputatione discripta (c. 61) ipse numerorum oratorrorum usus sic explicatur, ut primum in causis forensibus multo minus quam in epidictico genere eis utendum esse doceatur (c. 61 rel. 62 in.); deinde quo loco sit adhibenda numerosa oratio et quam diu retinenda (c. 62 rel.); tum quot modis mutentur comprehensiones et clausulae (c. 63. 64); deinde qui numerus ex compositione et genere concinnitatis consequatur (c. 65); et quomodo partim in incisis, partim in membris eluceat (c. 66. 67); ultimo loco utilitas numerorum oratoriorum exponitur (c. 68—71 med.).

Breuis epilogus totam disputationem Bruti iudicio summittit (71rel.).

DE SUBSIDIIS CRITICIS

HUIUS EDITIONIS.

Codicum Oratoris duo constat esse genera: alterum mutilorum, integrorum alterum, mutilorum duae rursus discribuntur species, quarum antiquioris unus exitat.codex Abrincensis 238 (= A), cuius pars ea (fol. 517—60r), qua Oratoris fragmenta ($ 90 (aliquan-) toque robustius — 191 trochaeum quo enim, et 231 (sem-) per uersetur:

238 suscepisse.

Orator explicit) continentur, saeculo X exarata est. alteram mutilorum speciem quadraginta fere libri efficiunt per Italiam Germaniam Galliam Britanniam dispersi et saeculo XIV atque sequentibus confecti. hi

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

minores mutili utrum propter summam quandam uerborum et seruatorum et non seruatorum communionem ad unum omnes ex illo Abrincensi fluxisse statuendi sint an hic et alter Italicorum praecipue librorum ex altero quodam archetypo eoque Abrincensis aequali ac fere pari manauerint, quoniam adhuc sub iudice lis est, minores mutilos a subsidiis criticis omnino seiungere nolui selegique ex eis quos F. Heerdegen inspexit triginta septem libris duo, totos a me collatos: Florentinum Laurentianum S. Marci 262. membr. saec. XV in. (= 1) et Florentinum Magliabecchianum VI 185 membr. a. 1418 perfectum (= m), quos hic illic componerem cum Abrincensis ea collatione, quam post Ed. Le Héricher, Ern. de Leutsch et F. G. Schneidewin, F. Heerdegen diligentissime confecit J. E. Sandys Cantabrigiensis humanissimeque mecum communicauit. )

Integri libri omnes deducti sunt e codice illo uetusto (saec. fere VIII – IX), qui Aprili fere mense a. 1422 in urbe Galliae cisalpinae Laude Pompeia inuentus a Gerardo Landriano episcopo Laudensi permissus est Gasparino Barzizio Bergomati, qui tum Mediolani et Papiae Latinarum litterarum doctor archetypi multifariam descripti exempla breui tempore omnem per Italiam diffudit. hic Laudensis liber ubi ipse terrarum occultus iaceat etsi post d. VI Kal. Mai. a. 1425 ne fama quidem suspicari licet, instaurari tamen quodammodo ac refingi potest quattuor quibusdam libris inter se compositis, qui inter a. 1422 et 1425 conscripti uel ex ipso Laudensi libro uel ex primo Laudensis exemplo uel ex altero quodam fonte puro quasi atque candido hausti sunt?). notantur autem his siglis :

F = cod. Florentinus Magliabecchianus I 1,14, fol. 1r-32", capitum dispositione uacat, propriam Oratoris ex archetypo et inscriptionem et subscriptionem solus tuetur.

0 = cod. Ottobonianus 2057, fol. 72r—924, in XXVIII capita digestus ), carens legitima inscriptione, subscriptione sua quadam auctus eaque communi quinque quos tenet libris oratoriis.

P = cod. Uaticanus Palatinus 1469, fol. 149u— 1924, in eadem XXVIII capita digestus, carens item inscriptione, subscriptione sua quadam auctus eaque communi quattuor quos tenet libris oratoriis.

[ocr errors]

=

« IndietroContinua »