T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt, Volume 6

Copertina anteriore
A. J. Valpy, 1828

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 3481 - Lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.
Pagina 3776 - Sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret...
Pagina 3724 - Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. Id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse.
Pagina 3427 - Earn aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir; statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua aurata est, patris Glabrionis posuit.
Pagina 3451 - Mummius censores locaverunt inponendos. basilicam m post argentarķas novas et forum piscatorium, circumdatis tabernis, " quas vendidit in privatum ; et forum, et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia, et ad fanum Herculis, et post Spei ad Tiberim aedem Āpollinis Medici.
Pagina 3694 - Fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere.
Pagina 3634 - Persei bello praestitissent ducibns exercitibusque Romanis ; turn quae primo С. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe avare crudeliter fecisset, deinde quae turn cum maxime L. Hortensius faceret.
Pagina 3537 - Postumius condidit. Censa sunt civium romanorum capita ducenta sexaginta novem millia et quindecim. Minor aliquanto numerus , quia L. Postumius consul pro concione edixerat, qui socium latini nominis ex edicto С. Claudii consulis2 redire in civitates suas debuissent , ne quis eorum Romae , sed omnes in suis civitatibus censerentur.
Pagina 3519 - Munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scenicis quadriduum dedit. Magni turn muneris ea summa fuit ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.
Pagina 3428 - Fulvio 6 decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti Opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret. Quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium...

Informazioni bibliografiche