Morceaux choisis: extraits des Lettres a Lucilius et des Traites de morale

Copertina anteriore
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 121 - Aspice agedum hanc frequentiam, cui uix urbis immensae tecta sufficiunt : maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios...
Pagina 213 - Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
Pagina 202 - ... aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur. hoc est summum bonum. quod si occupas , incipis deorum socius esse , non supplex. 9 Quomodo, inquis, isto pervenitur?
Pagina 171 - ... et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat. nusquam est qui ubique est. vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmit3 tunt.
Pagina 218 - Mus syllaba est. mus autem caseum rodit : syllaba ergo caseum rodit.' puta nunc me istuc non posse solvere, quod mihi ex ista inscientia periculum in- « minet ? quod incommodum ? sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. nisi forte illa acutior est collectio : 'mus syllaba est. syllaba autem caseum non rodit : mus ergo caseum non rodit.
Pagina 209 - Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant, si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias ? O te miserum, si contemnis hunc testem ! VALE.
Pagina 57 - Ut scias autem non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere; nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt: flagrant...
Pagina 73 - Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: "quod hodie malum tuum sanasti? cui vitio obstitisti? qua parte melior es?" desinet ira et moderatior erit, quae sciet sibi cotidie ad iudicem esse veniendum. quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem? qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonitus et speculator sui censorque secretus cognovit de moribus...
Pagina 44 - Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ? Ego vero non miror, si aliquando impetum capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum 8 aliqua calamitate.
Pagina 231 - Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Jamque propinquabam portis omnemque videbar 730 Evasisse viam, subito quum creber ad aures Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens

Informazioni bibliografiche