M. Cornelii Frontonis Opera inedita cum epistulis item, Parte 1

Copertina anteriore
Regiis typis, 1815
 

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 109 - Ea vero quae post meam profectionem gesta sunt ex litteris ad me scriptis a negotio cuique praepositis ducibus cognosces. Earum exemplaria Sallustius noster, nunc Fulvianus, dabit. Ego vero, ut et consiliorum meorum rationes commemorare possis, meas quoque litteras, quibus quidquid gerendum esset demonstratur, mittam tibi. Quodsi picturas quoque quasdam desideraveris, poteris a Fulviano accipere.
Pagina 112 - Unam rem volo non quidem demonstrare discipulus magistro, sed existimandam dare. Circa causas et initia belli diu commoraberis, et etiam ea quae nobis absentibus male gesta sunt. Tarde ad nostra venies. Porro necessarium puto, quanto ante meum adventum superiores Parthi fuerint, dilucere, ut quantum nos egerimus appareat.
Pagina 179 - Immo, si dimidiatis verbis verum dicendum est, ubi tu animo faceres vigil, vigilias dico : aut ut faceres labo; aut ut faceres mole, labores et molestias dico. Tu umquam volup ? volpem facilius quis tibi quam voluptatem conciliaverit.
Pagina 78 - Eo pacto, qui metuebat, ne oves amitteret, furcam perdidit. Fabulam existimas? Res vera est. At etiam plura erant, quae de ea re scriberem, nisi iam me nuntius in balneum arcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime et rarissime, suavitas, et caritas et voluptas mea.
Pagina 57 - Igitur ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam, quod, oro te, ob meritum sic me amas? Quid iste Fronto tantum boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas ? Caput suum pro te aut parentibus tuis devovit ? Succidaneum se pro vestris periculis subdidit ? Provinciam aliquam fideliter administravit ? Exercitum 20 duxit ? Nihil eorum.
Pagina 48 - Aliud scurrarum proverbium : en cum 'quo in tenebris mices. Sed sum ne ego beatus, qui haec intellego et perspicio, et insu1 Omisit amanuensis versum laterculi im um , cujiis litlerae totidem fere esse soient, quot ego hic suppleo.
Pagina 58 - " duucuio ventitat, neque cotidie salutat, neque ubique comitatur nee semper spectat, (v. 1. exspectat) vide igitur ut, siquis interroget, cur Frontonem ames, habeas in promptu quod facile respondeas. At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam extare rationem.
Pagina 17 - Cilicia etiam splendidos viros, quod magna mihi in ea provincia amicorum copia est, cum publiée privatimque semper negotia Cilicum apud te defenderim, ut venirent hortatus sum. Ex Mauretania quoque...
Pagina 77 - Ut pater meus a vineis domum se recepit, ego solito more equom inscendi , et in viam profectus sum, et paululum provectus. Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut* locus solitarius, et canes quattuor, et duo pastores, sed nihil praeterea.
Pagina 59 - ... non ultra myrtos laurusque procresceret, quibus satis odoris parum roboris. Et omnino quantum fortuna rationi, tantum amor fortuitus officioso amori antistat. Quis autem ignorat, rationem humani consilii vocabulum esse, fortunam autem deam...