Catilina, Iugurtha, Historiarum fragmenta |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Altre edizioni - Visualizza tutto
Catilina Iugurtha et historiarum fragmenta: Ad fidem optimorum codicum Bas ... Sallust Visualizzazione completa - 1832 |
Parole e frasi comuni
alia alii aliis animi animo animus Anni antea Appian arma armis Arusian belli bello bellum Catilina caussa Ceterum consilio consul copia cuius deinde dicitur dictum eadem eius eorum erant esset exercitu facere facta fieri fore fuisse Germanice habere haud Hist homines hostis hostium Igitur illa ille illi illis imperio imperium ipsa Italia Iugurtha liberius Lind magis magna Merc Metellus metu mihi milites minus multa neque nihil nunc omnibus omnis omnium pars parte parum paucis pertinet plebis populi postquam postremo prae praeterea primo primum Priscian quamquam Quare quippe quis quoniam quorum quos quum rebus regnum reipublicae rerum Romae Romani saepe Sallustius satis senatus sensu sententia Serv sese significat simul sine sint sive Sulla Sullae summa supra tamen tempore tempus verba verbis verum videtur Virg vobis
Brani popolari
Pagina 104 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Pagina 64 - Latinis docta, psallere, saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres;» libidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 40 - ... servilibus officiis. intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 99 - Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidolosa habere.
Pagina 92 - Plerique eorum , qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt; quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere ; rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu; matres familiarum pati, quae victoribus conlibuissent; fana atque domos spoliari ; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri.
Pagina 50 - ... rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
Pagina 48 - Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic, quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
Pagina 49 - Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare ; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari ; ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
Pagina 91 - Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet.