Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

ARGUMENTUM.

1. Homines non defectu virium, sed perverso earum usu infirmi sunt; industria et virtute optima quaeque consequuntur.

2. Corporis bona fluxa et fragilia; ingenium aeternum et rerum praestantissimarum efficiens.

3. Verum quum ex iis propter temporum iniquitatem rerum publicarum cura omittenda sit,

4. historiae studium ingenio exercendo aptissimum est. Eius rei excusatio tum ab ipsa eius utilitate tum a corruptis civitatis moribus petitur.

5. Belli Iugurthini gravitas.

Iugurthae genus.

Superiora Numidici regni tempora.

6. Is ingenio atque corpore validus popularibusque carus a Micipsa timetur, et

7. perfido consilio ad bellum Numantinum mittitur, ubi virtute et industria eminuit.

8. Ab hominibus factiosis spe imperii accensus a P. Scipione modestiae admonetur, et

9. cum eius litteris honorificis domum dimissus a Micipsa benevole accipitur et adoptatur.

10. Micipsae morientis extrema ad Iugurtham oratio, qua fratres ei commendat.

11. Discordia inter regulos orta. Iugurtha summo Hiempsalis fratris odio incensus,

12. doló eum interficiendum curat.

13. Tum Adherbal, armis frustra tentatis, Romam contendit. Iugurtha, legatis eodem missis, ingentibus muneribus fautores ex nobilitate sibi parat.

14. Adherbalis in senatu oratio. A patris atque avi memoria exorsus nusquam se auxilium petere posse nisi a Romanis lamentatur; Iugurthae scelus, quam immane sit, docet; familiae suae fidem in Romanos, suam miseriam ac salutis inopiam commemorat; postremo metum iacit, ne Iugurthae gratia apud multos sibi obsit, ac desperatione rerum suarum ad vitae taedium se adigi dicit.

15. Legati Iugurthae impudenter Adherbalem incusant. Varie in senatu pro Iugurtha et pro Adherbale certatur.

16. Fautores Iugurthae vincunt. Legati in Africam missi et a Iugurtha pecunia corrupti regnum inter eum et Adherbalem dividunt.

17. Africae descriptio. Eius terrae fines et incolae.

18. Medi, Persae et Armenii in Africam transvecti; inde Mauri et Numidae exorti.

19. Phoenicum plurimae coloniae in ora maritima conditae. Carthaginiensium imperium provincia romana factum. Numidia et Mauretania.

20. Iugurtha acrius quam antea Adherbali regnum eripere studet, idque cum exercitu invadit.

21. Adherbal improspere pugnat et Cirtam compulsus obsidetur. 22. Legati Roma ad utrumque regem missi a Iugurtha falsis verbis decipiuntur.

23. Adherbal acri obsidione pressus legatos cum litteris ad senatum mittit auxilium petitum.

24. Litterae Adherbalis, quibus declarat se a Iugurtha ad desperationem actum regnum suum Romanis tradere, quorum iam sit armis nefarium hostem reprimere.

25. Iugurtha, cui factio nobilium patrocinabatur, legatos in Africam missos nihil curans, ab incepto non deterretur, ac

[blocks in formation]

27. Tum Romae, Memmio imprimis contra factionem nobilitatis exsurgente, bellum decernitur;

28. Iugurthae legati urbe arcentur; Calpurnius consul cum exercitu Numidiam ingreditur:

29. sed simul cum Scauro a Iugurtha auro corruptus clementibus regem condicionibus in deditionem accepit.

[ocr errors]

30. Ea re magna Romae indignatio orta Memmio plebem instigante. 31. Memmii oratio in contione. Professus multis difficultatibus se non deterreri a libertate tuenda ignaviam plebis vituperat, quae nobilium superbiam nimis lente ferat. Quorum quum summa sit vis et impudentia, obviam eundum esse, atque quaestionem habendam in auctores tanti flagitii.

32. Cassius praetor in Africam mittitur ad Iugurtham Romam ducendum, dum praefecti Romani exercitus avaritia corrupti flagitiosissime se gerunt.

33. Iugurtha, Baebii tr. pl. auxilio munitus, a Memmio accusatur, sed

34. quaestio a Baebio impeditur. Eodem tempore Romae

35. Massiva Numida, quia animum in Numidiae regnum intendere videbatur, Iugurtha auctore per Bomilcarem obtruncatur. Tum

36. Albinus cos. bellum redintegrat, sed infectis rebus Romam redit,

« IndietroContinua »