Immagini della pagina
PDF
ePub

natu a censoribus obiectum esset, respondit se non matronarum, sed libertinarum sectatorem esse; quare ex senatu eiectus est, quod ipse excusat in Catilinae libello." Nam vetus Horatii interpres non solum confudit rerum scriptorem cum sororis nepote, de quo supra dictum, sed etiam quae de minore Sallustio fama erat respectu libertinarum, eam caussam fuisse tradit, cur Sallustius maior ignominiosam notam censoriam pateretur, qua alii ob aliam caussam (v. supra p. 2.) eum affectum narrant; unde patet totam illam rem suspicionum tenebris potius esse involutam, quam clara veritatis luce collustratam. Quae quum ita sint, quamquam ex confusis et repugnantibus scriptorum narrationibus verum non satis eruas, hoc tamen vix dubitari potest, quin malignorum studiis levia quaedam, quae fortasse suberant, supra modum aucta sint et in malam partem detorta, iique errent, qui veritatis argumentum in eo conspiciunt, quod Sallustius senatu motus est; nam aliis de caussis id factum esse, supra demonstratum est. Ceterum haud ab re fuerit meminisse, Appium Claudium, qui tam furiose censuram ageret variisque criminibus adversarios opprimeret (v. Coel. in Cic. Epp. ad Famm. VIII, 14, 10. Dion. Cass. XL, 63.), omnium fuisse longe flagitiosissimum; quo quamquam Sallustii culpa, si qua fuit, non minuitur, tamen illi e senatu eiectioni per hominem impurissimum (v. Coel. in Cic. Epp. ad Famm. VIII, 12, 6.) factae non tantum tribuendum est, quantum vulgo fieri videmus.

Quod si iam quaeritur, unde expilatae Numidiae crimen fluxerit, quo Sallustius vel maxime premitur, rursus declamationis auctor (c. 7.) princeps eam infamiam movisse reperitur. Ineptissimis autem verbis usus, quasi Sallustius alter Verres fuisset, aliud rapinarum argumentum non novit, quam quod ille magnas ex provincia divitias retulit, quo rursus probatum ivit repetundarum eum crimini fuisse obnoxium. Quod qui putido conviciatori temere credunt, rerum Romanarum aut prorsus ignari aut parum memores videntur. Quis enim nescit ingentes illas divitias, quibus Roma paulatim abundabat, non ex ipsa urbe provenisse, sed omnes ex provinciis eo confluxisse? Scilicet nemo non eorum, qui provinciis praeerant, locupletatus redibat; neque id ex consuetudine Romana inhonestum aut poena dignum habebatur; iniuriae modo pro

vincialium atque vexationes prohibebantur, et qui rapinas, crudelitates, flagitia in socios commiserant, iudicia et poenas exspectare debebant; ceterum nemo dubitabat, quin magistratus eum in provinciis locum tenerent, ut iure aliquantum ex reditibus ad eos pertineret. Neque id a rerum condicione abhorrebat. Nam quum provinciarum rectores regum instar essent, qui ubique et ipsi magno subditorum sumptu alebantur, profecto flagitium neque habitum est neque fuit, si illi, reges imitati, ex annua provinciae administratione collectas opes Romam referrent. Sallustium quoque retulisse certum est, sed rapinis atque expilationibus eas parasse incertissimum et nullo modo probatum. Neque negligendum est, non pacatae eum provinciae praefuisse, sed ei, quae Pompeianis partibus adhaerens contra Caesarem arma tulerat, eiusque inimicos militibus et pecunia adiuverat. Cui quum victor graves multas iniunxisset (cf. Auct. B. Afric. c. 97. Dio Cass. XLIII, 9.), vix mirum videri potest, si proconsul castigandis urbibus ab eo relictus solito plus. ex iis, quo ipse augeretur, exegit. Sed in eo omnem modum excessisse inde patere volunt, quod Romam reversus repetundarum accusatus esse dicitur. Quod argumentum quam per se infirmum sit, facile intelligent, qui cognitum habent, plurimas Romae accusationes provinciarum rectoribus intendi solitas esse ab iis, qui vel odii explendi occasionem quaererent, vel claro aliquo viro convellendo nomen sibi comparare studerent. Quare, nisi culpa aliis rebus probatur, eo, quod lis alicui ex provincia revertenti intenta est, non efficitur noxium fuisse. Sed de ipsa Sallustii accusatione ne certa quidem res est. Nam quum auctor declamationis c. 7. haec habeat:,,ne caussam diceret sestertio duodecies cum Caesare paciscitur," aperte dicit, accusatum non esse, sed inepte comminiscitur magna mercede, ne in ius vocaretur, a Caesare mercatum esse. A declamatore autem ita discedit Dio Cassius 1. 1., ut accusatum quidem referat, sed a Caesare dimissum, ac simul magna ex eo infamia oneratum, quod, quum in scriptis suis multa et severa de aliorum avaritia tulisset iudicia, ipse verba sua parum secutus esset. Quae unde rescierit Dio, non liquet; nisi et ipse temere collecta nec satis intellecta pro ingenii sui captu protulit, adeo in ea re a vero aberrans, ut Sallustii scripta ante provinciae administrationem edita putaret.

Igitur quum aequalium scriptorum testimoniis plane nihil certi de corruptis Sallustii moribus constet, seriorum autem prava iudicia non maiorem fidem mereantur quam priorum calumniae atque ineptiae, nisi praeiudicatis potius opinionibus duci malumus quam id sequi, quod recta ratio suadet, statuendum est, nullo eorum, quorum memoria ex antiquitate ad nos pervenit, quique vel ob res gestas vel ob ingenii monumenta clari habentur, Sallustium fuisse moribus inferiorem. In scriptis vero sententiarum gravitate ac severitate, iudiciorum veritate, aequi bonique sensu validissimo, verae libertatis, alienissimae illius a libidine, summo amore, animo rerum humanarum semper memore, denique omnis turpitudinis et malarum artium odio talem se praebet, ut fere omnibus scriptoribus superior appareat, et ad Taciti praestantiam solus quam proxime accedat. Concedunt hoc omnes; sed quo praestantior hoc nomine reperiatur, eo contemptiorem ac detestabiliorem, esse dicunt, quod vitâ tantopere a scriptis discrepuerit. Quod ut verum foret, si, quae illi vitio dantur, vera et comperta essent, ita res ipsa docet, Sallustii vituperatores, quum eum dissolutae vitae accusant, et tamen honeste scripsisse dicunt, parum ad ingenii humani naturam animum attendisse, neque reputasse, aliud esse solerter et ingeniose scribere, aliud honestatem in scriptis sequi. Illud haud raro in eos cadit, qui morum levitate et cupidinibus in pravum abstrahuntur ; hoc frustra exspectes ab iis, qui totos se ad vitae turpitudinem demiserunt, ac prorsus ad libidines pessumdati sunt. Quippe ex tanta labe emergere nequeunt, et quod in vita semper secuti sunt, id in scriptis non deserunt. Quodsi ex omni antiquitate neminem constat morum nequitia infamem in scriptis veri, iusti, honesti assertorem et patronum exstitisse, profecto Sallustius ab ingenii humani natura deflexisse putandus foret, si talis fuisset, qualem iniqui et inconsulti vituperatores eum fuisse volunt. An credibile est, quum veritatis, qui fons et principium est omnis honestatis, per omnia retinentissimus reperiatur, veri sensum tam incorruptum tamque validum in eo vigere potuisse, si turpissimis libidinibus obnoxius, gravissimis flagitiis fuisset inquinatus? Qui autem dicunt, non ex vero animi affectu fluxisse illam, quam in eo admiramur, iudiciorum severitatem, sed tanquam fucum quendam inductum esse

eius scriptis, quo facilius verborum sonitu inani obtegeret factorum malam famam, videant, ne, quod ita probatum eunt, iam pro probato habeant, ac simul parum speciosam caussam suspicioni suae praetendant. Nam qui fallere student ac simulando pariter atque dissimulando criminibus, quibus laborant, se purgare, iis artificio ad id composito opus est multum a Sallustii simplicitate abhorrente, cuius idem est per varia scripta color, idem ubique honestatis animus, nihil ut quaesitum videatur, sed omnia dicta ex rebus ipsis provenisse et cum rebus congruere appareat. Quod autem in iis, quae Cat. 3, 5. de se ipse dicit, confessionem culpae cognoscunt, quam severa aliorum censura diluere studuerit, primum non vident aut videre nolunt illa verba unice ad invidiam ex contentionibus partium civilium ortam spectare, neque ulla ex parte de moribus infamatis capi posse; tum ne quaesiverunt quidem, iustamne caussam et necessitatem habuerit Sallustius defensionis morum parandae, et, si habuit, num idoneam et probabilem sui purgandi viam inierit. Utrumque negandum. Nisi enim monstrum quoddam vitiositatis fuit, quod ne obtrectatores quidem affirmant, etiamsi vera essent, quorum insimulatur, vix poterat in illis temporibus et in illa urbe prae ceteris flagitiosus videri, et quum haud dubie plurimi essent, qui vel simili vel longe maiore culpa tenerentur, non perspicitur, cur in communi corruptela ceteris purgatior videri vellet; sin vero nihilo minus famae affectae consulendum putasset, profecto homo acerrimi iudicii, quique naturam ingenii mortalium acutissime perspectam haberet, rem suam tam male tantaque stultitia et imperitia egisset, ut non solum id, quod spectasse arguitur, non consecutus esse putandus esset, sed etiam pro vanissimo, ineptissimo et impudentissimo haberi deberet.

Possemus haec uberius persequi; sed satis dictum puto ad demonstrandum parum firmo fundamento niti, quae de Sallustii vita atque moribus circumferuntur, magis ex inconsulta consuetudine credita, quam rationibus et certis argumentis stabilita. Quare, ut paucis comprehendamus, quamquam non ea nobis mens est, ut Sallustium prorsus sanctum hominem, verum sapientem et perfectum stoicum haberi velimus, tamen hoc satis probabiliter ostendisse videmur, nullam caussam esse, cur eum ceteris claris scriptoribus,

quorum famae nulla insignior macula aspersa est, vita moribusque credamus deteriorem.

CAP. II.

De Sallustii scriptis et dicendi genere.

Iam antiquitus magnam fuisse scriptorum Sallustii auctoritatem atque admirationem plurimis cognoscitur probatissimorum auctorum testimoniis, velut Quintil. X, 1, 101. Martial. XIV, 189. Tacit. Ann. III, 30. Quam egregii historici laudem quum duabus potissimum rebus consecutus sit, ingeniosa rerum tractatione et orationis praestantia, quales eae fuerint, paucis dicemus.

Iam quo intelligatur quantum Sallustius priores rerum scriptores post se reliquerit, recordari iuvabit, a quibus apud Romanos initiis profecta historia quo illa aetate progressa fuerit. Igitur quum antiquitus utili sane consilio institutum esset, ut pontifex maximus quotannis in album sive annales, qui inde maximi vel pontificii dicebantur, referret, qui magistratus maiores fuissent, qui dies festi celebrati, quaeque res memoratu dignae actae, quumque ii annales fere unicus fons esset, unde per complura secula tum publicarum rerum tum privatarum memoria repeteretur, evaluit, ut postero tempore, qui ad res scribendas animum appellerent, annalium formam fere tanquam unicam normam sequerentur. Quorum quamquam procedente tempore pro cuiusque ingenio magna diversitas fuit, ut inter primos, quales fuere Fabius Pictor, L. Cincius Alimentus, Piso Frugi, et Ciceronis aequales, velut L. Sisennam et Licin. Macrum, aliquantum interesset, omnes tamen ieiuni quiddam et exile sectabantur, neque quicquam praeter nudam temporum, hominum, locorum gestarumque rerum notitiam habebant. Quae quum paulatim non amplius neque argumento neque oratione satisfacerent, Sallustius has angustias egredi primus ausus maius quiddam et perfectius molitus est. Omissa enim priorum consuetudine res varias et inter se discretas nullo nisi annorum ordine conserentium, quae nexu interno cohaererent, arte comprehendit, factorum caussas saga

« IndietroContinua »