Immagini della pagina
PDF
ePub

magnos in magistratibus gerendis eventus habuit, et multa tum inimicorum invidia tum ipsorum temporum iniquitate expertus est adversa (cf. Cat. 3, 3.), quae res effecisse videtur, ut non solum priore tempore parum sibi in rerum publicarum tractatione placeret, sed postremo tanto earum taedio caperetur, ut aetatem procul a republica agendam decerneret (Cat. 4, 1. Iug. 4, 3.). Quaestura, quam bis gessit, primum (cf. Pseudo - Cic. declam. in Sall. c. 5.), si consueto et legitimo tempore obtinuit, a. 59. a. Chr. n. (695. u. c.) functus est. Tum a. 52. a. Chr. n. (702. u. c.) tribunus plebis factus acerrime Milonem, qui initio illius anni Clodium occiderat, impugnavit, eique et Ciceroni, studiosissimo eius patrono, inimicissimas contiones cum Q. Pompeio et Munatio Planco, tribunatus collegis, habuit (cf. Ascon. in Milon. p. 38. 39. 45. 49. 50. 51. Orell.). Quod qui factum esse dicunt propter summum Sallustii in Milonem odium ex gravi et ignominiae plena offensione de re uxoria conceptum, incertam rem pro certa habent; sed multo potiores et graviores tanti impetus caussae quaerendae sunt in studiis partium civilibus, quae iam tum adeo exarserant, ut, quum Milo, homo profligatissimus et audacissimus, nobilitatis propugnatorem se gereret, Clodii caedes haud ingrata eius adversariis occasio videretur auctorem tanti facinoris aggrediendi. Quibus contentionibus mirum non est Sallustium in magnam optimatium invidiam venisse. Quae quum eo augeretur, quod, quum iam antea animi sui iudicio Caesaris consiliis favisset, gravescente in dies magis Pompeii insolentia senatuque paulatim atrociora in Caesarem moliente, apertius iam et studiosius huius partes sequebatur, Pompeiani quovis modo infestum sibi hominem opprimere et a republica arcere studuerunt. Igitur quum a. 50. a. Chr. n. (704. u. c.) Appius Claudius et L. Piso censores multos Caesaris amicos, morum labe quidem non immunes, sed ceteris senatoribus non probrosiores, alium alia de caussa senatu moverent (Dio Cass. XL, 63.), Sallustius quoque sub hoc praetextu eiectus est, quod dissolutis esset moribus, quae res nonnullis eo spectare visa est, quod in suspicione erat cum Milonis uxore, Fausta, Sullae filia, in adulterio deprehensus et a Milone flagellis caesus esse, ut tradit Varro apud Gell. XVII, 18. Schol. ad Hor. Sat. I, 2, 42 et 48.

Serv. ad Virg. Aen. VI, 612. Adversariorum factioni cedere coactus in Galliam ad Caesarem, in quo, ut ipse ait Cat. 54, 3., miseris erat perfugium, se contulit, eique fide, officio ingeniique solertia ita probatus est, ut, bello civili non multo post exorto, in multis ille opera eius uteretur, eumque honoribus et gratia extolleret. Anno enim 49. a. Chr. n. (705. u. c.) iterum quaestor factus et in senatum restitutus (cf. Pseudo-Cic. declam. c. 6. et 8.) Romae remansisse videtur, dum Caesar in Hispania contra Pompeii legatos Afranium et Petreium bellum gerit. Anno post (48. a. Chr., 706. u. c.), quantum coniicere licet, Caesarem in Epirum secutus est, fortasse legati munere functus. Certe post pugnam Pharsalicam, quum reliquiae Pompeiani exercitus ex Thessalia in Illyricum se recepissent, legioni ibi praefuit (Oros. VI, 15.); sed Caesaris copiis, quibus Q. Cornificius quaestor pro praetore praeerat, a M. Octavio et L. Scribonio Libone valde pressis, aliquoties male pugnavit, donec Vatinii adventu Octavius victus fugatusque est. Haec acta sunt hieme, quae inter annum 48 et 47 intercessit, ut patet ex Auct. B. Alex. c. 43-46. Extremo anno 47. a. Chr. n. (707. u. c.) praetor designatus in exsequendo gravi et admodum periculoso negotio, quod Caesar ei dederat, parum prospero successu usus est. Vixdum enim mense Octobri reverso ex bello Alexandrino Caesare, quum instaret Africanum novum, a Iuba rege et Scipione et M. Catone motum, quod propter magnas adversariorum copias haud mediocrem apparatum poscebat, legiones in Campania seditionem coeptantes in Africam ire recusabant, nisi antea sibi pecunia aliquoties a Caesare promissa soluta esset. Missus est a dictatore Sallustius, qui novis promissis legiones deliniret et ad officium reduceret; sed tanta militum ferocia et ira fuit, ut parum abesset, quin ab illis interficeretur (cf. Appian. B. C. II, 92. Dio Cass. XLII, 52.). Infectis rebus quum Romam rediisset, primo quidem Caesar iniquius tulisse videtur, quod parum exspectationi suae responderat; sed mox, re accuratius cognita, non solum ei ignovit, sed etiam legiones in Siciliam traducere iussit (Cic. Epp. ad Attic. XI, 20, 2.). Statim post ei imperavit cum parte navium Cercinam insulam, quam adversarii tenebant, occupare, quod ibi magnus frumenti numerus erat (Auct.

B. Afric. c. 8, 3.). Id negotium pari dexteritate atque felicitate exsecutus est (ib. c. 34, 3.); neque dubitari potest, quin in reliquo etiam bello valde strenuam atque utilem Caesari operam praestiterit. Confecto enim bello et Iubae regno in provinciae formam redacto victor Sallustium pro consule cum imperio ibi reliquit (Auct. B. Afric. c. 97, 1. Dio Cass. XLIII, 9.); quem Caesar favorem illi non tribuisset, nisi magnis eius de se meritis gratiam reddendam putasset. Totum igitur annum 46 a. Chr. n. (708. u. c.) in Numidia versatus proximo Romam rediit cum magnis divitiis in provincia collectis. Ac fuerunt, qui eum arguerent non satis legitime eas sibi comparasse, adeoque repetundarum iudicium non effugisse (Auct. decl. c. 7. Dio Cass. XLIII, 9.); sed rem parum certam esse infra videbimus. Opibus ex provincia reportatis ad vitam usus opulenter et cum elegantia instituendam, in Quirinali intra portam Salariam et Collinam atque collem hortulorum (cf. Tacit. Hist. III, 82.) hortos amplissimos et pretiosissimos emit, aedificiis, thermis, porticibus splendidissimis instruxit, omnique genere signorum atque artis operum exornavit. Cuius luxuriae et splendoris summi non solum documentum hoc habetur, quod complures imperatores, velut Vespasianus, Nerva, Traianus, Aurelianus, amoenitate hortorum invitati, in illis habitarunt, sed pristinam eorum magnificentiam planissime etiam testantur multae et praestantissimae statuae signorumque reliquiae in illis locis effossae; quamquam non abhorret a verisimilitudine aliquantam ornamentorum, quibus horti Sallustiani instructi fuerunt, partem posterioribus eorum possessoribus debitam fuisse. De cetera eius vita, quam inde a reditu ex Africa usque ad obitum suum peregit, nihil plane constat; nam quod Hieronymo auctore (in Iovin. I. p. 52. ed. Bas.) narratur Terentiam Ciceronis, cum qua ille a. 46. a. Chr. (708. u. c.) divortium fecerat, uxorem duxisse, quamquam potuit fortasse fieri, tamen per se tam incredibile est, ut in summo ceterorum scriptorum de ea re silentio Hieronymus exiguam fidem mereri videatur. Nam quum divortii tempore Terentia minimum quinquagenaria esset, quippe quae iam circa annum 79. a. Chr. n. Ciceroni Tulliam peperisset, annis tam impar fuit Sallustio, ut is, nisi singulares quasdam caussas habuerit matrimonii cum illa ineundi, vix

putandus sit integra aetate et re familiari florentissima tam inaequale coniugium quaesivisse. Eo magis autem de rei veritate dubitandum est, quod auctor declamationis in Ciceronem, a Sallustii aetate parum remotus, eam plane ignorat, quippe qui eum ita de Terentia loquentem faciat, ut eam in non minore odio quam ipsum Ciceronem habuisse videatur. Utut est, quum Caesare interfecto gravissimae turbae civitatem concuterent, ac cruentissima certamina non iam de libertate restituenda, sed de imperio parando exorirentur, tanto Sallustius taedio rerum publicarum captus est, ut aetatem procul a republica habendam decerneret, otiumque sua sponte sumptum ad adolescentiae studia, diu quidem negotiis intermissa sed nunquam contempta, conferret (cf. Cat. c. 4.). Quae ne ad solam sui delectationem aut miseriarum publicarum solatium pertinerent, sed aliquam etiam civibus suis utilitatem afferrent (cf. Iug. c. 4.), totum se memoriae rerum gestarum cognoscendae tractandaeque dedidit, laborum in ea re suscipiendorum adiutore usus Atteio Philologo, qui teste Suetonio de Ill. gramm. c. 10. eum breviario rerum Romanarum, ex quibus, quas vellet, eligeret, instruxit. Ita quum composuisset tria opera, de coniuratione Catilinae, de bello Iugurthino et Historias, praestantissima omnia, sed aliud alio perfectius et elaboratius, quinquagesimum primum annum agens a. 35. p. Chr. n. (719. u. c.) mortuus est. Liberos quum ipse vel non genuisset, vel natos sibi amisisset, sororis nepotem adoptavit, qui delicatae et luxuriosae vitae deditus honores quidem nunquam gessit, sed vigore animi et consilio eximius magna gratia et auctoritate apud Augustum atque Tiberium floruit (cf. Tacit. Ann. I, 6, 3. II, 40, 2. III, 30.), rebusque gravissimis exsequendis adhibitus a. 20. p. Chr. n. obiit.

Haec quamquam valde manca sunt, quae de Sallustii vita exposuimus, neque ulla ex parte sufficiunt ad plane cognoscendum, quomodo ille in republica gerenda versatus sit, quid gesserit, quibus amicis inimicisve usus sit, quas res adversas habuerit, quomodo post Caesaris mortem in otio vixerit, tamen pauca illa certis scriptorum testimoniis nituntur. At quae de moribus eius traduntur, admodum sunt incerta, auctoritate idonea destituta et prorsus dubia; ac nihilo minus pro verissimis et exploratissimis creduntur,

fatali quadam fortuna, ut Sallustius non solum aequalium invidia vexaretur, sed etiam apud posteros fama laboraret. Paucissimis enim exceptis, quibus verum ingenium est, quique praeiudicatis opinionibus non impediuntur, omnes uno ore clamant moribus eum corruptissimis atque effrenatarum cupiditatum fuisse, omnibusque libidinibus ita deditum, ut nullum esset flagitium, a quo abhorruerit, nullum scelus, quod non commiserit; quam infamiam turpissimae vitae eo augeri, quod in scriptis suis malos civitatis mores gravissime insectatus non erubuerit in aliis vituperare, quae ipse plurima et pessima fecerit. Quae tanta crimina si a probis neque sublestae fidei auctoribus in Sallustium coniicerentur, profecto de eius fama actum esset. Sed fluxerunt illa ex fonte turbido ac lutulentissimo, quo accuratius examinato quantum vel malignis obtrectationibus vel ineptis declamationibus tribuendum sit, facile intelligitur. Princeps enim auctor iniquorum ac falsissimorum de Sallustio iudiciorum fuisse putandus est Lenaeus, Pompeii libertus et paene omnium expeditionum comes, ut tradit Sueton. de Ill. gramm. c. 15. Qui quum caeca quadam et superstitiosa teneretur admiratione patroni sui, vanissimi hominis et incredibili atque immerita felicitate ita elati, ut orbis terrarum dominum se putaret, post miserabilem eius et inglorium casum summo omnium, qui a Caesaris partibus stabant, odio impletus fuit, aegreque ferebat, quod Sallustius, perpetuus Pompeii, dum vivus erat, adversarius, ita eius foedo exitui superstes esset, ut securus vitam opulentam omnibusque munditiis affluentem degeret. Sed postquam is Historias edidit, in quibus de Pompeio quum alia verissima quidem, sed parum honorifica, tum hoc dixisset,, oris eum improbi, animo inverecundo" fuisse, adeo homo veritatis impatiens ira exarsit, ut teste Suetonio 1. 1. Sallustium,,acerbissima satira laceraverit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem". En, habes egregium illud testimonium, quo comprobatum eunt, Sallustium fuisse profligatissimum! unde, si vere aestimare volumus, hoc unum patet nebulonem maximum ac maledicentissimum calumniatorem fuisse Lenaeum ipsum. Nam si nihil plane ex Sallustii scriptis ad nos pervenisset, quis dubitaret Lenaeo au

« IndietroContinua »