Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

CATILINA

SIVE

DE CONIURATIONE CATILINAE

LIBER.

ARGUMENTUM.

1. Auctor exorsus a natura hominum, quae animo et corpore constat, ingenium, potiorem eius partem, imprimis exercendum dicit.

2. Eius vis et praestantia non solum bello et parando imperio cernitur, sed etiam pace plurimum valet. Desidia res humanae corrumpuntur, industria, quae sola homines decet, florent.

[ocr errors]

3. In iis rebus, quae ingenio perficiuntur, haud postremum locum obtinet rerum gestarum memoria, difficilior quam plerique putant. Ab eius studio abstractus Sallustius et ad rempublicam latus multa ibi adversa habuit.

4. Igitur taedio rerum publicarum ad pristinum studium regressus statuit de rebus populi Romani memorabilibus, in iisque de Catilinae coniuratione prodere.

5. Catilinae ingenium atque mores adumbrantur. Adiungitur digressio de priore statu reipublicae et de moribus paulatim ita corruptis, ut, quomodo tandem illud facinus suscipi potuerit, pateat. c. 6-13.

6. Romae initia et incrementa sub regibus.

7. Civitatis adepta libertate incredibiliter aucta alacritas, virtus, reipublicae studium.

8. Ea res minus celebrata, quia Romanorum animus magis ad agendum, quam ad dicendum et scribendum promptus fuit.

9. Romanorum antiquorum simplicitas, iustitia et fortitudo bellica. 10. Imperio extra Italiae fines prolato et Carthagine sublata magna morum immutatio incessit, immoderata pecuniae et imperii cupidine orta.

11. Ambitionis et avaritiae mala uberius illustrantur, et, quantopere Sullae militia Asiatica contulerit ad luxuriam invehendam, demonstratur. 12-13. Morum corruptela ex luxuria orta describitur.

14. Catilinae familiares ex vario genere perditissimorum hominum compositi.

15. Eius stupra et cetera flagitia, facinoris maturandi caussae. 16. Iuventutem quomodo instituerit ad coniurationis ministerium.

Ceterae eius rei spes et incitamenta.

17. Socii coniurationis a Catilina deliguntur complures senatorii ordinis ac nobiles, multis etiam occulte consilio faventibus.

18. Quum iam anno ante Catilina cum P. Autronio et Cn. Pisone coniurasset contra rempublicam, ea res eventum non habuit.

19. Piso in Hispania occisus.

20. Catilinae oratio in primo coniuratorum conventu habita, qua docet, quantum ex fide et virtute sociorum speret, et quam iniqua et miserabilis ipsorum condicio sit, quum optimates, homines pessimi, omnia teneant, ipsis, potentia et imperio dignissimis, nihil reliquerint. Quae ut vi sibi parent, eos exhortatur, ducem se incepti professus.

21. Consilium coniurationis Catilina accuratius proponit.

22. Fama hominum de illo conventu.

23. Clandestina coniuratorum consilia a Q. Curio per Fulviam Ciceroni produntur.

24. Cicero consul fit. Qua re commotus Catilina arma apertius parat, plurimosque socios sibi asciscit, etiam mulieres.

25. Semproniae, mulieris ingeniose nequam, mores et ingenium. 26. Catilina frustra consulatum petit in annum 62 a. Chr. n. Insidiis Ciceroni frustra factis aperte bellum parat.

27. Multa ad id tum in Etruria, agro Piceno et Apulia, tum Romae molitus, conventum coniuratorum habet apud M. Porcium Laecam.

28. Ciceronis interficiendi conatus elusus. Etruria per Manlium sollicitata.

29. Cicero rem ad senatum refert, qui decrevit darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet.

30: Gliscente periculo senatus Marcium Regem, Q. Metellum Creticum, Q. Pomp. Rufum, Q. Metellum Celerem in varias Italiae partes mittit, qui exercitum compararent. Indicibus de coniuratione praemia decernuntur.

31. Ingens in urbe trepidatio. Cicero in senatu primam orationem in Catilinam habet, cui Catilina ferociter respondet,

32. ac proxima nocte urbe relicta in Etruriam se confert.

33. Manlius per legatos se suosque apud Marcium Regem de armis captis purgare studet.

34. Q. Marcii responsum. Catilina falsos de consilio suo nuntios spargit.

35. Eius fallaces ad Q. Catulum litterae.

36. Ipse et Manlius hostes iudicantur.

39, 5.

Digressio de misero illa tempestate reipublicae statu. c. 36, 4. 37. Varia genera perditorum civium; turbarum in plurimis cupiditas. 38. Eius caussae fuerunt tum perniciosae partium de potentia contentiones, tribunis plebem exagitantibus, tum

39. insecuta paucorum potentia, ut ex irritatis plebis animis magnum civitati periculum immineret.

Lentulus nova coniurationis auxilia parat.

40. Allobrogum legati, ab eo illecti,

41. qui rem Ciceroni indicant.

42. Motus in variis Italiae regionibus exorti.

43.

Coniuratorum consilia de tumultu in urbe excitando. ceterorum lentitudinem accusat.

[blocks in formation]

44. Principes coniurationis per Allobroges ex praecepto Ciceronis in insidias inducuntur.

45. Allobroges dolo a Cicerone composito cum litteris coniuratorum Roma proficiscentes comprehenduntur.

46. Cicero, consilio perfecto, capita coniurationis ad se vocat et in senatum adducit.

47. Volturcius et Allobroges interrogati de coniuratione indicio suo arguunt Lentulum et ceteros, qui in liberas custodias dantur.

48. Tum plebis mutata repente mens. Tarquinius falso indicio Crassum coniurationis insimulat.

49. Catulus et Piso Caesarem sibi invisum de coniuratione suspectum reddere student.

50. Motus subitus in urbe a Cicerone compressus. Senatus de poena coniuratorum habetur.

51. Caesaris oratio.

Ut senatoribus persuadeat coniuratos non esse supplicio afficiendos, imprimis docet nihil lubidine esse agendum, sed legibus utendum. Frustra facinoris atrocitatem exornari, neque quaerendum quid coniurati meriti sint, sed quid tum dignitas imperii tum reipublicae rationes postulent. Quare maximopere esse cavendum, ne quod contra morem maiorum novum atque noxium exemplum in civitatem inducatur.

52. Catonis oratio.

Ignaviâ et negligentiâ ceterorum graviter incusatâ in summo reipublicae periculo nihil misericordiae loci esse ostendit, sed insigni exemplo edito scelestos esse coercendos. Impugnata igitur Caesaris maxime sententia, non mollitia consueta utendum, sed graviter agendum censet, et, qui probrosa vita misericordia indigni sint, eos ob nefarium scelus supplicio afficiendos esse.

53. Catonis sententia probatur.

Digressio de magnitudine populi Romani paucorum virorum egregia virtute effecta.

54. Caesaris et Catonis ingenia atque mores inter se comparati.

55. De coniuratis in Tulliano supplicium sumitur.

56.

Catilina copias quam potest maximas parat.

57. Fuga in Galliam a Metello Celere prohibitus, instante a tergo Antonio, pugnam in agro Pistoriensi facere statuit.

58. Eius oratio ad milites. Maximam rerum necessitatem, qua pre

« IndietroContinua »