Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI HISTOR. FRAGM. LIB. IV. FR. 1-6. 317

HISTORIARUM FRAGMENTA.

LIBER IV.

CAP. I.

Bellum Mithridaticum. Amisi oppugnatio.

--

[ocr errors]

Pugna ad Cabira. - Mithridatis fuga ad Tigranem. Clodius ad Tigranem legatus missus. Lucullus regem in interiora regni sequitur. Euphratis transitus. Mesopotamiae descriptio. Tigranocertorum expugnatio. Copiarum Tigranis descriptio. Luculli iter per Corduenos. Mithridatis epi

stola ad Arsacem.

1. Amisumque assideri sine proeliis audiebat.

2. Quia praedatores facibus sibi praelucentes ambustas in tectis sine cura reliquerant.

3. Simul eos et cunctos iam inclinatos laxitate loci plures cohortes atque omnes, ut in secunda re, pariter acre invadunt.

4. Ita castra sine volnere introitum.

5. Cultu corporis ornata egregio.

6. Tenuit Lucullus thesauros, custodias regias.

Fr. 1.] Priscian. VIII, 9, 82. p. 419. Kr. — Assideri significat segniter obsideri; cf. Liv. XXI, 25, 6. Tacit. Ann. VI, 43, 1. Assidebat autem Lucullus; cf. Plutarch. in Lucull. c. 15.

audiebat] sc. Mithridates.

Fr. 2.] Arusian. p. 256. Lind. Agitur de Amiso post expugnationem direpta et incensa; cf. Plutarch, in Lucull. c. 19. Praedatores vocabulum habetur etiam Iug. 44, 1. Hist. Fr. III, 41.

Fr. 3.] Non. II, 429. p. 132, 20. Merc. Verba videntur de pugna ad Cabira esse intelligenda; cf. Memnon. ap. Phot. cod. 224. p. 235, a. Bekk. Appian. B. Mithr. c. 81. Plutarch. in Lucull. c. 19.

Fr. 4.] Arusian. p. 243. Lind. Haec quoque ad victoriam Luculli ad Cabira reportatam spectare vi

dentur; cf. Appian. B. Mithr. c. 82. Plut. in Lucull. c. 17. Introitum cum accusativo iunctum, quemadmodum dicitur itur domum, venitur Italiam, similia.

Fr. 5.] Serv. ad Virg. Georg. I, 3. Verba videntur de Monime, Mithridatis uxore, accipienda, quam ille post cladem Cabirensem simul cum ceteris uxoribus, sororibus et concubinis, ne Romani iis potirentur, interfici iussit; cf. Plutarch. in Lucull. c. 18. Appian. B. Mithr. c. 82. Memnon. ap. Phot. cod. 224. p. 235, a. Bekk.

[blocks in formation]

7. Insolens vera accipiundi.

8. Tetrarchas regesque territos animi firmavit.

9. Imperi prolatandi percupidus habebatur, cetera egregius. 10. Camisos.

11. Quam maxumis itineribus per regnum Ariobarzanis contendit ad flumen Euphraten, qua in parte Cappadocia ab Armenia disiungitur. Et quamquam naves codicariae occulto per hiemem fabricatae aderant.

12. [Sallustius, auctor certissumus, asserit] Tigrim et Euphraten uno fonte manare in Armenia [qui per divorsa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; quae tamen terra ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur].

13. Mesopotameni homines effrenatae lubidinis sunt in utroque sexu [ut Sallustius meminit].

Fr. 7.] Donat. ad Terent. Andr. V, 4, 4. Intelligendus videtur Tigranes, Appii Clodii, Mithridatem exposcentis, libera oratione offensus; cf. Plutarch. in Lucullo c. 19. 21. Appian. B. Mithr. c. 83. Memno ap. Phot. c. 224. p. 235, b. Bekk.

Fr. 8.] Arusian. p. 228. Lind. Dictum de Clodio, legationem ad Tigranem obeunte; cf. Plutarch. in Lucull. c. 21.

Fr. 9.] Arusian. p. 228. Lind. Verbis continetur criminatio Luculli, qua Romae ab adversariis petebatur; cf. Plutarch. in Lucull. c. 24.

Fr. 10.] Prob. II, 1, 51. p. 130. Lind. (p. 1473. P.). Locus, a Strabone XII. p. 838. B. Alm. và Kaμica dictus, fuit in Armenia minore, per quam Lucullus ivit, quum per Cappadociam Euphratem peteret.

Fr. 11.] Non. XIII, 12. p. 535, 15. Merc. Agitur de Luculli profectione contra Tigranem, anno 69. a. Chr. n. suscepta. Ariobarzanes rex fuit Cappadociae, Romanis valde amicus; cf. Cic. Epp. ad Famm. XIII, 2, 6 sqq. Memno ap. Phot. cod. 224. p. 238, b. Bekk.

qua in parte etc.] Id fuit apud

Melitenen urbem; cf. Tacit. Ann.
XV, 25. 26. Strab. XII. p. 808. C.
Alm. Plin. H. N. VI, 3.

Et quamquam etc.] Apodosis, quae
deest,
talis fere fuisse videtur:
primo tamen fluminis transitus valde
difficilis videbatur; cf. Memno 1. 1.
et Plutarch. in Lucull. c. 24.

codicariae naves] i. e. naves ex tabulis, quae codices vocabantur, factae (Germ. Bretterkähne); cf. Varro apud Non. 1. 1.

Fr. 12.] Isidor. XIII, 21, 10. p. 429. Lind. Uno fonte i. e. singulis fontibus, non pluribus, quae nonnullorum erat opinio.

Fr. 13.] Schol. ad Iuvenal. Sat. I, 104.

Fr. 14.] Prob. II, 1, 52. p. 130. Lind. (p. 1473. P.). Napthae mentio facta in narratione de Tigranocertorum obsidione, ubi incolae eo usi

sunt ad machinas Romanorum delendas; cf. Dion. Cass. Fragm. 178. p. 76. Reim.

Fr. 15.] Arusian. p. 253. Lind. Haec quoque pariter ut Fr. sq. ad Tigranocertorum obsidionem spectare videntur.

14. Naphthas.

15. Scalas pares moenium altitudine.

16. Pluteos rescindit, ac munitiones demolitur, locoque summo potitur.

17. Qui praegrediebantur equites cataphracti ferrea omni specie.

18. Equis paria operimenta erant, quae lintea ferreis laminis in modum plumae annexuerant.

19. Apud Corduenos amomum et alii leves odores gignuntur. 20. Epistola regis Mithridatis ad regem Arsacen.

Rex Mithridates regi Arsaci s.

Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere; dein, quod quaesitur, 2 satisne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit. Tibi perpetua

[merged small][ocr errors][merged small]

Tigrane ad Tigranocerta a Lucullo plane devicto urbeque ipsa non multo post capta, Mithridates, quamvis ea clade spe melioris fortunae excidisset, tamen animum non despondit, sed simul cum Tigrane opes reparare studens, novos socios, quibus Romanorum viribus resisteret, circumspexit. Quare ad Arsacem sive Phraatem, Parthorum regem, legatos misit, qui eum ad societatem cum ipso et Tigrane ineundam impellerent. Quod quo melius perficeretur, ipse epistolam, cuius exemplum Sallustius perscripsit, ad illum dedit. De re ipsa cf. Appian. B. Mithr. c. 87. Memno ap. Phot. c. 224. p. 238, a. Bekk. Dio Cass. XXXV, 3. Plutarch. in Lucull. c. 30. Ceterum Mithridatis spes auxilii frustra fuit.

[blocks in formation]

leves] i. e. suavissimi et naturâ pium, an indecorum sit. · De tenuissimâ.

quaesere verbo cf. Hist. Fr. I, 60.

Fr. 20.] Codd. Vatt. tres, Ciacc. I, 126. et Ursini duo, Balliol.

§. 2. Tibi perpetua pace futura

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

pace frui liceret, nisi hostes opportuni et scelestissumi; egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est. Neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis 3 belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. Ille enim obnoxius, qualem tu voles societatem, 4 accipiet; mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi, et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua componas. Namque Romanis 5 cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus caussa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum. Quia primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthagi- 6

est] Haec verba responsum conti-
nent ad praecedentia, quo primum
probetur Arsacem pacem agere non
posse, deinde, si bellum sumat, id
gloriosum ei fore.

sensu

nisi scelestissumi] sc. essent.
Opportuni insolentius activo
dictum valet ad aggrediendum parati,
quasi ante portum versantes et impe-
tum facturi; cf. Iug. 88, 4.

Neque petere etc.] Abruptae pro-
oemii sententiae. Quare inter haec
et praecedentia supplendum est: quod
nisi ita esset.

misceri] i. e. iungi, copulari; cf.
Iug. 83, 1. Neu florentis res suas cum
Iugurthae perditis misceret.

Atque ea etc.] Adiungit atque no-
vam sententiam, non minus quam
praegressa veram; quare sensu non
differt ab et tamen, quamquam;
Cat. 51, 35. Iug. 4, 3.

cf.

§. 3. ira in Tigranem] cf. Plutarch. in Lucull. c. 21. Tɩygάvns tǹv Пάoθων, ὡς ἄλλος οὐδεὶς, δύναμιν stanɛívæσev. Dio Cass. XXX, 1. et c. 3.

§. 4. obnoxius] Absolute posita voce significatur is, qui ex aliena voluntate vel ex aliqua necessitate pendet (vernacula gebunden, in Verlegenheit); v. ad Iug. 31, 3. infra §. 13.

[blocks in formation]

profunda] i. e. insatiabilis, immensa (vern. bodenlos); cf. Iug. 81, 1.

sumpsere] i. e. incepere; cf. Iug. 20, 5. 62, 9. 83, 1. Hist. Fr III, 77, 10. Contrarium est ponere; cf. Iug. 112, 1.

cum rege Macedonum etc.] Intelligitur bellum alterum idque multo gravius, a. 200. a. Chr. n. motum.

dum simulantes] Respicitur his verbis ad prius bellum Philippi, per novem annos (214-205. a. Chr. n.) lente gestum et satis aequis condicionibus compositum (cf. Liv. XXIX, 12.), quo spectant verba amicitiam si

mulantes.

§. 6. Ei subvenientem] Haec pertinent ad alterum cum Philippo bellum a. 200. a. Chr. n. ortum, quo Antiochus Macedonico regi non tam subvenit quam subvenire voluit, teste Livio XXXIII, 19, 11.

niensibus premebantur, amicitiam simulantes. Ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avertere, ac mox, fracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talen7 torum spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occi8 dere. Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post habitum custodiae agri captivi sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque impio testamento, filium eius Aristonicum, quia patrium 9 regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere; Asia ab ipsis obsessa est; postremo totam Bithyniam Nicomede mortuo di

concessione Asiae] Non nimis stricto sensu hoc capiendum. Romani enim, quo Antiochum a transitu in Graeciam averterent, ambiguam spem ei, flagrante adhuc bello Macedonico, praebuisse videntur, nihil se impedituros, quominus in Asiam progrederetur; id quod intelligitur ex eo, quod devicto Philippo ac libertate Graeciae ludis Isthmiis pronunciata non iam perplexe, ut ante, quum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte pronunciarunt, ut excederet Asiae urbibus, quae verba sunt Livii XXXIII, 34, 3.

fracto Philippo] sc. ad Cynoscephalas, a. 197. a. Chr. n.

[blocks in formation]

§. 8. prodidere] Quid significet Mithridates, obscurum; certe res detorquet et contra veritatem exaggerat.

pacis mercedem] v. ad Fr. III, 81, 26.

habitum custodiae etc.] i. e. quum ita eum haberent, ut nihil esset nisi custos agri captivi.

sumptibus] sc. quos facere eum coegerunt tum navibus praebendis, tum quovis officiorum atque laborum genere pro Romanis suscipendo.

contumeliis] cf. Liv. Epit. XLVI. Eumenes, quia Macedonico bello medium egerat, ne aut hostis iudicatus videretur, si exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur, in commune lex lata est, ne cui regi Romam venire liceret.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »