Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

hensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret, et illi facilius e periculo eriperen5 tur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, 6 deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit: Tarquini indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus. 7 Erant eo tempore, qui existumarent, indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius, appellato Crasso, per societatem pe8 riculi reliquos illius potentia tegeret; alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum 9 patrocinio rempublicam conturbaret; ipsum Crassum ego postea

gotia pecuniis mutuo sumptis contracta.

conclamant] Verbi subiectum tripartitum est alii pars pleri

que.

6. consulente] i. e. de ea re referente et sententias rogante; cf. Iug. 15, 2. 28, 2. 39, 2. 62, 10.

videri] Videri verbum et similia solenne erat in iudicando et ferenda sententia; cf. Cic. Acadd. II, 47, 146. Maiores voluerunt, quae iurati iudices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut videri pronunciarent. Id. de Finn. I, 7, 24. Sall. Cat. 51, 43.

potestatem faciundam] sc. indicandi de coniuratione, quam potestatem sibi expetierat; v. §. 4. Verebantur enim, ne etiam aliis summis viris nominatis aut aliis rebus falsis delatis tota quaestio magnopere impe

diretur.

7. machinatum] Passive, ut Hist. Fr. II, 29, 3. III, 38. appellato Crasso illius] Quo magis appellare verbum, in quo senten

tiae vis inest, emineret, Sallustius id non attributum nominis esse voluit (appellati Crassi potentia), sed ablativis absolutis usus integrae enunciationis potestatem ei concessit, quo fit, ut et appellandi et tegendi notio accuratius distineatur; cf. Caes. B. G. IV, 21, 6. Quibus (legatis) auditis, liberaliter pollicitus eos domum remittit. ib. V, 4, 3. Principibus Treverorum ad se convocatis, hos singillatim Cingetorigi conciliavit. ib. V, 44, 6. Quo percusso et exanimato, hunc scutis protegunt. ib. VI, 43, 1. Caesar magno coacto numero, in omnes partes dimittit

(sc. eos).

8. immissum] i. e. maligno animo incitatum ac subornatum (germanice angestiftet); cf. Tacit. Ann. XI, 1, 1. Messalina Suilium accusandis utrisque immittit. Iustin. XXXII, 2, 9. Insidias sibi paratas confingit; ad cuius rei probationem immittit indices.

more suo] Haec pertinent ad suscepto mal. patr.

praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

XLIX. Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus neque gratia neque pretio Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut per alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant, Piso 2 oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna vi- 3 debatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis mu

praedicantem] i. e. palam pronunciantem; cf. Iug. 14, 12. 108, 3. XLIX. 1. Q. Catulus] De eo v. ad Cat. 34, 3.

C. Piso] Consul fuit a. 67. a. Chr. n. (687. u. c.), ac deinde a. 66. et 65. Galliam Narbonensem administravit.

neque gratia neque pretio] Gratia, quae passivo sensu germanice est Beliebtheit, activa vi omnia comprehendit benevolentiae, auctoritatis, potentiae munera vel praestita, vel promissa aut sperata. Pretium est pecunia. Utrumque saepius una cum gratia in malam partem coniunctum legitur; cf. Iug. 16, 1. 29, 3. 27, 2. 35, 8. Cat. 52, 33.

per alium indicem] Quoniam immissi atque falsi indicis prorsus diversa ratio fuit ab Allobrogibus, qui rem, qualis erat, indicaverant, iterata post aut particulam praepositione opus fuit.

2. exercebant] Proprie hoc verbum usurpatur de odio et inimicitiis, quae ad vexandos adversarios progrediuntur; cf. Cat. 9, 2. 51, 16. Hist. Fr. I, 12.

oppugnatus] i. e. graviter vexatus; coniungendum autem hoc participium cum verbis propter cui. Transp. supplicium. Non ipse enim Caesar repe

tundarun Pisonem postulavit; quippe quod fecerunt Allobroges; sed quum ille semel accusatus esset, Caesar hac occasione usus est ad invidiam ei conflandam auctoritatemque eius atque dignitatem minuendam.

Transpadani] Transpadanorum patronus erat Caesar, ut colligitur ex Cic. Epp. ad Famm. XVI, 12, 7.; quare quum iniustum civis supplicium quasi ad ipsum pertineret, magno ob eam rem odio in Pisonem ferebatur.

ex petitione] v. ad Cat. 12, 2.

pontificatus] sc. maximi, quod Sallustius, quum res notissima esset, addere neglexit; cf. Suet. Caes. 13. Vell. II, 43, 3.

adulescentulo Caesare] Ita vocatur Caesar, tum tricesimum septimum agens annum, quia seni Catulo opponitur.

3. res opportuna videbatur] i. e. tempus illud, quo indicia de coniuratione studiose a senatu expetebantur, commodum videbatur ad Caesarem machinato crimine in suspicionem vocandum.

privatim - publice] Haec non coniungenda cum debebat verbo, sed ad proxima pertinent hoc sensu: egregia liberalitate in rebus privatis i, e, singulis civibus praestita, maximis mu

4 neribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque adeo, ut nonnulli equites. Romani, qui praesidi caussa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate impulsi, quo studium suum in rempublicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

L. Dum haec in senatu aguntur, et dum legatis Allobrogum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices at

neribus in magistratu populo universo inopinata nimis facile movetur, leexhibitis.

[blocks in formation]

quae se audisse dicerent] Coniunctivus attractione nititur, siquidem non ipsum dicendi verbum, sed id, quod ex eo pendet, ad mentem eorum, de quibus agitur, declarandam pertinet; proprie enim dicendum erat: quae, ut dicebant, ex Volturcio aut Allobrogibus audissent; cf. Cic. Phil. II, 4, 7. At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit (i. e. quas sibi misissem, ut dicebat). Eadem structurae ratio obtinet in enunciatis caussalibus ex quod particula aptis; cf. Cic. de Off. I, 13, 40. Caes. B. C. II, 30, 1. Liv. XXI, 1, 3.

[blocks in formation]

vitas iudicii equitum intelligenda est, qui mendacium illud de Caesare in

consultius crederent. cf. Tacit. Ann. IV, 17, 3. Ne quis mobiles adolescentium animos ad superbiam extolleret.

---

quo - clarius esset] Pertinent haec ad minitarentur. Ceterum res facta est non eo senatus conventu, quo de detecta coniuratione actum est, qui dies fuit III. Non. Dec. (v. ad c. 48, 1.), sed Nonis accidit Decembribus, quibus de poena coniuratorum consulebatur; cf. Suet. Caes. 14. Scilicet totum caput 49. tanquam quaedam digressio de Caesaris inimicis rerum narrationi interposita est.

L. 1. dum haec aguntur] His verbis auctor ita regreditur ad ea, quae c. 48, 3-9. exposuit, ut simul res sequenti die actas comprehendat.

et dum legatis decernuntur] Hoc non eodem senatus conventu factum, sed die post, i. e. pridie Non. Dec., ut patet ex Cic. in Cat. IV, 3, 10.

5,

5.

liberti] Ita dicuntur respectu Lentuli manumissoris, non libertini, quo vocabulo manumissorum status et condicio designatur.

que servitia in vicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rempublicam vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, 2 lectos et exercitatos in audaciam, órabat, ut grege facto cum telis ad sese irrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis 3 praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rempublicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tem- 4 pore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referundum cen

partim] In bimembri oratione partim sine correlatione ponitur, ubi impar membrorum ratio est, minore numero in secundo membro obtinente; cf. Cic. in Verr. II, 65, 158. Accidit, ut statuae, in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim deiicerentur.

multitudinum] i. e. globorum plebis variis locis factorum; v. ad Cat. 14, 5. qui soliti erant] i. e. qui cogniti erant iam antea saepe rempublicam

vexasse.

2. lectos] i. e. eximios, ceteris praestantes, sc. corporis magnitudine et viribus, fortasse etiam fide atque studio in patronum.

exercitatos in audaciam] i. e. exerc. ad audacia facinora patranda; in praepositio enim consilium et finem indicat; v. ad Iug. 111, 1.

3. ubi ea parari cognovit etc.] Non satis accurate Sallustius haec tradidit. Nam quantum ex Appiano de B. C. II, 5. intelligitur, illa opificum ac servitiorum sollicitatio et conatus vi coniuratos liberandi factus est, quum Nonis Dec. in senatu iam de puniendis coniuratis consulebatur. Igitur non tum demum sena

tus a Cicerone in aedem Concordiae convocatus est, postquam illis periculis cognitis praesidia disposuit, sed consul, quum multi iam in iisque Silanus et Caesar sententias dixissent, ubi tumultum fieri audivit, senatu parumper relicto praesidia disposuit ad insanorum impetus eludendos. Tum in senatum regressus 'tanquam ex integro de facto retulit (cf. Cic. in Cat. IV, 3, 5.), orationemque illam habuit, quae est in Catil. quarta, sed a Sall. non memoratur. Eam secuta est Catonis oratio, infra c. 52. relata.

contra rempublicam fecisse] Solennis formula, qua quis parricida declarabatur; cf. Cat. 51, 43. Cic. p. Mil. 13.

51

4. primus sententiam rogatus etc.] Id more receptum fuit; cf. Tacit. Ann. III, 22, 4. Tiberius exemit Drusum, consulem designatum, dicendae primo loco sententiae. Appian. de B. C. II, 5.

decreverat] Plusquamperfecta omnia eo nituntur, quod Sallustius prius latas sententias tacite ad senatus consultum postremo factum refert; v. ad Cat. 24, 1.

5 suerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiuscemodi verba locutus est:

LI. Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse 2 decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque 3 quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. 4 Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerunt; sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte 5 atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis

pedibus in sententiam etc.] Qui nude alicuius sententiam sequebantur, in eam partem transibant, ubi erat is, qui illam tulerat.

id, quod res quasi imperat; cf. Nep. Alcib. 4, 6. Plus irae suae quam utilitati communi paruisse. Cic. p. 1. Man. 20, 60. De vi perfecti v.

Tib. Neronis] Avus is fuit impe- ad 11, 3. ratoris Tiberii.

praesidiis additis] i. e. maioribus praesidiis, quam quae aderant, paratis, quibus omnes coniuratorum conatus reprimi possent; periculosum enim videri poterat sine idonea vi severiore iudicio lato multitudinis animos irritare; cf. Cic. in Cat. IV, 7, 14. Iaciuntur voces, quae perveniunt ad aures meas, eorum, qui vereri videntur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae vos statueritis hodierno die, transigunda.

LI. 2. Haud facile etc.] Singularis orationi gravitas eo quaesita, quod sententias Caesar άovvdétos iuxta collocat; cf. §. 6. 12. 14. 16. 32. 38.

lubidini et usui] Lubido est ratione non coercita cupiditas (Leidenschaft, leidenschaftliche Willkür), usu significatur id, quod res ipsa suadet aut postulat (das wahre Interesse).

paruit] Qui alicui rei paret, facit

3. intenderis] Intenditur ingenium, ubi omnia, quibus mentis acies impeditur aut obscuratur, arcentur.

4. quae

consuluerunt] Indicativus eo nititur, quod argumentatio utroque membro ad res in facto positas refertur. Ceterum 3. pers. plur. perfecti in -erunt exiens, rarissima apud Sallustium, exstat etiam Cat. 20, 10. 45, 3. 51, 9. 51, 38. Iug. 14, 5. 58, 3. 85, 32. 87, 4. et undecies in Hist. Fragm. De consulere verbo v. ad Iug. 95, 3. populi] v. ad Cat. 6, 4.

5. quod gessimus] Per annos 171-168. a. Chr. n., donec ab Aemilio Paullo pugna ad Pydnam fini

tum est.

quae creverat] Quum Rhodii Romanos bello contra Antiochum (a. 191. 190.) studiose adiuvissent, Lyciam et Cariam provincias, regi ademptas, praemio acceperunt; cf. Liv. XXXVII, 56, 5-10. XLV, 22, 2.

infida fuit] cf. Vell. I, 9, 2.

« IndietroContinua »