Immagini della pagina
PDF
ePub

Lowell Grund

LIPSIAE, TYPIS B. G. TEUBNERI.

[blocks in formation]

Quamvis pervulgato more fecisse videar, Viri Illustrissimi, ut splendidissimis nominibus Vestris gratiam huic libro atque commendationem conciliarem, tamen minus ambitiosas caussas neque extrinsecus quaesitas, sed ex animo profectas habui, cur hanc operam meam in Sallustii scriptis explicandis positam Vobis sacram esse vellem. Nam Tu, IOANNES SCHULZI, ex quo adolescens in Tuam notitiam veni, tantam mihi benevolentiam atque favorem praestitisti, tantam in munere obeundo alacritatem assensu, approbatione, auctoritate addidisti, ita in meis temporibus humanitate me et animo vere paterno erexisti atque recreasti, ut beneficiorum Tuorum memoriam non sim nisi cum ipsa vita dimissurus. Tu vero, LUDOVICE WIESI, quem ante hos quinque et triginta annos in ipso studiorum Tuorum ingressu iucundissima necessitudine Tibi coniunctum sincero amore amplexus es, eundem me ad hunc diem amare non desiisti, pristinumque animi affectum non modo conservasti mihi integrum, sed summa humanitate auxisti atque re comprobasti; quae voluntas erga me Tua quanto mihi gaudio sit, animumque non solum suavissima praeteriti temporis recordatione per

fundat, sed etiam praesentis benevolentiae Tuae gratissimam cogitationem excitet, verbis vix dici potest. Profecto nunquam dubitastis, Viri Illustrissimi, quin favorem Vestrum homini non ingrato tribueritis; sed tamen animus subegit, ut non tacita mente Vestram benignitatem colerem, sed, si fieri posset, publica aliqua testificatione gratum in Vos animum declararem. Neque commoda eius rei occasio multum quaerenda fuit. Nam licet ludi magister fere nihil habeat, quod aliquo numero atque honore sit, praeter litteras suas, hoc ipsum tamen tantum est, ut, si quid ex hoc inexhausto summae praestantiae fonte depromatur studiose elaboratum atque expolitum, non verendum sit, ut viris doctrina pariter atque muneris dignitate insignibus recte offerri possit. Quare sic habete, saepe me, quum conficienda hac editione tenerer, de Vobis cogitasse, neque maius atque acrius incitamentum habuisse ad summum studium labori meo impendendum, quam quod mihi semper in animo fuit, ut talem operam egregio scriptori navarem, quae Vobis, intelligentissimis antiquarum litterarum existimatoribus, probaretur.

Quid autem maxime secutus sim, paucis Vobis exponam.

Vitatis tum criticarum disputationum salebris tum quaestionum grammaticarum ambagibus, ac simul ingrato errorum refutandorum negotio inutilique doctrinae ostentatione, quibus rebus plerumque id efficitur, ut invitati ad coenam pulcherrimam hospites non paratis dapibus frui possint, sed quasi in culinam compulsi confectioni epularum ipsi interesse cogantur, iis imprimis consultum volui, quorum interest recta eaque simplicissima via ad iustum scriptoris intellectum pervenire. Quare id operam dedi, ut, quae obscuriora essent, aut aliquam difficultatem haberent, accurata, brevi et quam maxime perspicua explicatione illustrarem, usum dicendi Sallustio proprium ubique monstrarem, sententiarum nexum, sicubi perplexior esset, expedirem, cetera omnia, quae attentum lectorem non morantur, etiamsi vel commodissimam disserendi

« IndietroContinua »