Immagini della pagina
PDF
ePub

a

(6) ex cod. Vormatiensi nihil, nisi uocem discordiae 6. 31. 6, post 6. 28. 7 citat Rhenanus (uid. $ 42);

(c) codicis Floriacensis (uid. § 14) in hac parte perierunt duo folia 10. 34. 6-10.39. 3 continentia;

(d) codex Upsaliensis ($ 15) ab uocibus iure iurando (10. 38. 9) usque ad finem Decadis huius in aeuo quod uocant medio periit; supplementum 'manu recentiore' scriptum est, quam up uocamus; sed ubicumque repperit Häggströmius up in hac parte libri a PF discrepare, contra cum PF consentire cod. Guelferbytanum XI saeculi, quem ille G, nos Gb. uocamus, lectionem huius codicis semper addidimus;

(e) cod. Bambergensis (§ 16) cum uocibus agmine incide (7. 17. 3) desinit;

() fragmenti Einsiedlensis (§ 18) ad 6. 36. 3 cursus finitus est breuis quidem sed non inhonestus;

(8) codicum Oxoniensis ($ 17)-id quod antea per neglegentiam tacitum praetermisi-et Harleiani (s 20) scribae in priore pagina, quae 'recto' uocatur, ultimi sui quisque folii incepto desistunt, aratra opere in medio defixa relinquentes, ille ad litteras adminiculi f (10. 23. 1), hic sub finem Libri VIII ad uocem scrittoz (sic);

de Harleiano illud quoque commemorandum est : in his Libris, VI, VII, VIII, minoris est auctoritatis quam in prioribus; profecto hic uidetur esse descriptus ex exemplari deteriore, simili uel eodem atque eo ex quo TDLAR orti sunt (cf. quae de M in S$ 39, 40 dicenda erunt, et de cod. Geleniano in § 42);

() codicis Thuanei (§ 22) post uoces est ad plebem (10. 46. 6) unum folium periit. De pagina illa quam siglo [t] notauimus (cf. § 22) quamque fortasse licebit Anglice 'à false start 'uocare, aliquando aliquas uoces luce fauente ultra uocem creat (6. 1. 8) discernere potui. Hanc igitur paginam cum commemorauerit quidem Ioannes Dianu sed lectiones eius non dederit, quasi munusculum minimi ab eo habitum grato animo excepi, neque ut spero sine emolumento (e. g. 6. 1. 2 adn. ad uocem rarae).

Si qui de nobis quis sit horum optimus codex requirere uelint, circumspiciendo ipsos de hac re iudicare iusserimus : nos trutinam praebemus aequam.

§ 37. Codicem Mediceum (SS 9–11)-tantae est aestimationis- manu contrectare uix audeo ; ueritati tamen cum debeatur plus reuerentiae, haec admoneam, ne maior illi fides quam in hac parte meritus sit habeatur. Primum recordandum est (cf. § 9) omnia ab lib. 5. 7. 7 usque ad 8. 14. 1' ab eo scriba quem Tertium uocauit Conway descripta esse; ex illo loco, primo paulatim, postea satis frequenter inuenimus menda omnium generum, inconsulto certe facta sed nihilominus ob incuriam neglegentiamque uituperanda, ut cito lectoribus apparebit quamquam omnia citare uix operae pretium esse nobis uidebatur; minoris est nequitiae quod hic scriba ex inscientia linguae Latinae si qua in margine scripta inuenerat omnia inter contextum inserebat ; horum pauca lectionem alteram dederunt, e. g. credebat Alibi cernebat (6. 13. 3), plurima de rebus a Liuio memoratis summatim loquuntur.

§ 38. Huiusmodi uitii, innocui certe, si non et amabilis, omnia exempla? hic collegi, ueritus tamen ne beneuolentiae tuae iam diu adhibitae te, lector magnanime, paeniteat, si non etiam nostrae amplitudinis taedeat :

ز

In 7. 3. 5 post pangat: per quem mag. et quam ob causam clabus in capitolio uel cur parieti qui minnerue templum figeretur (cf. 7. 11. 3).

7. 15. 2 post feroces : increpatio dictator' tullium nominatim cientes cum in dextro cornu aduersum Gallos ambigue pugnaretur.

Et in § 8 post sacrauit haec : insignis et opulentus Sulpicii dicat de

De summa ... pro, ut paginam quaternionis xxi ultimam compleat, largis interuallis extendit huius cod. Tertius scriba.

2 Aliquando uerba, ubi ipse non plene descripseram, ex Alschefskio excepi.

Gallis triumplius aurum in capitolio saxo quadrato septum. Mox post subactique sunt ($ 9) haec : hernici ac plau:io cons. subacli ; deinde post inilites ($ 10) haec: mala pugna faui cons. aduersum tarqui. nienses a quibus cccvii, milites capti immolantur romani ; postremo post facti (§ 11) haec: duę tribus addite ludi magni quos camillus uouerat redditi. petili. . rogatio patribus auctoribuis nunc primum aduersum ambitum promulgatur.

7. 16 6 post actus: priuernum narcio cons deditur.

Et in § 9 post fecisset : prohibitum deinceps per trib p?. leges in castris ferri (sic quoque cod. Geleni).

7. 17. 2 post uastauit : folisci et tarquinienses primo bello quod fanatico ambitu gesserant superiores uicti postea castris exuuntur.

§ 6 post pauorem : etruscorum omnium concitatio.

§ 8 post iussit : c. marcius utilius dictator primus ex plebe dicilur mag eque plebeium plaucium creat.

§ 10 post redit : interreges viïi ne comitia per magistratus plebeios haberentur.

7. 18. 5 post accepissent : seditioncs comnitiales plebeium institutum erat consulem poscentes creari.

7. 19. 2 post uenisset : triumphus de Tiburtibus.
7. 19. 10 post indixit : manilius l. f. dictator creatur bello cerite.
7. 20. 2 post ueniam : legati ceritum erroris ueniam praecantur.

9 post dedicata est : murri turresquae reparantur cedis apollinis dedicatur.

7. 28. 9 post redit : iuditia populi tristitia in feneratore set interregnuni.

8. 20. 3 ante Quinctilibus (et pro Kalendis): quintił quae nunc iuliae sunt coñss. magistrum inisse aducrsus tumultus gallici famam tanta cura cxercitū esse conscritum ut opifices etiam et sellularii centuriarentur.

8. 23. II post itaque : publilio philoni ad conficicndū falefolitanis bellü pconsulare imperiü progabatur (cum A', Fragin. Haverk., Lov. 4).

9. 17. 7 post Romanos : reb. si cum Alexandro foret bellatum.

$ 39. Deinde grauioris momenti uitia commemoranda sunt: coniungit hic scriba diuidenda, coniungenda diuidit; uerba singula, totas sententias quasi laborem detractans uel dormitans uel huc illuc oculos detorquens modo praetermittit, modo bis, immo ter, describit; saepissime uocum uel caput uel finem uel medias partes abscidit, ut etiam Alschefski uir patientissimus sibi temperare non possit quin in adn. tom. 2, p. 172 scribat 'in M, sicut multae partes

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

huius libri (i.e. septimi), et hic locus (c. 12. 3) mendis quibusdam inquinatus est'--mitius sane quam res poscit.

Satis sint exempla quae hic profero, pauca ex multitudine'; sed si cui tantus amor etiam plura imbecillitatis humanae exempla sit contemplandi, editionem Alschefskianam consulat.

Inter omissorum uerborum exempla sunt haec : in campo (6. 20.10), sub (8. 8. 10), sē (8. 16. 11), Kal. (8. 20. 3), nulla re (8. 22. 1), uitam (8. 32. 9); exempla duplicatarum litterarum sunt : Praenestinis in his pro Praenestinis (6. 28. 1), Gallolos pro Gallos (8. 17. 7), recondi'a uital a pro recondita alia (8. 18. 72), ex ea templo pro cxtı mplo (8. 18. 10); duplicatarum sententiarum uel uocum : missa ... permittiretur (8. 14. 8), cxcrcitum ... Auruncos (8. 15. 3, ter scripta !), profugosque . communisse (8. 15. 4', res ad interregnum rediit ab interregnum rediit ab interregno inito per quintum demum per regcm (8. 17. 4 et 5 sic scr.), sotietati ... Romanos (8. 22. 7), fuisse filium fuisse (8. 33. 9).

Inter detruncationes et lacerationes omni immanitale barbariae patratas haec sunt: ueri uident pro tueri uident (6. 33. 9', haud preta pio haud spreta (6. 34. 5', perirent pro aperirent (6. 35. 3), trabus pro magistratibus (7. I, I), abstrionibus pro ab histrionibus (7. 2. 12), recte dicant pro erectae micant 7. 33. 10', per galeam pro super galeam et lapsa pro elapsa 7. 7. 9), is pro dis 8. 9. 1), extrcmape pro extrema ste 8. 17. 2); haec dictas in pro haec dicta sint (7. 13. 10), ur pro urbem 18. 12. 1); moeurt pro mouerunt (6. 5. 5), plamina pro placa mina (7. 3. 2), conati | sequibus pro conatis equitibus (7. 7. 7', dedicii(s) pro dediticii s) (7. 31. 4 et 9), feroter pro ferociter (8. 4. 12), raonem pro rationem (8. 15. 9), ad trios pro cd triarios (8. 32. 11), tollcrareni pro tolerare terrorem (8. 39. 8), restierentur pro restitucrentur (8. 39. 13), cent pro censent (8. 21. 2).

Litterarum mutatarum uel corruptarum haec exempla sunt: tra.xebat pro trahebat (6. 8. 6), que rendū (pro quacrendo) si neque ex cque spe pulissent (pro equis pepulissent) hostem acque (pro n.que) pedites (7. 8. 2), increbes l'ebat pro increbrescebat (7. 12. 7), quod olim putebat (pro pudebat) nunc gloriari licet (8. 4. 3), in terrain tepilanos pro inter antepilanos (8. 9. 14), turbam pro turbans (8. 26. 3), crescs pro preces

1 Vix necessarium fuisset hacc menda in lucem proferre, nisi aliquando quidam uanitatibus Mediceis instructi sincerum textum mutare ausi essent.

2 Unde letalia Weissenborn; tantum relligio potuit suadere malorum!

[ocr errors]
[ocr errors]

I

(8. 32. 12), prae pro irae 8. 33. 15), conquere et si qui pro coquere et sequi (8. 18. 2); ad bono pro ab nouo (6. 3. 6), profiterolebis pro profiteor plebis (6. 18. 14), addiffidaturos pro adfici daturos (7. 20. 7); inter exempla uocum in uoces notiores productarum hae sunt : religionibus pro legionibus (8.9. 4), in dedicationem pro in deditionem (6. 29. 8), exercitus pro exitus (7.34.4), semenocturnas pro se Menturnas (8. 10. 9), instituta pro institit (8. 38. 5).

Mendorum quae uix in unum uel in ullum numerum reduci possint haec sunt exempla : omnium pro optimum (6. 24. 10), sedere pro secundae (6.25 3', proelio pro imperio (6.35.1), scuta acutum cursu ... subsistent pro scuta cum cursu ... subissent (7. 23. 9), indigni reni eodem decore ... raptus pro indigniorem eo decore ... ratus (7. 26. 2); statius delegit ubcum pro statinis delegit ubi cum (7. 25. 13 et 26. 1), refert pro ferent (7. 36. 5), numen neutro pro neutro (8. 1. 4), partemderetur . . . implebe pro portenderetur . . . impleret (8. 6. 11), Corneli qui ante pro Cornelio quia ne (8. 23. 13), euuignari pro seu ignari (8. 36. 2), ultissimus pro ultimus (8. 36. 8).

Quid si nullus alius codex nobis exstaret ? Talia legenti in mentem aliquando uenit codicis Puteanei (Liv. XXI-XXX) scribae ubi pessime errat; aliquando Floriacensis (e. g. in libb. IX et X); errores sunt generum eorum quae alios errores etiam ipsis peiores generent et in quibus 'emendandis praestantium uirorum' ut ait Walchius 'acumen elaboret', ne dicam debacchetur.

§ 40. Fortasse tamen nimis seuere miserum illum 'Tertium' tractaui : in culpa non est is solus, ut puto; postquam enim ad opus rediit Leo Diaconus? (8. 14. 1) nonnulla prioris mali supersunt uestigia, certe usque ad finem Libri VIII; et postea in Libro IX haud minus undecim clausulae longiores sunt omissae, ut haud sciam an in his libris prior scriba qui unciale exemplar descripsit plus reprehendendus sit quam nostri Leo et "Tertius'. Certe eorum exemplar partim, ut et Harleiani, fit deterius, partim tam male scriptum erat ut nonnunquam uix legi posset ; certe saepe multum laborat Leo, uix cursum regit; nec mirandum est-incertum utrum ob multitudinem marginalium an ob

1 Vt quidem de scripturae genere nos collegimus ($ 9).

[ocr errors]
[ocr errors]

1

[ocr errors]
« IndietroContinua »