Catilina ; Iugurtha ; Historiarum reliquiae potiores ; Incerti rhetoris suasoriae ad Caesarem senem de re publica

Copertina anteriore
Apud Weidmannos, 1876 - 162 pagine
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 36 - Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi.
Pagina 30 - Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
Pagina 2 - ... reprehenderis , malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat , aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Pagina 2 - Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
Pagina 30 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur. 55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu...
Pagina 1 - Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Pagina 2 - Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant.
Pagina 1 - ... memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
Pagina 27 - ... iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus. quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 135 - Sallusti , egeris 6 15 quae volueris: satis sit unum tetuorum scelerum esse conscium, noli nobis languorem et soporem nimium exprobrare. sumus diligentes in tuenda pudicitia uxorum nostrarum , sed ita experrecti non sumus, ut a te cavere possimus. audacia tua vincit 16 studia nostra.

Informazioni bibliografiche