Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EX HISTORIIS EXCERPTAE.

HISTORIARUM RELIQUIAE

BEROLINENSES ET VATICANAE.

Vest codex Vaticanus 3864 s. x. sunt codices ex Vaticano oriundi.

C. SALLUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTULAE

EXCERPTAE DE HISTORIIS.

ORATIO LEPIDI COS.

AD POPULUM ROMANUM.

[ocr errors]

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras 1 gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini praesertim 5 cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat aut, si provideritis, in vitandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. sa- 2 tellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum 10 exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, praeclara Brutorum atque Aemiliorum 3 et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et An- 4 15 tiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevus iste Ro- 5 mulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli con

C. CRISPI. SALLVSTI. ORATIONES. EXCERPTE DE BELLIS . EXPLICIT FELICITER . Ĉ. CRISPI . SALLVSTI. ORATIONES. EXCERPTE DE HISTORIIS. INCIPIT. FELICITER ORATIO LEPIDI. CONS. AD.P.RV: de ordine orationum et epistularum v. praefatio || 8 uitandis Franc. Asulanus, tutandis 16 scaeuus V, tuetur Serv. in Verg. Ecl. 3, 13 conparans illud perverse Menalca', saeuus Aldus

sumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae 6 res in miserationem ex ira vortunt. quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris ser- 5 viti a repetunda libertate terremini.

7

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 10 8 at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia reti9 nendae dominationis honesta aestumet. itaque illa quies et otium

de

cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum ho10 noribus capessebant, nulla sunt: hac tempestate serviundum aut 11 imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. nam 15 quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem ali12 menta reliqua habet. sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis in- 20 noxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scele13 rum. leges iudicia aerarium provinciae reges penes unum, 14 nique necis civium et vitae licentia. simul humanas hostias vi15 distis et sepulcra infecta sanguine civili. estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam quidem 25 unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio 16 expectat. verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia tur17 barum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius 30 Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono 18 datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; 35 quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus sum [pretio] soluto iure, dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civi

3 humani generis Orellius, humani V, hominum z Aldus || 17 imperii Mommsen Rechtsfrage p. 33 || 27 a*usus (d eras.) V || 37 fortasse atqui 38 pretio seclusi

bus praedam esse. satis illa fuerint, quae rabie contracta tolera- 19 vimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. scelerum et contumeliarum omnium finis sit. quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in glo5 ria numeret et, si liceat, avidius fecerit.

20

Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, sed vostra socordia, 21 qua raptum ire licet et, quam audeas, tam videri felicem. nam 10 praeter satellites conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victorem? scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt. an quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla 22 turpis, honorum omnium dehonestamentum? itaque maxumam 15 mihi fiduciam parìt victor exercitus, cui per tot volnera et labo- 23 res nihil praeter tyrannum quaesitum est. nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent; egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam at- 24 20 que invidiam suam, praemia penes paucos intellegerint. quare igitur tanto agmine atque animis incedit? quia secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis quam formidatus est tam contemnetur. nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. neque aliter rem publicam et belli 25 finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi 25 Romani fuit. quae si vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum 30 posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumve- 26 niundam. mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum dignitatis atque etiam praesidi, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est 27 periculosa libertas quieto servitio. quae si probatis, adeste, Qui35 rites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.

9 qua raptum ire licet Madv. Adv. 2, 293 (idem ego conieceram): quam raptum iri licet ; quam captum ire licet Cortius || audeas tam (sic) V: audeat tam z, Cortius || 11 uictorem Kritz, uictoriam || 12 tarulae scirtoque (sic) V: Scirtus cognomen tuentur tituli Henz. 7419 dp

C. I. L. 1 p. 475 et C. I. L. 5, 1, 2887: cf. Teren. Hec. 88 || 20 intellegerint Gerlach nescio unde: nam in Vest intellegerent || 21 secundae res V Porphyr. in Hor. Ep. 1, 18, 29, res secundae Seneca Controv. 9, 24, 1327 composita V, concordia Aldus 32 dignitatis- praesidii

Sallustius. Ed. II.

8

« IndietroContinua »