Immagini della pagina
PDF
ePub

45 pius adcedere. his rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. rem omnem aperit, cuius gratia mittebantur, cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. 5 2 illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti 3 praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt, 4 Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine de- 10 fendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

46

Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli 2 declarantur. at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. 15 nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse, porro autem anxius erat, dubitans in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae 3 fore credebat. igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Len- 20 tulum Cethegum Statilium Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci pa4 rabat. ceteri sine mora veniunt, Caeparius paulo ante domo 5 egressus cognito indicio ex urbe profugerat. consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens [in senatum] perducit, 25 reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. 6 eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet. 47 Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid 30 aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; post ubi fide publica dicere iussus est, omnia uti gesta erant aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos, tantum modo audire solitum ex Gabinio P. Autronium 35 Ser. Sullam L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniura2 tione esse. eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem

3 moluio in antiquis S. libris' nescio quibus repperit G. Fabricius Romae p. 150 || 4 deprehendant ex reprehendant P|| 6 illi« (s er.) P, illis vel illi C 13 uelut hostibus ex ueludostibus P || 18 esset C, sit C deteriores, erat P || 21 quendam ante vel post caeparium inscr. C, om. PC || terracinensem PC, tarracinensem C || caeparius et coeparius promiscue P || 24 ex urbe PC, om. C || 25 in senatum del. Cortius || 36 uargonteium P

coarguunt praeter litteras sermonibus, quos illa habere solitus erat, ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri. praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum 5 annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. igitur perlectis litteris, cum prius omnes si- 3 gna sua cognovissent, senatus decernit uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. itaque 4 Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus 10 Q. Cornificio Statilius C. Caesari Gabinius M. Crasso Caeparius nam is paulo ante ex fuga retractus erat Cn. Terentio

senatori traduntur.

Intera plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida re- 48 rum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae con15 silia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. namque alia belli faci- 2 nora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.

20

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus 3 erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides pu- 4 blica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis de caede bonorum de itinere 25 hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, homi- 5 30 nem nobilem, maxumis divitiis summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur. itaque 6 35 consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuins consilio tantam rem esset mentitus. erant eo tempore qui existumarent indi- 7

1 coarguunt ** * praeter P 2 sibillinis (il in ras.) P || 5 bellū P6 foret P 10 carnificio P statulius P || 11 fig**a (ur er.) P|| 13 plebs eras. in P 15 tollere ex tolerare P 19 erant ex abent, ut videtur, P 21 aiebant (d erasa) P || 28 acce.dere (n er.) P|| facilius e (s er.) P 30 incredibilem s. s. P|| 34 iudicium P

49

cium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 8 alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. 9 ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi, tantam illam 5 contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.

Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut 2 alium indicem C. Caesar falso nominaretur. nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pe- 10 cuniarum repetundarum propter cuiusdam transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo 3 Caesare victus discesserat. res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus gran- 15 4 dem pecuniam debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut non nulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concor- 20 diae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

50 Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, 25 liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam ve2 xare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos lectos et exercitatos orabat [in audaciam] ut grege 30 3 facto cum telis ad sese inrumperent. consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert quid de eis fieri placeat, qui in custodiam

2 potentiae P7 neque pretio neque gratia Prisc. vol. I p. 539 et imitator Septimius belli Troi. 1, 18 (cf. Iug. 16, 1. 29, 3 Cic. p. Rosc. Am. 28, 76 Verr. 1, 136): neque precibus neque gratia neque pretio PC, neque gratia neque precibus neque pretio z 8 impelli quiuit Prisc. l. c., inlici quiuit (Cicero) Sept. 1. c. verba Sallusti nec plene nec accurate reddentes; impellere quiuere Putschius || aut per alium C, per om. PC || 10 exercebant PC, exercebat pC || oppugnatus ex adpugnantis P || 12 post petitione in P septem fere litterae, quarum prima p fuit, erasae || 15 liberalitate C, libertate PC || 17 singulatim p cf. J. 42, 5 || 19 eo PC, adeo C || 20 aedem p, eadem P || 27 uicis ex uitis P || 30 et s. s. P || orabat in audaciam PC, in audaciam orabat, quorum unus om. in audaciam, eadem delevit Dietsch

traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. Iunius Silanus primus sen- 4 tentiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis qui in custodiis tenebantur et praeterea de L. Cassio P. Furio P. 5 Umbreno Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixerat, quod de ea re praesidiis additis referundum censuerat. sed Caesar, ubi ad eum 5 ventum est; rogatus sententiam a consule huiuscemodi verba 10 locutus est.

'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis con- 51 sultant, ab odio amicitia ira atque misericordia vacuos esse decet. haud facile animus verum providet: ubi illa officiunt, neque quis- 2 quam omnium lubidini simul et usui paruit. ubi intenderis inge- 3 15 nium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, qui reges 4 atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. bello Macedonico, quod cum rege 5 20 Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, nequis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. item bellis Punicis om- 6 25 nibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret quam quid in illos iure fieri posset quaerebant. hoc item vobis providendum est, patres 7 conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum sce30 lus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna poena pro factis eorum reperitur, no- 8 vom consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, eis utendum censeo quae legibus conparata sunt. pleri- 9 que eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque 35 magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati

2 silanus ex salinus P || 7 quod PC, qui 3 || 16 p. c. s. s. P || qui PC, quae p in mg. VC, Arus. p. 219 || 17 consuluerint PC, Arus. cod. Periz., consuluerunt V, Arus. cod. Gud. | 19 faecere ex facere P 21 atque PC, et p in marg., VC 24 dimisere ex dicere P 30 neu PC, neue VC || 31 | poena s. s. P 32 inginiŭ P || 33 his utendum C, his om. P|| 34 sententiam 36 accederent P

quae victoribus conlubuisset, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri, postremo armis cadaveribus cruore atque luctu 10 omnia compleri. sed, per deos inmortalis, quo illa oratio perti

nuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet quem res 11 tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. non ita 5 est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur:* 12 multi eas gravius aequo habuere. sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in obscuro vitam habent, siquid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta 10 13 cuncti mortales novere. ita in maxuma fortuna minuma licentia 14 est. neque studere neque odisse, sed minume irasci decet. quae

[ocr errors]

apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crude15 litas appellatur. equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse. sed pleri- 15 que mortales postrema meminere, et in hominibus inpiis sceleris 16 eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo saevior fuit. D. Silanum virum fortem atque strenuum certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. 20 17 verum sententia eius mihi non crudelis quid enim in talis homines crudele fieri potest? sed aliena a re publica nostra 18 videtur. nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, 19 consulem designatum genus poenae novom decernere. de timore supervacuaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissu- 25 20 mi viri consulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem non cruciatum esse, eam cuncta mortalium 21 mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse. sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti 30 22 prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi 23 sed exilium permitti iubent. an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti 24 facinoris convictos? sin quia levius est, qui convenit in minore 35 1 conlibuisset, August. de c. d. 1,5, imitator controv. in Sall. 5, 13: conlibuissent PVC || 3 pertimuit P4 coniuracione faceret (ex faret) P || 5 permouit PC, permouet p in marg., V || accendet PC, accendit p in marg., VC 8 habent PC, agunt p in marg., VC || 17 seuior PC, seuerior VC 20 modestiam ex mestitiam P || 23 silenae P 25 superuacuaneum PV, superuacaneum p in marg. || 26 in armis sint 30 sententiam PC, sententia VC 31 in eos uerberibus aduerteretur (ex au.) P, anim in marg. Pporcio ex portia P || 32 item de condemnatis || 35 qui* (s. s. quo modo P, d postea erasa) P, qui VC, quid C

« IndietroContinua »