Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTI CRISPI

CATILINA ET IUGURTHA.

Sallustius. Ed. II.

1

Pp sunt codex Parisinus Sorb. 500 s. x eiusque correcto
C ceteri eiusdem familiae vel omnes vel aliquot

interpolati vel omnes vel aliquot, quorum optimus

m Monacensis lat. 14477 s. xi adhibitus ad recensenda Iug. c. 103-106 บ Vaticanus 3325 s. XII

Π Palatinus 883 s. XII

}

adhibiti ad I. c. 103-112.

Vest codex Vaticanus 3864 s. x continens orationes et epistulas.

*

in scripturis codicum PV significat erasam litteram, versiculi vel paginae finem.

in testimoniis paginae Frontonis sunt editionis Naberi, Nonii Mercerii, Arusiani Lindemanni, ceterorum grammaticorum Keilii Hertziique.

C. SALLUSTI CRISPI

DE CONIURATIONE CATILINAE

LIBER.

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animali- 1 bus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. sed no- 2 stra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, cor5 poris servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam 3 virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, 4 10 virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine cor- 5 poris an virtute animi res militaris magis procederet. nam et 6 prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio 7 15 eget. igitur initio reges nam in terris nomen imperi id primum 2 fuit-divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et 2 Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem 20 dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum, in bello plurumum ingenium posse. quodsi regum atque impe- 3

1 C. SALLVSTII CRISPI BELLVM CATVLINARIV INCIPIT OMNIS HOMINES (HOMI in rasura) P || 2 transeat (super t finalem nescio quid erasum) P 6 esse uidetur PC, uidetur esse C, esse om. z 14 auxilii Schol. Bern. Verg. Ge. 2, 28 ed. Hag.

ratorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio 4 ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium 5 facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque su- 5 6 perbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. 7 Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent. 8 sed multi mortales dediti ventri atque somno indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra na- 10 turam corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mor9 temque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 15 3 pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bellò clarum fieri licet. et qui 2 fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. quidem, tametsi haud quaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res 20 gestas scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

ac mihi

25

25

3 Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vi4 gebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione conrupta 30 5 tenebatur: ac me cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invi4 dia vexabat. igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium 35

1 aequabilius p, aequalius P || 2 aliud om. P, s. s. p || 4 quibus partum est (om. initio) super retinetur P 8 homines C, omnes PC 9 uentri p, uentre P incultique PC, atque inculti C 10 transiere C, Prisc. vol. II p. 433. Non. p. 419, transegere PC, Don. in Ter. Phorm. 605, Servius in Verg. G. 1, 3 || 12 enimuero ex enimuerum P 19 sequitur PC, sequatur C 20 auctorem PC, Charis. p. 215. Gell. 4, 15: actorem C || 31 ab a Prelicuorum ex reliquis P, reliquorum C, Claudius Sacerdos p. 444, reliquis C (?) || 32 eadem qua C, eadem quae PC: eademque quae Gerlachius

P

conterere, neque vero agrum colundo aut venando servilibus officiis intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me 2 ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscri5 bere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. igitur de Catilinae coniuratione quam verissume 3 potero paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memora- 4 bile existumo sceleris atque periculi novitate. de cuius hominis 5 moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi 10 faciam.

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et cor- 5 poris sed ingenio malo pravoque. huic ab adulescentia bella in- 2 testina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. corpus patiens inediae, algoris, vigiliae 3 15 supra quam cuiquam credibile est. animus audax subdolus va- 4 rius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum. vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta sem- 5 per cupiebat. hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma 6 20 invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. agi- 7 tabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. incitabant praeterea conrupti civitatis mores, 8 25 quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis 9 tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherrima atque op30 tuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere 6 initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. hi postquam in una moenia con- 2 35 venere, dispari genere dissimili lingua, alii alio more viventes, in

4 carptim] strictim Nonius p. 512 || 5 eo magis om. P, add. p || 6 catilinae et catilenae scripturae in P promiscuae || 12 prauoque om. P, add. P 15 subdolus uarius bis scripta in P, semel del. p 16 cuius rei libet PC, Nonius p. 439, cuius libet rei C || 17 eloquentiae PC, Prisc. vol. II p. 85, Fronto ad Ant. 2,6 p. 107, loquentiae ž, Probus apud Gell. 1, 15, 18 || 21 pararet p, pararat P || 29 ut PC, et ut C || atque optuma z, Augustin. de civ. d. 2, 18, om. PC || 30 ac flagitiosissima in margine p (nimirum ac fla et sima supersunt, cetera abscisso margine perierunt), om. P || 35 dissili P || alii C, alius PC

« IndietroContinua »