Immagini della pagina
PDF
ePub

credibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo 3 dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia 4 ex opulentia orta est. igitur reges populique finitumi bello temp- 5 tare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a 5 periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis 10 6 quam accipiundis benificiis amicitias parabant. imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres appella7 bantur. post ubi regium imperium, quod initio conservandae 15 libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

7

Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere ma- 20 2 gisque ingenium in promptu habere. nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque eis aliena virtus formidulosa est. 3 sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum 4 brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum 25 militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis 5 quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. 6 sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque ho- 30 stem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque

1 ita brevi multitudo diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat (vel est), om.. PC; Augustinus epist. 138,9: apud eos (gentiles) ita legitur breui multitudo dispersa atque uaga concordia ciuitas facta erat' || 3 ciuibus PC, legibus z, Augustin. de c. d. 3, 10 | 5 temptare p, tem**re P || 11 amicitias om. P || 16 causa post libertatis add. C deteriores || 17 se om. z || 24 inuentus simulachelli P || 25 per laborem usum (usu P) militiae P, Vegetii de r. m. 1,4 Palatinus 909, quod recepi (cf. I. 84, 3 belli usum amissurus'): per laborem usu (vel usum) militiam pC, Vegetii Monacensis 6368 et Gudianus 84, per laboris usum militiam, Vegetii Pal. 1572 || 26 discebat PC, discebant codd. Vegetii || 27 habebunt P|| 28 labor hic et lug. 100, 4 PC, labos paene ubique' "Sallustium posuisse dicit Serv. in Aen. 1, 253: habet V or. Cott. 1 or. Mac. 18 || 30 se PC, sic se C

[ocr errors]

nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. memorare possem 7 quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni 5 ea res longius nos ab incepto traheret.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas 8 ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Athenien- 2 sium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. 10 sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum 3 orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. ita eorum 4 qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. at populo Romano numquam ea co- 5 pia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat: 15 ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat. igitur domi militiaeque boni mores colebantur, 9 concordia maxuma, minuma avaritia erat, ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. iurgia discordias 2 20 simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax eve- 3 nerat aequitate seque remque publicam curabant. quarum rerum 4 ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vin25 dicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod 5 benificiis magis quam metu imperium agitabant, et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.

30 Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni 10 bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant: saevire fortuna ac miscere omnia coepit. qui 2 labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis 35 otium divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. igitur pri- 3

3 hostium p, hostias P| 12 qui ea fecere PC (sed in P ea extr. vers. manu prima adiectum videtur): ea om. z, Hieron. vitae Hilarion. 1 cf. 3, 1, lug. 31, 26 || eam ex C unus, Hieron. l. c. cf. Vopiscus Prob. 1, ea PC | 21 amicis | 26 praelio PC, bello C || 28 magis quam C, magis om. PC 31 dimiti Pingentes om. P et unus ex Č 33 ac miscere omnia om. Pss. p teste Wi. || 35 diuitiae PC, diuitiaeque C || optanda alias P, optandae aliis C nisi quod optanda alia unus

mo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies om4 nium malorum fuere. namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam crudelitatem, deos 5 neglegere, omnia venalia habere edocuit. ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua 5 promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habe6 re. haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

10

11 Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum 2 exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque 3 fallaciis contendit. avaritia pecuniae studium habet, quam nemo 15 sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita insatiabilis est, neque 4 copia neque inopia minuitur. sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius alius agros cupere, neque modum neque 20 modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora 5 facere. huc adcedebat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoena, voluptaria fa6 cile in otio ferocis militum animos molliverant. ibi primum in- 25 suevit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra 7 spoliare, sacra profanaque omnia polluere. igitur ei milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. quippe secundae res sapientium animos fatigant, ne illi conruptis mori- 30 bus victoriae temperarent.

12 Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro 2 haberi. innocentia pro malivolentia duci coepit. igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, 35 consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati 3 habere. operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris

1 materies ex materias P|| 4 negglere P|| 12 propius (sic p, proprius P) uirtutem PC, Prisc. vol. II p. 292 Arus. p. 254, propius uirtuti C 99 asia PC, asiam C 30 ne PC, Prisc. vol. II p. 100, nedum pauci Prisc. vol. II p. 503 || 38 cognoueris] uideas Prisc. vol. II p. 370

in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. verum illi delu- 4 bra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. at hi contraigna- 5 5 vissumi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant; proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti. nam quid ea memorem, quae 13 nisi eis qui videre nemini credibilia sunt, a privatis conpluribus subvorsos montis, maria constrata esse. quibus mihi videntur 2 10 ludibrio fuisse divitiae, quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. sed lubido stupri ganeae ceteri- 3 que cultus non minor incesserat: viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non 15 famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperiri sed ea omnia luxu antecapere. haec iuventutem, ubi familiares opes 4 defecerant, ad facinora incendebant. animus inbutus malis arti- 5 bus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

20

20

In tanta tamque conrupta civitate Catilina, id quod factu 14 facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. nam quicumque inpudi- 2 cus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus 25 redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi convicti 3 iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ei Catilinae proxumi familiaresque erant. quodsi quis etiam a culpa vacuus 4 30 in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque inlecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat; eorum animi molles et fluxi dolis haud 5

*

1 exaedificatas PC, Prisc. l. c., aedificatas C 6 uictores hostibus reliquerant || perinde p in margine, z || 8 uideri P 9 constrata PC, constructa C, contracta ≈ || 12 uiri z, uiros PC || 19 quaest tui P || 20 intanta (ex intam te P) tamque PC, Augustin. c. d. 3, 2, in tanta itaque (vel igitur) tamque C deteriores || 22 impudicus adulter ganeo manu uentre pene C (nisi quod in non nullis alea inlatum ante manu vel post manu et ganeo expulsum est), inpudicus adulter manu uentre P, sed ganeo in marg. et pene inter versus add. p; manu uentre pene b. p. lacerauerat Augustin. d. dial. p. 13 ed. Crecel. Fronto p. 153, manu pene bona patriae lacerauerant Charis. exc. p. 553 || 32 molles et fluxi scripsi in ed. pr. (idem postea inventum in cod. Rost.), molles etiam et fluxi P, molles aetate et (vel et aetate) fluxi C (in quibus aetate ex vs. seq. petitum)

6 difficulter capiebantur. nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos 7 obnoxios fidosque sibi faceret. scio fuisse non nullos qui ita existumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, pa- 5 rum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

15 Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi 2 contra ius fasque. postremo captus amore Aureliae Orestillae, 10 cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. 3 quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus ma4 turandi. namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, 15 neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia 5 mentem excitam vastabat. igitur colos ei exsanguis, foedi oculi, citus modo modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque ve16 cordia inerat. sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, 2 multis modis mala facinora edocebat. ex illis testis signatores- 20 que falsos commodare; fidem fortunas pericula vilia habere, post ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia 3 imperabat. si causa peccandi in praesens minus subpetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius 25 4 malus atque crudelis erat. eis amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. in Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius 30 in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.

17

Igitur circiter kalendas Junias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios alios temptare; 35 opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia coniura

3 molestiae Madvigius Advers. 2, 291 s. || 8 strpra P|| 12 adulta PC, adultum C || 14 fuisse (e eras.) P facinus maturandi p, facinus matura da (s eras.?) P, facinoris maturandi C 16 quietibus p, ****tibus P 17 color ei exsanguis PC (nisi quod colorei exsanguis p, colorei exanguis P), color eius (vel colore vel color) exsanguis C (colos in nullo inuentum): colos exsanguis Probus cath. p. 15 et 23 || 20 edocebat pC, edocuit P 29 ciuile p, ciui P 31 ipsi. consula tu petendi (fuisse videtur ipsum consulati petendu) P, ipsi consulatum petendi vel petenti C

« IndietroContinua »