Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

collocatione verborum similibusque suspectae fidei testis habendus sit, sed de gravissima quaque discrepantia. eam sententiam, quam primus ego proposui, aut abiciendam esse aut ita immutandam, vix ut quicquam summae rei supersit, nuper acri contentione evincere studuerunt Weinholdus Dieckius Boesius dissertationibus academicis Lipsiensi Ienensi Gottingensi: quibus scriptionibus ingenue ut fatear prorsus nullum aut, ne Dieckio, qui paulo prudentius ceteris rem egit, debitam laudem surripuisse videar, perexiguum fructum ad rem diiudicandam natum esse existimo. scilicet qui negaverit illa Vaticani codicis haec quae scribo (lug. 24, 9) vos oratum (ib. 1) incertum est (ib. 3) vostri (C. 33, 2) similiaque, e quibus quod primo loco posui ne potuisse quidem a Sallustio scribi propediem demonstrabitur conlato Tulliano usu, illa igitur qui negaverit esse emendatoris male scioli grammaticesque intempestive memoris, eum ne maiore quidem argumentorum molimine posse doceri putaverim. a quo incepto hoc loco utique abstinendum est. itaque satis habeo iterum ad Nipperdeii commentationem digitum intendisse qui numquam se aliter de libro Vaticano sensisse dixit atque ego exposuissem anno 1867. – denique extitit qui ab imitatorum Septimii et Sulpicii Severi oratione dubiorum Sallustii locorum interpretationem, corruptorum medelam longe certiorem quam a codicibus petendam esse existimaret. sciunt qui Cortii commentarios bonae frugis plenos pertractarunt nec novum esse hoc argumentandi genus et quam sit periculosum; concedent etiam neque Cortium nec si qui paulo accuratius rem perpenderint ita abusos esse imitatorum sermone ut nuper factum est ab Henrico Pratje dissertationis Gottingensis a. 1874 p. 59 (ubi auctore Septimio in Sallustianum textum haec inferuntur Iug. 32, 1 haec atque alia huiuscemodi saepe inserendo Memmius populo persuadet) nec denique par erat meum de codicis P scriptura silentium in eo loco mirari quem perisse in P testatus eram pagina antecedente. sunt tamen et in his Sallustii imitatoribus et in aliis multis, velut in Sexto Victore, quae non sine fructu posse ad recuperandum textum Sallustianum eum qui inde a media imperatorum aetate vulgabatur adhiberi editionis maioris commentarii aperient. hanc autem quaestionem pendere a iusta testimoniorum grammaticorum aestimatione cuivis apparebit. haec testimonia scito me denuo pertractasse omnia, Arusianeorum autem lectiones libri Perizoniani 84 accepisse ab Henrico Keilio.

ORATIONES et Epistulas excerptas de Historiis non aliquot in libro Vaticano extare verum quotquot olim Historiis insertae

[ocr errors]

fuerint puto me demonstravisse Hermae volumine sexto p. 74 s. continet enim codex ille, quem dixi diorthotae grammatici operam redolere, etiam orationes epistulasque excerptas de Bellis omnes praeter responsum senatus lug. 103, 5, quod tanquam ex actis publicis depromptum lectione et imitatione scholastica indignum videbatur esse, cum tamen idem ille grammaticus paucula illa Catilinae verba C. 44 a sylloga sua nollet abesse. quodsi quis contra monuerit prae Historiarum amplitudine videri mire exiguum esse orationum et epistularum numerum (supersunt enim sex de Historiis, de Bellis quindecim), reputet velim praecipua ornamenta Historiarum, quibus quasi quibusdam luminibus rerum gestarum telam distinxerit, Sallustium habuisse prolixas regionum descriptiones doctasque de originibus moribusque exterarum gentium commentationes. praeterea ibidem docui eclogarium illas orationes epistulasque eo ordine compositas edidisse quo in suo quaeque opere sese excipiebant, ita tamen ut, id quod ipsum pertinet ad consilium grammatici, orationibus Bellorum atque Historiarum coniunctis subiceret epistulas omnes, eclogisque Bellorum eclogas Historiarum. qui ordo uno loco a librario aut Vaticani codicis aut archetypi eius turbatus est Adherbalis epistula epistulae Pompei postposita. hic enim fuit ordo in sylloga: orationes Bellorum Catilinarii Catilinae (20) Manlii (33) Caesaris (51) Catonis (52) Catilinae (58) — Iugurthini Micipsae (10) Adherbalis (14) Memmii (31) Marii (85) Sullae (102) Bocchi (110) - Historiarum Lepidi et Philippi (ex primo) Cottae (ex secundo) Macri (ex tertio); epistulae Bellorum Catilinarii Catilinae (35) Lentuli (44) — Iugurthini Micipsae (9) * Adherbalis (24) — Historiarum * Pompei (ex secundo) Mithridatis (ex quarto). solae igitur quas stellulis insignivi epistulae locum commutarunt.

HISTORIARUM FRAGMENTUM VATICANUM nunc editur ad fidem archetypi a me a. 1867 diligenter tractati. qua de re pluribus expositum est Hermae volumine quinto p. 396 ss. in his laciniis examinandis describendisque quoniam haud paulum a me temporis consumptum est, non mirum est quod nonnulla aliter et rectius puto lecta sunt atque ab hominibus doctis eis a quibus enotatam ex eis scripturae discrepantiam priori editioni inserueram. apparuit autem Maium Niebuhrium Marinium (cuius lectiones ex autographo transcriptas paulo pleniores exhibere visum est) pleraque egregia accuratione administrasse. — item PALIMPSESTUM BEROLINENSE, cuius titulo ut tandem aliquando scriptoris sui nomen pro falso Livii reddatur, eos rogamus penes quos harum rerum in bybliotheca Berolinensi arbitrium est, nunc exhibeo a Studemu ndo et a me a. 1867 coniuncta opera iterum examinatum. quod negotium licet in plerisque male cesserit, ut acquiescendum fuerit in eis quae olim Pertzio apparuerunt, tamen praeter alia confirmavit ea quae prioris editionis praefatione contra Pertzium disputavi. de his quoque plenius relatum Hermae secundo p. 82 ss. praeterea commentariolo meo inserui coniecturam Mommseni per litteras mecum communicatam a. 1868.

Curavi igitur ut Bella Sallustii Historiarumque quod codicibus servatum est (nam ea quae grammaticorum. aliorumque testimoniis debentur nunc quoque seposui) iterum quam accuratissime ederentur ad fidem codicum archetyporum. a coniecturis enumerandis, quarum subolem post annum 1867 pullulare non desisse consentaneum est, nunc quoque consulto abstinui, nisi quod praeclarae in bis litteris auctoritatis nominibus aliquid largiendum fuit. et admonere poterat eos qui optima quaeque corrigendo scriptoris difficillimi verbis saepenumero per ludibrium insultarunt, viri summi quemque habitare in hac certe latinarum litterarum parte vix quisquam negaverit, Nicolai Madvigii continentia. quo gratius mihi accidit quod cum perpauca ille Sallustii menda sanare conatus sit Adversariorum volumine secundo, binorum certe medelam invenerit eam in quam ego quoque incidi, alterius antea non suspecti lug. 95, 3, alterius a multis frustra temptati or. Lepidi 20, quem quidem ita ut nunc exhibetur emendatum auditoribus meis enarravi aliquot abhinc annis. praeterea plures quam vulgo creditur in extremo lugurtha jocos vocabulorum vel singulorum vel complurium omissione luxatos ac deinde inlatis aliis male resartos esse existimo: c. 88, 4. 92, 7. 100, 1 (ubi quod Nipperdeius coniecit Mus. rhen. 1874 p. 206 inserto nam post hiberna restitui Sallustii manum non magis probo quam ceteras eius coniecturas eodem loco propositas). haec atque alia, veluti restitutum Sallustio adverbium actutum (lug. c. 102, 14), spero me alibi peritis iudicibus esse probaturum. intacta reliqui multa quae probabili ratione sapare nondum contigit, non ea solum quae cruce notavi utpote paulo graviora. ac satius fuisset huic generi etiam illa Cat. 35, 3 (non quin aes alienum e. q. s.) adnumerare: haec enim verba neque Nipperdei patrocinio (1. c. 205) neque coniectura mea ab omni dubitatione vindicata esse sero intellexi.

De incerti rhetoris SUASORIIS AD CAESAREM SENEM PUBLICA inscriptis paulo accuratius quaesivi libello edito a. 1867. earum alteram esse epistulam ipse scriptor testatur, esse ora

DE

RE VO

[ocr errors]

tionem priorem facile apparet. quas suasorias qui conscripsit, quod inter Vespasiani et Hadriani tempora videtur factum esse, eum sua pro Sallustianis voluisse venditare non constat, luisse Sallustium fingere praecepta imperatori de summa republica dantem sermonis imitatio aliquotiens infelicissimo eventu sed eadem ratione in utroque libro facta arguit, ut supersedere possis eorum scriptionibus lectitandis qui utrum Sallustii sint illa necne et si non sint utrum a duobus an ab uno rhetore conscriptae nunc quoque disceptant. his suasoriis addidi rhetoris incerti InvectivAS SALLUSTII ET CICERONIS personis tributas, quas scio controversias dici non posse iustas eo significatu quo fuere rhetorum controversiae a Seneca patre relatae. has quoque sive invectivas sive controversias dixeris utramque ab eodem rhetore compositas esse evincunt sententiarum ineptiae in utraque consimiles, eadem in detorquendis Tullianis verbis perversitas, aequabilis sermonis impuri habitus, in rebus tractandis sive potius pervertendis malitia utrobique ridicula eademque praeter paucissima quaedam summa exilitas atque adeo errores non nulli pueriles. quae omnia velle tollere coniectando cum sit inepti, sane mireris id quod nunc constat Halmii ratiocinatione potuisse eius farinae commenta et scribi ante Quintilianum scripta autem esse putaverim a rhetore Romam e provincia advecto urbanique sermonis ignaro

et pro genuinis eorum quorum nominibus inscripta sunt ipsi probari. is enim invectivam Sallustii non eis tantum locis quos Halmius a priorum editorum suspicionibus egregie vindicavit (v. ad c. 1, 1. 4, 7) sed alibi quoque (v. ad 3, 5 ss.) sine ulla suspicionis significatione ut Sallustianam usurpavit. quare mihi quidem non dubium est quin etiam altera illa in Sallustium nec Quintiliani tempore nec tertio quartove saeculis Didii alicuius Epidiive obscuro nomine inscripta fuerit sed ipsius Tullii (v. ad c. 7, 20). scilicet neque eius hominis qui Sallustianas ad Caesarem suasorias composuit neque vero eorum qui Quinto et Marco Tulliis orationes supposuerunt nomina ab ipsis celata innotuisse posteris videntur: ignorabat certe talium scriptionum auctores Asconius. hae invectivae ut paulo emendatiores nunc edantur quam a Baitero factum est primum debeo insigni Francisci Kühlii comitati, qui meum in usum contulit tres libros Harleianos a se investigatos. horum enim librorum unus (H') ad confirmandam auctoritatem germani fratris, Wolfenbuttelani (quem non sine fructu post Baiterum ipse contuli huc liberaliter transmissum), exoptatus accessit, alius (H) ea re maxime conspicuus est, quod cum ce

teris antiquior esse perhibeatur, tamen eius interpolationis notas traxit quam hucusque e solis recentioribus (Gissensi aliisque) cognoveramus. nihilo minus ubi de illorum fide dubitari potest maximo est usui tertius (Ho), qui ceteroquin interpolationis peculiaris et paulo audacioris exemplum praebet. horum igitur quattuor librorum integra quam exhibui discrepantia tam plena continetur textus historia ut Monacensium selectas scripturas ex apparatu Baiteriano repetisse satis habuerim. de Tegernseensis lectione (in Cic. 2, 2 delibuta) dubitantem Halmius me edocuit. ceterum emendationibus tam meis quam Francisci Schmidtii, auditoris nuper mei, aliquot saltim horum librorum locos persanatos esse confido. sed utriusque orationis originem fontes indolem universam ut potui aperui in commentariolo qui propediem ephemeridibus Berolinensibus edetur.

Scripsi Regimontii m. Februario a. 1876.

« IndietroContinua »