Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

lectiones Wirzius programmate Aroviensi a. 1867 accuratius quam ab Dietschio factum erat exscripsit, nec Nazariano nec ulli denique omnium quotquot mihi innotuerunt sinceritate scripturae cedere. itaque donec conlatis eiusdem generis omnibus aut maxima eorum parte de propagine eorum certius iudicavero, visum est unius illius vestigiis paulo artius insistere quam tum licebit iterumque in eorum criminationem ultro incurrere, qui me servili eius captum esse amore conclamarunt. quod negotium ne inritum esset quoniam ante omnia meorum de codice isto testimoniorum fide efficiebatur, sane exoptata evenit eiusdem Wirzii opera in eodem libro conferendo posita. nam quas ille minutias, ut ait, a me praetermissas 1. s. s. supplementi instar edidit, earum scito longe maximam partem in meo me exemplo a. 1867 adnotavisse, sed consulto omisisse, tamquam errores a librario inter scribendum commissos et plerumque ab ipso correctos. paucula ille ut fit adnotavit quae ipse omiseram: unde bis terve Wirzii nomen commentariis meis insertum invenies. sed de his rebus alibi accuratius disseram. hoc loco eorum ex numero, qui de codicibus Sallustianis nuper disseruerunt, unius mihi Caroli Nipperdeii placita respicienda esse censeo: quem virum iudicii sobrietate atque sermonis latini peritia insignem quis non doluerit his litteris praematura morte ereptum esse? is igitur programmate lenensi a. 1872 (p. 16 s.) cum alios codices antiquos (inter quos Parisinorum illorum utri palma sit deferenda in incerto esse probe intellexit) tum Nazarianum, Wolfenbuttelanum antiquissimum itemque antiquissimum Leidensem emendationi quam maxime usui fore brevi disputatione significavit; ac Leidensi quidem, quippe qui et antiquus sit et lacunae illius, qua primae quae dicitur familiae codicum cognatio stabilita est, partem expleat, multum esse tribuendum, dummodo sitne ista pars, qua ceteri carent, aut prima manu scripta aut certe non tempore recenti suppleta constaret. sed in his sunt quae vellem declarasset non significasset vir egregius. namque de Nazariano utpote de codice inter bonos non optimo putabam me abunde dixisse ea dissertatione quae primo Hermae volumine inserta est; eiusdem generis esse videtur Wolfenbuttelanus. at aliter statuendum erat de Leidensi: quem cum ne Dietschius quidem Gerlachiusve inspexissent, sane intererat rescire quid rei esset. itaque codicem Leidensem (Voss. lat. oct. 75) excussi huc transmissum mihi ea liberalitate qua qui praesunt inclutae academiae Lugdunensis bybliothecae solent adiuvare studia liberalia nationum omnium. scriptus est codex

"

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

saeculo undecimo in quaternionibus, quorum numeri extant antiqui in imis ultimarum cuiusque paginarum marginibus praeter quintum et octavum cultro recisos. ultimi quaternionis folia ingentibus lacunis hiant, ut ratiocinando invenias finisse. eum in verbis Iug. 110, 5 ceteraque complesse folium sive singulare sive noni quaternionis primum. quod folium periit. iam licet plures uno librarii in pertexenda oratione Sallustii desudasse videantur versiculorumque numerus sit in quaternionibus quattuor prioribus XXXI, in posterioribus XXVI, tamen liquido apparet totum codicem et eodem tempore neque ex diversis archetypis transcriptum esse. quid quod ea ipsa pars Iugurthae, qua carent primi ordinis libri, in hoc codice manu eiusdem librarii qui proxima exaravit his ipsis suo loco continuatur. nihilominus per totum librum artissimae cum codicibus ordinis primi cognationis notae deprehenduntur. cuius rei sane memorabilis causam inveni hanc esse. scilicet certissimis argumentis mihi constat ex eodem archetypo hunc librum esse transcriptum e quo eodem tempore transcriptus est liber Vaticanus 3325 qui olim fuit s. Petri in monte Blandinio apud Gandavum. in eo autem libro illa Iugurthae pars omissa suo loco manuque aetatis eiusdem licet diversa a prima in calce libri adiecta est. apparet igitur Leidensis codicis librarium in ipso archetypo illam partem repperisse suppletam suoque loco inseruisse, Blandiniani scriptorem non item. hoc igitur documento longe quam antea fieri potuit clarius edocemur iam saeculo undecimo utriusque familiae exemplaria complura extitisse eisque inter se conlatis mixti cuiusdam generis codices originem debere. ceterum Nipperdeius cum etiam ex Havercampi exilibus testimoniis de praestantia libri Leidensis coniecturam cepit, licet id quod ego exposui non potuerit odorari, recti quo callebat sensum comprobavit. sed nunc Vaticani atque Leidensis codicum lectionibus comparatis exscripsi autem utriusque libri discrepantiam totam quam potui accuratissime luculenter mihi apparuit archetypum illud ipsum Parisino utrique, quorum exigua est diversitas, in rebus plerisque prorsus geminum esse. pertinet hic consensus etiam ad extremam Iugurthini belli partem, quam infra dixi longe etiam crebrioribus quam adhuc visum est omissionibus hiare. unum locum excipiam de quo propter ipsam singularitatem hoc loco lectorem accuratius edocere iuvat. nam Iug. c. 94, 1 cum in solo libro Parisino Sorb. 500 traditum sit ceterum illi qui e centuriis erant praedocti e. q. ss., in ceteris eiusdem generis plurimis optimisque (itaque manu altera in

a*

Parisino 1576) qui centuriis praeerant, in deterioribus (itaque
in Nazariano) qui et centuriae praeerant, a quibus non multum
recedit alterius familiae optimus his qui centurionibus praeerant,
denique cum in aliquot libris primi generis aut prima manu
(ut in Parisino 1576) aut secunda scriptum sit qui ascensuri
erant, ab his omnibus lectionibus archetypus ille de quo agi-
tur diversa habuit haec et qui centuriones erant, eaque in Lei-
densi fideliter expressa, in Vaticano correctoris manu ita
mutata sunt ut in deterioribus Nazarianoque extare indicavi.
in tanta scripturae optimorum librorum discrepantia olim Pa-
risini mei patrocinium audacter suscepi abiectis ceteris lectioni-
bus, quippe quae coniecturarum partim plane absurdarum
partim non nimis probabilium instar essent. ac ne nunc qui-
dem eorum quae tum disputavi prorsus me paenitet. at vero
dum de aliquot Sallustii locis paulo impeditioribus cum disci-
pulis colloquor, fuit qui istum optimorum testium dissensum
debere ab antiquo glossemate repeti non inepte coniceret.
itaque quamvis apte sit a Ludovico Carrione illud qui escensuri
erant excogitatum, tamen si illa quae primi generis libri
post vocabulum q. e. illi inserunt rescideris, sententiam re-
stitueris nec mancam nec exilem hanc ceterum illi praedocti
ab duce e. q. ss. qua de re nunc quidem pluribus quaerere
mitto. sed, ut redeam unde digressus sum, in ceteris rebus is
est optimi huius archetypi cum reliquis consensus ut spes sit
fore ut tribus quattuorve aliis eiusdem familiae libris eadem
diligentia excussis paucissimisque ascitis e genere altero iu-
gens ceterorum librorum cohors possit secure abici, quippe
quorum errores ad stabiliendum textum eum, qui fere ultimis
Romani imperii temporibus vulgo circumferebatur, plane nihil
contribuat. scito igitur hunc quoque librum cuius apographa
extant Vaticanum et Leidense me numerare inter libros fami-
liae C eumque quam proxime abesse a Parisino meo. verbo
tangam codicem Rostochiensem, qui Octavii Clasonis diligentia
innotuit, esse e genere deteriorum eumque vix quicquam con-
tinere quod memoria dignum sit praeter glossam illam ma-
gistelli alicuius aetatis mediae, quam quia sui similes aliquot
alias habeat, quae sintne Sallustii an insiticia dubitari solet,
adscripsi ad Cat. c. 58, 9.

Vaticanum librum 3864 contenderam pendere ab archetypo satis antiquo, immo fortasse eo libro, e quo familia C descendit, longe antiquiore, sed grammatici alicuius, qui emendaverit ut potuerit, opera audacissima ita correcto, ut ubi a ceterorum omnium memoria solus discrepet non solum de

[ocr errors][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »