Immagini della pagina
PDF
ePub

Possis tamen fortasse jure aliquo quaerere, cur, quum in universum Drakenborchianum textum secuti sint, ubi ab illo recessum est, non ubique addere placuerit, cui novata lectio debeatur, sed temere potius notulas suas asperserint. In eam reprehensionem incurrere nos noluimus. Quare, si ab orthographia et interpunctione recedas, merum quidem Drakenborchianum textum dedimus, si qua vero meliora apud antiquiores vel recentiores inveniremus, ea pro nostro qualicunque judicio in textum recepimus, admonito tamen lectore in notis subjectis, cui hanc vel illam lectionem acceptam referremus; utilius fore rati, si, quid Drakenborcho, quid aliis debeatur, uno quasi contuitu perspici possit.

De reliquo, paragraphorum etiam notas in margine immutavimus, quum vetus illa distinctio, quae non minus saepe post comma quam post punctum incidit, haud diutius stare posse videatur.

Gottingae, mense Martio a. 1828.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER I.

EPITOME.

Adventus Aeneae in Italiam, et ejus res gestae referun

tur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa, nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs, a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. In curias populus divisus. Fidenates et Vejentes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post haec trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. Ancus Marcius caerimonias a Numa institutas renovavit: Latinis victis et ad civitatem ascitis montem Aventinum assignavit: Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit: pontem sublicium in Tiberim fecit: Janiculum collem Urbi addidit. Fines imperii protulit: Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriae civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit: Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit: Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandae scientiae causa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogi

Livius P. I.

A

taret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novacula cotem praecidere; idque protenus ab Atto factum. Sabinos praeterea acie vicit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Vejentes atque Etruscos proelio fudit: censum primus egit: lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit: pomoerium protulit; colles Urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit: templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiae suae Tulliae, quum regnasset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi jussu, regnum invasit: quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam. corporis sui habuit: Turnum Herdonium fraude interemit: bellum cum Volscis gessit; et ex eorum praeda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere, quorum arae moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romae, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est: idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiae pudicitiam (quae, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

PRAEFATI O.

4

Facturusne operae pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim: quippe qui quum veterem tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. Utcunque erit, juvabit 2 tamen, rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et me ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est praeterea et immensi operis, ut quae 3 supra septingentesimum annum repetatur; et quae, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quibus jam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quae ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut, miscendo humana divi- 5 nis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, `tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. Sed haec et his simi- 6 lia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiaeque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paullatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire coeperint praecipites; donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum 7.

salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque reipublicae, quod imitere, capias: inde, foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. Adeo, quanto rerum minus, tanto minus cu8 piditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quum forsitan et necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque ac precationibus deorum dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. Jam primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros saevitum esse Trojanos; duobus, Aenea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos 2 abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde 3 Trojano nomen est, gens universa Veneti appellati. nean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quaerentem sedes delatum:

Ae

classe Laurentem agrum tenuisse: Trojae et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, praeter arma et naves, superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advena4 rum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse

« IndietroContinua »