Immagini della pagina
PDF
ePub

adjiciendae multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos 4 lucos est; Asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud poeniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores; sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatium bello par esset; sed, penuria mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat: quippe quibus nec domi spes prolis, nec .cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo 2 populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci: deinde, quas sua virtus ac dii juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanae et deos affuisse, et non defuturam virtutem. Proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi 3 ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore. Aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Eque4 stri sollemnes: Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet: quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis; maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac conjugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Roma5 nam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis: signoque dato juventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellente, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium 6 erat, domos deferebant. Unam, longe ante alias specie ac pulchritudine insignem, a globo Talassii cujusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus, cuinam eam fer

[ocr errors]

rent, idèntidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, maesti parentes virginum profugiunt, in-, cusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cujus ad sollemne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est mi- 7 nor: sed ipse Romulus circuibat, docebatque: patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent: illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras, et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Saepe ex injuria postmodum gratiam 8 ortam: eoque melioribus usuras viris, quod annisurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quae maxime ad muliebre ingenium efficaces pre

ces sunt.

[ocr errors]

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querelis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum: et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad 2 quos ejus injuriae pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caeninensium, satis se impigre movent. Ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exer- 3 citu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse: exercitum fundit fugatque: fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu 4 victore reducto, ipse quum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium ascendit: ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit deo: Jupiter Feretri, inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium, caesis, me auctorem sequentes, posteri ferent. Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum 5 est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos ea spolia posteros nuncupavit: nec, multitudine compotum ejus doni, vulgari laudem.

Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara ejus fortuna decoris fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes: oppidum captum: duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia conjux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Fa2 cile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniae missae. Plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent: et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. 3 Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit. Nihil enim per iram aut cupiditatem actum est: nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpejus Romanae praeerat arci. Hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. Aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere: seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. 4 Additur fabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant: et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere tamen arcem Sabini: atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum 2 Romani subiere. Principes utrinque pugnam ciebant; ab Sabinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acies; fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus, et ipse turba fugientium actus, arma ad coelum tollens, Jupiter, tuis, inquit, jussus avibus hic in 3 Palatio prima urbi fundamenta jeci. Arcem jam, scelere emptam, Sabini habent: inde huc armati, superata media valle, tendunt. At tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes: deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monu

In

mentum sit posteris, tua praesenti ope servatam urbem esse,
voveo. Haec precatus, veluti si sensisset auditas preces, 4
Hinc, inquit, Romani, Jupiter optimus maximus resistere
atque iterare pugnam jubet. Restitere Romani, tanquam
coelesti voce jussi. Ipse ad primores Romulus provolat.
Mettus Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat,
et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium
est. Nec procul jam a porta Palatii erat, clamitans, Vici- 5
mus perfidos hospites, imbelles hostes. Jam sciunt, longe
aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris.
eum, haec gloriantem, cum globo ferocissimorum juve-
num Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettus
pugnabat: eo pelli facilius fuit: pulsum Romani perse-
quuntur. Et alia Romana acies, audacia regis accensa,
fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequen- 6'
tium trepidanté equo, conjecit: adverteratque ea res etiam
Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus
ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, eva-
dit. Romani Sabinique in media convalle duorum mon-
tium redintegrant proelium: sed res Romana erat superior.

XIII. Tum Sabinae mulieres, quarum ex injuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent: ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeniem. Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite 2 iras: nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus. Melius peribimus, quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus. Movet res tum multitudinem, tum duces. Silentium et repentina fit quies. Inde ad foedus faciendum duces prodeunt: nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt: regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. Ita gemi- 3 nata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monumentum ejus pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque, quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus ma- 4 jor hoc mulierum fuerit, aetate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt, Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est.

1

1

Inde non modo commune, sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant: quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit. Nam Lavinii, quum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu 2 facto interficitur. Eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt; seu ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum injuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope por3 tis, bellum ortum. Fidenates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Juventute armata immissa, vastatur agri quod inter Urbem ac Fidenas est. Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in Urbem illatus, pro 4 nuncio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exercitum educit: castra a Fidenis mille passuum locat. Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam 5 minus mirabilem dedit. Et quum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes, impulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e 6 castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius paene quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt: multoque effusius, (quippe vera fuga) qui simulantes paullo ante secuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in terga Romanus, prius quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno irrumpit.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati Vejentium animi et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt;) et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis, quam justi more

« IndietroContinua »