Immagini della pagina
PDF
ePub

inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

Ubi

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur: contra Tullus Mettum benigne alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet: sacrificium lustrale in diem posterum parat. illuxit, paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque exercitum jubet. Praecones, ab extremo orsi, 2 primos excivere Albanos, Hi, novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio: centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cùm 3 hostibus, quam, quae dimicatio major atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiere ad montes nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit; ut nec, vobis ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus; et hostibus, circumveniri se a tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa, quam 4 arguo, omnium Albanorum est. Ducem secuti sunt: ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettus ille est ductor itineris hujus, Mettus idem hujus machinator belli, Mettus foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam documentum mortalibus dedero. Centuriones armati Mettum 5 circumsistunt. Rex cetera, ut orsus erat, peragit. Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano ac mihi, vobisque, Albani; populum omnem Albanum Romam traducere in animo est; civitatem dare plebi; primores in Patres legere; unam urbem, unam rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat. Ad haec Albana pubes, inermis ab 6 armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus: Mette Fuffeti, inquit, si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset." Nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paullo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis. Exinde, duabus admotis quadrigis, 7 in currus earum distentum illigat Mettum. Deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.

Avertere omnes a tanta foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. In aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas.

[ocr errors]

XXIX. Inter haec jam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones 2 deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut, prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos 3 suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tec-torum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates, tectaque in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent, jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspec4 tus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas. Vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

+

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis: duplicatur civium numerus. Caelius additur urbi mons; et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicae cresceret, legit Julios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad pa2 trum nostrorum aetatem appellata est. Et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrinque injuriae factae, ac res nequicquam erant repe3 titae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur. Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos. Hae causae

et sua

belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, rum virium partem Romae ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, 4 proximi Etruscorum Vejentes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere: et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt, valuitque apud Vejentes (nam de ceteris minus mirum est) pacta cum Romanis indutiarum fides. Quum bellum utrin- 5 que summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit: ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna caede potuit.

XXXI. Deictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere coelo lapides. Visi etiam audire vocem in- 2 gentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae, velut diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant: et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunae, ut fit, obirati, cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale sacrum publice susceptum est: seu voce coelesti ex Albano monte missa, (nam id quoque traditur) seu haruspicum monitu. Mansit certe sollemne, ut, quando- 3 que idem prodigium nunciaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post pestilentia laboratum est. Unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae, quam domi, juvenum corpora esse : donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc 4 adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil ante ratus esset minus regium, quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret. Vulgo jam homines eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax veniaque ab diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, volven- 5 tem commentarios Numae, quum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum

his sacris se abdidisse: sed non rite initum aut curatum id sacrum esse; nec solum nullam ei oblatam coelestium speciem, sed ira Jovis, sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat: hique interregem nominaverant. Quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit. Patres fuere auctores. Numae Pom2 pilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. Qui, ut regnare coepit, et avitae gloriae memor, et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longe antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico 3 jubet. Inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerant animos: et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sa4 cella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor: et, praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facile habiturum: tentari patientiam, et tentatam contemni: tempo5 raque esse Tullo regi aptiora, quam Numae. quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est) Audi, Jupiter, inquit; audite, fines; (cujuscunque gentis sunt, 6 nominat) audiat Fas. Ego sum publicus nuncius populi Romani, juste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit. Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit: Si ego injuste impieque illos homines illasque res dedier nuncio populi Romani mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse. Haec, quum fines suprascandit, haec, quicnnque ei primus vir obvius fuerit, haec, portam ingrediens, haec, forum ingressus, paucis verbis 7 carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim sollemnes sunt) peractis, bellum ita indicit: Audi, Jupiter, et tu, Juno, Quirine, diique omnes coelestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite. Ego vos

testor, populum illum, (quicunque est, nominat) injustum esse, neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majores natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur. Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. 8 Confestim rex his ferme verbis Patres consulebat: Quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverunt, dic, inquit ei, quem primum sententiam rogabat, quid censes? Tum ille: Puro pioque duello quaerendas censeo, 9 itaque consentio, consciscoque. Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensu. Fieri soli tum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et, non minus tribus puberibus praesentibus, diceret: Quod populi priscorum Latino- 10 rum hominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego populusque Romanus populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis bellum indico facioque. Id ubi dixisset, II hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab La

tinis repetitae res, ac bellum indictum: moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et, quum circa Palatium, sedem veterum Ro- 2 manorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent; Aventinum novae multitudini datum. Additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini: eaque causa diruendae urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremo, omni bello Latino 3 Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, varia victoria, pugnatum est: nam et urbs tuta munitionibus, praesidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus Latinus cominus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connisus, 4 Ancus acie primum vincit: inde, ingenti praeda potitus, Romam redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae sedes. Janiculum quoque ad

« IndietroContinua »