Immagini della pagina
PDF
ePub

32

33

Provinciæ.

C. Claudio,

Scipio, C.Valerius Lævinus. Tuberoni urbana jurisdictio, U. C. 574. Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sar- A. C. 178. dinia: sedea propter belli magnitudinem provincia consularis facta. Gracchus eam sortitur, Istriam Claudius; Scipio et Lævinus Galliam, in duas divisam provincias, sortiti sunt. Idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque U. C. 675. consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia A. C. 177. Istriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his provin- Ti. Semprociis bellum concivissent. Postero die 53 legati Sardorum, qui nio Coss. ad novos magistratus dilati erant, L. Minucius Thermus, qui legatus Manlii consulis in Istria fuerat, in senatum venit. Ab his edoctus est senatus, quantum belli eæ provinciæ haberent. Moverunt senatum et legationes sociûin nominis Latini, quæ et censores et priores consules fatigaverunt, Latinorum tandem in senatum introductæ. Summa querelarum erat, querela. Cives suos Roma censos plerosque Romam commigrasse. Quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri, nullum militem dare possent. Fregellas quoque millia quatuor familiarum transisse ab se, Samnites Pelignique querebantur: neque eo minus aut hos aut illos in delectum militum dare. Genera autem fraudis duo mutandæ viritim civitatis inducta erant. Lex 36 sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo, alii sociis, alii populo Romano injuriam faciebant. Nam et, ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam conditionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent: et quibus stirpes" deesset, quam iC. I. P. Gron. Crev. ket L. Crev. I fatigaverant Ead. m illos plus n stirps Ead.

Gron.

ff L. Mammii tribuni plebis, qui idem videtur esse cum hoc prætore.

32 Et utriusque hostibus.. qui in his provinciis bellum conscivissent] Hoc totum, qui in his provinciis bellum conscivissent, non videtur esse Livii: cui suffecerat utriusque hostibus, id est, hostibus qui in utraque provincia erant. 33 Legati Sardorum... et L. Misacius Thermus.. in senatum venit] Gronovius mallet venerunt. Sed nihil videtur esse mutatione opus. Verbum refertur ad eum qui ultimo nominatus est, et intelligendum relinquitur in primo membro. Sic Horatius, Quem juvat clamor, galeæque leves: et rursus: Sic te Diva potens Cypri, sic fratres Helena, lucida sidera, ventorumque regat pater. Complura similia ex Horatio exempla collegit Bentleias in not. ad Hor. Od. I. 24.

34 Fatigaverant] Sic legendum

m

censuit Gronovius. Vulgo fatigave

runt.

85 Aut hos, aut illos] Aut Samnites, aut Pelignos.

36* Sociis ac nominis Latini] Sic infra c. 9. Qui sociî ac nominis Latini. Nimirum supplendum est populis vel populi, prout ratio structuræ postulat.

37 Et quibus stirpes deesset... ut cives Romani fiebant] Primo reposuimus stirpes, quomodo fuisse in membranis testatur Gronovius: et sic quoque primos editos habuisse monet Hearnius. Sane non video, inquit Gronovius, cur non æque antiquitus stirpes dici potuerit, cur non usurpari a Livio, quam plebes. Recentiores editi habent stirps. Deinde Sigonius legi jubet ii cives. Sed majus hic videtur esse vulnus, quam ut tam leniter cu rari possit. Itaque quamvis aliquot editi emendationem Sigonii receperint,

U. C. 575. relinquerent, ut cives Romani fiebant. Postea, his quoque A. C. 177. imaginibus juris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe, in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant. Hæc ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in civitates juberent socios; deinde ut lege caverent, ne quis quem civitatis mutande caussa suum faceret, neve alienaret: et, si quis ita civis Romanus factus esset 39**. Hæc impetrata ab se

natu.

38

IX. Provinciæ deinde, quæ in bello erant, Sardinia atque Istria decreta. In Sardiniam duæ legiones scribi jusExercitus. sæ; quina millia in singulas et duceni pedites, treceni equi

40

tes; et duodecim millia peditum sociorum ac Latini nominis, et sexcenti equites, et decem quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet. Tantumdem peditum equitumque in Istriam, quantum in Sardiniam, decretum. Et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque millia peditum sociorum, et ducentos quinquaginta 41 mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium jussi. PriusProdigia. quam consules provincias sortirentur, prodigia nunciata sunt. Lapidem in agro Crustumino in lacum Martis de cœlo cecidisse. 12 Puerum trunci corporis in agro Romano natum, et quadrupedem anguem visum: et Capuæ multa in foro ædificia de cœlo tacta: et Puteolis duas naves fulminis ictu concre

out 1. ii Gron.

veterem scripturam revocavimus, ne
hic locus specie sanitatis imponeret.
Perspicuum est deesse aliquid. Duo
enim genera fraudis supra explicanda
proponuntur, alterum quo sociis, alte-
rum quo populo Romano fieret injuria.
In priore hujus periodi membro prius
fraudis genus et injuriam sociis factam
intelligimus. Hic igitur exposuerat
procul dubio Livius et alterum quod-
dam genus fraudis ab iis inductum
quibus stirps deesset, et injuriam fac-
tam populo Romano. Suspicamur
fraudem in eo positam fuisse, quod,
quibus stirps deesset, ii adoptarent
quosdam cives suos, quos fortasse post-
ea emancipatos domi relinquerent, ut
ipsi, quasi stirpem relinquentes in pa-
tria sua, cives Romani fierent. Hac re
fiebat populo quoque Romano injuria,
in quem inquilini nullo jure et adver
sus legis mentem sese immiscebant.
Itaque crediderimus nullum vitium
inesse in vocula ut, Liviumque scrip-
sisse ut cives Romani fierent... Re-
liqua explere sine libris non possumus.

38 Ne quis quem.. suum faceret,
neve alienaret] Prior pars est, ut recte
observat Gronovius, contra accipien-
tem mancipio, posterior, contra dan-

tem. Ille enim recte dicitur suum facere eum quem mancipio accipit; hic alienare eum quem tradit. Ceterum, si ea conjectura quam superiore nota exposuimus vana non est, videtur et hic excidisse aliquod hujus legis caput, nimirum contra fraudulentas illas adoptiones.

39 Civis ne esset] Hoc adjectum est ex mente Sigonii, ut expleretur sensus : nisi quod, quum ille scribi voluerit, civis non esset, maluimus sequi Dujatium, qui observat formulam in sanctionibus hujusmodi receptam exigere potius ne, quam non,

40 Si deducere ex navalibus vellet] Quænam illa dubitatio est? aut cur nollet consul naves e navalibus deducere? Gronovius legit, quas deduceret ex quibus navalibus vellet.

41 Mittere in Hispaniam .. ad M. Titinium] Ex hoc loco collegit Pighius fuisse superiore anno, præter M. Titinium prætorem urbis, etiam alterum M. Titinium prætorem, cui Hispaniam citeriorem obtigisse apparet ex c. 26. infra,

42 Puerum trunci corporis] Brachiisne carentem, an capite? Vox enim trunci ambigua est.

tinis.

matas esse. Inter hæc, quæ nunciabantur, lupus etiam U. c. 575. Romæ interdiu agitatus, quum Collina porta intrasset, per A. C. 177. Esquilinam magno consectantium tumultu evasit. Eorum prodigiorum caussa consules majores hostias inmolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. Sacrificiis rite perfectis, provincias sortiti sunt: Claudio Istria, Sempronio Sardinia obvenit. 13 Legem dein" de sociis Lex de LaC. Claudius tulit senatusconsulto, et edixit: qui socii ac nominis Latini, ipsi majoresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio censoribus, postque ea, apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante Kalendas Novembres redirent. Quæstio, qui ita non redissent, L. Mummio prætori decreta est. ad legem et edictum consulis senatusconsultum adjectum est: ut, dictator, consul, interrex, censor, prætor, qui nunc esset, apud eorum quem manumitteretur, in libertatem vindicaretur, ut jusjurandum daret, qui eum manumitteret, civitatis mutanda caussa manu non mittere: qui id non juraret, eum manumittendum non censuerunt. Hæc in posterum caussa jurisque dictio C. Claudio consuli decreta est.

P deinde conjunctim Gron. 9 Novembris Crev. • Gron. t post quem additum [qui] Crev.

43 Legem dein de sociis C. Claudius tulit senatusconsulto] Dein de divisim edi jussimus, quomodo habet prima editio, teste Hearnio. Sed et lege cum Gronovio ex senatusconsulto. Sic enim solet Livius.

44 Ut dictator, consul] Vulgo hic legitur, Ut dictator.. prætor qui nunc esset apud forum, quem manumitteretur. Nos repræsentamus veterem hujus loci lectionem, qualem Lambecius, citante Hearnio, exhibet Comm. de Biblioth. Vindob. 1. II. c. 8. p. 495. depromptam ex unico codice, qui hodie in Bibliotheca Cæsarea asservatur. Id solum mutavimus, quod pro qui nunc esset edidimus qui tunc esset ex mente Gronovii, et inseruimus voculam qui ante manumitteretur. Nam cetera mutationes et leviusculæ sunt, et evidenti de causa jam olim facta a Simone Grynæo, ab omnibusque deinceps editoribus approbatæ: manumitteret pro manumittere, mutandæ pro multandæ, juraret pro jurare, etc. Hujus igitur senatusconsulti hunc esse sensum credimus, ut qui manumitteretur, vel in libertatem vindicaretur apud aliquem magistratum, puta dictatorem, vel consulem, vel censorem, vel interregem, vel prætorem, qui tunc esset, id est, qui munere dictato

[blocks in formation]

rio, vel consulari, etc. fungeretur eo
tempore quo perageretur manumissio,
ut is, inquam, qui manumitteretur,
jusjurandum daret, non eam esse men-
tem manumittentis, ut ipse, id est, is
qui manumittebatur, civitatem muta-
ret. Apud eorum quem idem est atque
apud eorum aliquem, nempe apud ali-
quem eorum magistratuum qui initio
nominati sunt. Qui tunc esset om-
nino legendum putamus. Hujus enim
S. C. vis non in præsentem modo an-
num, sed et in futuros pertinebat.
Præterea nullus erat Romæ, tunc
quum S. C. illud daretur, nec dictator,
nec interrex, neque etiam, ut videtur,
censor. Denique id moram facere non
debet, quod ab eo qui manumittitur,
jusjurandum exigitur de mente et
consilio manumittentis. Nam primo
ita se rem habuisse invicte probant ea
quæ proxime sequuntur verba: qui id
non juraret, eum manumittendum non
censuerunt. Jam vero, quum illa
fraus, quæ hoc S. C. cavetur, in manu-
missi præcipue commodum cederet,
ille habebatur totius rei caput: atque
ideo ab eo jusjurandum exigitur.

45 Hæc... causa jurisque dictio]
Testatur Lambecius, Commentar. de
Biblioth. Vindob. 1. II. c. 8. unicum
exemplar habere: hæc ・・・ causa jussi-

[ocr errors]

U. C. 575.

Res in Istria

manis.

46

X. Dum hæc Romæ geruntur, M. Junius et A. Manlius, A. C. 177: qui priore anno consules fuerant, quum Aquileiæ hibernasgestæ a Ro- sent, principio veris in fines Istrorum exercitum introduxerunt: ubi quum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentes Istros, quam certa spes, satis sibi virium adversus duos exercitus, excivit. concursu ex omnibus populis juventutis facto, repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo inpetu, quam perseverantius, pugnavit. Ad quatuor millia eorum in acie cæsa: ceteri, omisso bello, in civitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos, miserunt. Hæc quum Romæ cognita literis proconsulum essent, C. Claudius consul, veritus, ne forte ea res provinciam exercitumque sibi adimeret, non votis nuncupatis, 16 non paludatus, sine lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, præceps in provinciam abiit: ubi inconsultius, quam venerat, se gessit. nam, quum concione advocata fugam e castris A. Manlii adversis auribus militum (quippe qui primi ipsi fugissent) jactasset, ingessissetque probra M. Junio, quod se dedecoris socium collegæ fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia jussit. 17 Quod quum milites consulis imperio dicto audientes futuros esse' dicerent, quum is more majorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, cum lictoribus, paludatus profectus ab urbe esset; furens ira, 48 vocatum, qui pro quæstore Manlii erat, catenas poposcit, vinctos se Junium Manliumque minitans Romam missurum. Ab eo quoque spretum consulis imperium est: et circumfusus exercitus, favens imperatorum caussæ, et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. Postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum, et multitudinis (nam insuper inride

47

t sese Gron. Crev.

que edicto C. Claudi cons. Claudio
decreta est. Emendavit Grynæus quo-
modo nunc legimus.

46 Non paludatus, sine lictoribus]
Vetus lectio erat, non paludatis lictori-
bus. Sed paludamentum chlamys im-
peratoria est, quam proficiscentes ad
bellum duces ipsi, non utique lictores,
gerebant. Supra, II. 49. Consul pa-
ludatus egrediens. et 1. XXI. c. 68. de
Flaminio, Ne paludatus.. cum licto-
ribus ad provinciam iret. et 1. XXXI.
c. 14. Tum P. Sulpicius . . paludatus
cum lictoribus profectus ab urbe, Brun-
dusium venit. Ex his, et multis aliis
veterum locis recte colligit Gronovius
hic mendosum esse unicum exemplar:
atque adeo sic legi jussit quomodo edi-
dimus, et idem mendum infra bis hoc

eodem capite correxit.

47 Quod quum milites] Recte videtur observare idem Gronovius nihil hic negotii fuisse militibus, nec fuisse causam cur illi pro Junio et Manlio, qui decedere provincia jubebantur, responderent. Displicet etiam ròquod. Itaque legi jubet: quumque illi, nempe Junius et Manlius, se consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent. Vetus enim exemplar habuit esse, non sese.

48 Vocatum qui pro quæstore Manlii erat, catenas poposcit] Vocavit eum qui pro quæstore Manlii erat, et illum catenas poposcit. Qui Manlii consulis quæstor fuerat, ejusdem proconsulis pro quæstore erat.

bant) ludibriis, nave eadem, qua venerat, Aquileiam rediit. U. C. 875. Inde college scripsit, ut militum novorum ei parti, quæ A. C. 177. scripta in Istriam provinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret; ne quid se Romæ teneret, quo minus, votis nuncupatis, paludatus ab urbe exiret. Hæc collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est. Claudius prope consecutus est literas suas. Concione ad

veniens de Manlio et Junio habita, non ultra triduum moratus Romæ, paludatus, cum lictoribus, votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam, 19 æque ac prius, præcipiti celeritate abit.

Cos, obsi

det.

danorum.

XI. Paucis ante diebus Junius Manliusque oppidum Nesattium 50 Nesattium, quo se principes Istrorum et regulus ipse Epulo receperat, summa vi obpugnarunt. Eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit, et vineis obpugnare intendit: amnemque præterfluentem moenia, qui et inpedimento obpugnantibus erat, et aquationem Istris præbebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit. Ea res barbaros miraculo terruit abscis" aquæ ; Furor oppiet ne tum quidem memores pacis, in cædem conjugum act liberorum versi; etiam, ut spectaculo hostibus tam fœdum facinus esset, palam in muris trucidatos præcipitabant. Inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam cædem, milites, transgressi murum, oppidum intrarunt. cujus capti tumultum ut ex pavido clamore fugientium accepit rex, trajecit ferro pectus, ne vivus caperetur: ceteri capti, aut occisi. Duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta. Præda, ut in gente inopi, spe major fuit, et omnis militibus concessa est. Quinque millia capitum sexcenta triginta duo sub corona venierunt, auctores belli virgis cæsi, et securi percussi. Istria tota Istria patrium oppidorum excidio et morte regis pacata est: omnesque undique populi, obsidibus datis, in ditionem venerunt, Sub Istrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi cœpta.

XII. Ti. Claudius proconsul, qui prætor priore anno fuerat, cum præsidio legionis unius Pisis præerat. cujus literis senatus certior factus, eas ipsas literas ad C. Claudium (nam alter consul jam in Sardiniam trajecerat) deferendas censet: et adjicit decretum; quoniam Istria provincia confecta esset,

u abscisse Gron, Crev.

49 Eque ac prius] Hoc substitutum est, auctore Florebello, pro mendosa vet. codicis scriptura æque amplius.

50 Nesartium] Plerique editi ha

bent Nesattium. Cellar, I. II. Geogr.
Ant. c. 9. contendit ex Plinio et Pto-
lemæo nomen hujus urbis fuisse Ne-
sactium.

cata.

« IndietroContinua »