Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 174.

U. C. 578. ritesque anguem in oppido suo jubatum, aureis maculis sparsuni, adparuisse adfirmabant. et, in agro Campano bovem locutum esse, satis constabat.

XXII. Legati 98 Nonis Juniis ex Africa redierunt, qui, convento prius Masinissa rege, Karthaginem ierant: ceterum certius aliquanto, quæ Karthagine acta essent, ab rege rescierant, quam ab ipsis Karthaginiensibus. compertum tamen adfirmaverunt, legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in æde Esculapii datum esse. ab Karthagine legatos in Macedoniam missos, et rex adfirmaverat, et ipsi parum constanter negaverant. In Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Lælius, M. Valerius Messalla, Sex. Digitius. Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant, et, de quibus ambigebatur rebus, disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus, sub jus judiciumque suum Persei iter totam coëgit gentem. Inde, per Etæos montes transgressus, religionibus quibusdam animo objectis, oraculum aditurus Delphos adscendit. Quum in media repente Græcia adparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem præbuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenem nuncius tumultus ejus venit. Triduum, non plus, Delphis moratus, per 99 Phthiotidem Achaiam, Thessaliamque, sine damno injuriaque agrorum, per quos iter fecit, in regnum rediit. Nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut' legatos, aut literas dimisit, petens, ne diutius simultatum, quæ cum patre suo fuissent, meminissent. nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint, ac debuerint, finiri. Secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam. Cum Achæorum maxime gente reconciliandæ gratiæ viam quærebat.

Delphos.

Achæorum

reconciliare

tentat.

XXIII. Hæc una ex omni Græcia gens, et Athenienanimos sibi sium civitas, eo processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus. Itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat: quia, quum finibus suis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant. Id quum Perseus animadvertisset, comprehensis omnibus, literas ***. ceterum, ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse. Recitatis his literis per Xenarchum prætorem, qui privatæ gratiæ aditum apud regem

k Junii Gron. Crev.

98 Nonis Junii] Sic reposuit Sigonius, quum prius legeretur Julii. Nimirum Julii mensis nomen nondum in usu erat.

99 Phthiotidem Achaiam] Vid. not. 63. ad I. XXXIII. c. 32.

1 sed aut Gron.

1 Aut legatos, aut litteras] Adjecerat Sigonius de suo sed ante prius illud aut. Videntur pluscula deesse. Dederat fortasse Livius: sed circa omnes Græciæ civitates, aut legatos ...

3

quærebat, et plerisque moderate et benigne scriptas esse U. C. 578. censentibus literas, atque his maxime, qui præter spem A. C. 174. recepturi essent amissa mancipia; Callicrates ex iis, qui Callicratis in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis adversus reinviolatum fœdus servaretur, Parva, inquit, aut medio-gem oratio. cris res, Achæi, quibusdam videtur agi; ego maxime gravissimam omnium non agique tantum arbitror, sed quodam modo actam esse. Nam qui regibus Macedonum, Macedonibusque ipsis, finibus interdixissemus, *manereque id decretum, 5 scilicet, ne legatos, ne nuncios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur; ii concionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si Diis placet, orationem ejus probamus. Et, quum feræ bestia cibum ad fraudem suam positum plerumque adspernentur et refugiant, nos cæci, specie parvi beneficii, inescamur: et, servulorum minimi pretii recipiendorum spe, nostram ipsorum libertatem subrui et tentari patimur. Quis enim non videt, viam regiæ societatis quæri, qua Romanum fœdus, quo nostra omnia continentur, violetur? Nisi hoc dubium alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse, et, quod vivo Philippo exspectatum, morte ejus interpellatum est, id post mortem Philippi futurum. Duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea. Genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum, longe præstitit Demetrius. Sed quia in Romanos odii regnum posuerat præmium, Demetrium nullo alio crimine, quam Romanæ amicitiæ initæ, occidit: 7 Persea, quem populus Romanus prius pana, quam regni, hæredem futurum sciebat, regem fecit. Itaque quid hic post mortem patris egit aliud, quam bellum paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium 8in Dardaniam inmisit: qui si sedem eam tenuissent, graviores eos adcolas

[blocks in formation]

6

membra sibi mutuo respondentia, qui
regibus Macedonum ... ii concionan-
tem, a Livii manu sint.

5 Scilicet, ne legatos] Hic non re-
feruntur ipsa decreti verba, sed mens
explicatur. Regibus Macedonum, in-
quit, Macedonibusque ipsis, finibus
nostris interdixeramus, id scilicet præ-
caventes, ne legatos, ne nuncios...

6 Viam regiæ societatis quæri] Magis placeret societati.

7 Persea, quem populus Romanus prius pœnæ Lege vel cum Gronovio, quem in populum Romanum prius odii, quam regni hæredem futurum sciebat: vel cum Rubenio, quem belli in populum Romanum prius pene, quam regni.

8 In Dardaniam immisit] Hic admisimus, auctore Gronovio, particulam in, quam orationis Latinæ ratio postulabat.

9

U.C. 578. Græcia habuisset, quam Asia Gallos habeat. Ea spe depulA. C. 174. sus, non tamen belli consilia omisit: immo, si vera volumus dicere, jam inchoavit bellum. Dolopiam armis subegit, 9 nec provinciis de controversis ad disceptationem populum Romanum adivit". inde, transgressus Etam, ut repente in medio umbilico Græciæ conspiceretur, Delphos adscendit. Hæc usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur? Thessaliam deinde peragravit. quod sine ullius eorum, quos oderat, noxia, hoc magis tentationem metuo. Inde literas ad nos cum muneris specie misit, et cogitare jubet, quo modo in reliquum hoc munere non egeamus; hoc est, ut decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus; rursus legatos regios, et hospitia cum principibus, et mox Macedonum exercitus, ipsum quoque a Delphis (quantum enim interluit fretum?) trajicientem in Peloponnesum videamus, 10 inmisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos. Ego nihil novi censeo decernendum, servandaque omnia integra, 11 donec ad certum dirigatur, vanusne hic timor noster, an verus fuerit. Si рах inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit: nunc de eo cogitare periculosum et inmaturum videtur.

Arco Calli

crati re

spondet.

XXIV. Post hunc Arco, frater Xenarchi prætoris, ita disseruit: Difficilem orationem Callicrates, et mihi, et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: agendo enim Romanæ societatis caussam ipse, tentarique et obpugnari dicendo, quam nemo neque tentat, neque obpugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur. Ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret, aut regum arcanis interesset, omnia scit et nunciat, quæ occulte facta sunt. 12 Divinat etiam, quæ futura fuerant, si Philippus vixisset: quid ita Perseus regni hæres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani. Nos autem, qui, nec ob quam caussam, nec quemadmodum perierit Demetrius, scimus; nec quid Philippus, si vixisset, facturus fuerat, ad hæc, quæ palam geruntur, consilia nostra adcommodare oportet. 13 Ac scimus, Persea, regno accepto, ad lega

m populi Romani Gron. populi Romani audivit. Crev.

nec provocantes de controversiis ad disceptationem ° redigatur Ead. P fuerit Gron. Crev.

9 Nec prov cantes] Supple, Dolo. pas. Vulgo hic habetur nec provinciis. Probabilem Gronovii conjecturam in textum recepit Clericus, nec nos exturbare sustinuimus.

10 Immisceamur] Sic dedit Sigonius pro immiscemur.

11 Donec ad certum redigatur] Donec certum fiat, donec certo sciatur. Sic 1. XLIV. c. 15. Et, si id ante dubium fuisset, legatorum... verba ad certum redegisse. Ceterum legebatur

hic ad certum dirigatur. Correxit Gronovius.

12 Divinat etiam quæ futura fuerant] Hoc mutat Gronovius, tanquam granimaticæ legibus absonum, jubetque reponi fuerint. Sed sexcentis in locis quum Livii, tum probatissimo. rum scriptorum, reperire facile est similium locutionum exempla. Vid. Novam Methodum linguæ Latinæ.

13 Ac scimus Persea ... ad legatos Romanos venisse, ac regem Persea]

tos Romanos venisse, ac regem Persea a populo Romano ad- U. C. 578. pellatum: audimus, legatos Romanos venisse ad regem, et eos A. C. 174. benigne exceptos. Hæc omnia pacis equidem signa esse judico, non belli: nec Romanos offendi posse, si, ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video. Opportuni propinquitate ipsa Macedoniæ sumus; an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subjecit, Dolopes? 14 immo contra ea, vel viribus nostris, Deum benignitate, vel regionis intervallo tuti. 15 Sed sumus aque subjecti ac Thessali Ætolique; nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Ætoli, qui paullo ante hostes fuerunt. Quod Etolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Græciæ cum Macedonibus juris est, idem et nobis sit. cur exsecrabilis ista nobis solis velut desertio juris humani est? Fecerit aliquid Philippus, cur adversus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus: quid Perseus, novus rex, omnis injuriæ insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit? cur soli omnium hostes ei sumus? Quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniæ regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius injurias, si quæ forte fuerunt, * utique post mortem. Quum classis Romana Cenchreis staret, consul cum exercitu Elatiæ esset, triduum in concilio fuimus, consultantes, utrum Romanos, an Philippum, sequeremur. 16 Nonnihil metus præsens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberatioI acceptos Gron. Crev.

Nemo est quin videat tollendum esse secundum illud Persea, tam inutiliter et odiose repetitum. Admodum etiam verisimile est, ea quæ præcedunt vitiata esse. Nusquam enim memoratum est, ut observat Gronovius, Persea statim regno accepto ad legatos Romanos venisse, sed legatos Romam misisse. Et causam errori præbere fortasse potue rint hæc verba membri sequentis: audimus legatos Romanos venisse. Itaque recte videtur bunc locum emendare Gronovius hoc modo: Ac scimus Persea, regno accepto, legtos Romam misisse, ac regem a populo Romano appellatum.

14 Imo contra ea] Voculam ea ejicit Gronovius. Sed si illa non exprimatar, debet intelligi. Quid igitur necesse est eam deleri, si quando exprimitur? Nec videmus, cur non tam dicamus contra ea, quam præterea, aut postea. Et alibi usurparit Livius, ut L III. 60. et 1. XXI. c. 20. *Fortasse legendum est contra eam, uempe con

tra Macedoniam, quæ paulò ante no-
minata est, vel intelligendum contra
ea pericula.

15 Sed sumus æque subjecti ac Thes-
sali Ætolique] Patet ex iis quæ se-
quuntur, legi debere Epirotæque.
Ce-
terum hæc ita intelligenda sunt, ut ea
Arco sibi ipse objiciat, ac dum objicit
refellat. Subjecti idem est ac supra
opportuni. Nisi forte legendum est
potius suspecti

16 Nonnihil metus præsens ab Romanis] Imo nihil, ut recte monet Perizonius. Arco vult intelligi Romanorum metum. quorum classis Cenchreis, exercitus terrestris Elatiæ erat, dum deliberarent Achæi, in causa fuisse, cur ad illos inclinarent consultantium animi. Sed demus, inquit, nihil tunc valuisse metum illum. Certe ali. quid tamen fuit, quod tam longam deliberationem faceret. De beneficiis Macedonum regum in Achæos vid. Polyb. I. II. et Plut. in Arato.

U. C. 578. nem fecerat': id quod erat vetusta conjunctio cum MacedoniA. C. 174. bus, vetera et magna in nos regum merita. Valeant et nunc eadem illa, non ut præcipue amici, sed ne præcipue inimici simus. Ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus. nemo novæ societatis aut novi fæderis, quo nos temere inligemus, conscribendi est auctor: sed commercium tantum juris præbendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum et nos quoque regno arceamus, ne servis nostris aliquo fugere liceat. Quid hoc adversus Romana fœdera est? Quid rem parvam et apertam, magnam et suspectam facimus? Quid vanos tumultus ciemus? Quid ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios 17 ac invisos efficimus? Si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus: Nihil novi in pace etiam, si non odia finiuntur, intermittantur. Quum statuunt A-iidem huic orationi, 18 qui literis regis adsentierant, adsen

chæi.

Ætolorum discordiæ.

tirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam judicasset Perseus, literis paucorum versuum 19 impetraret, decretum differtur. Legati 20 deinde postea missi ab rege, quum Megalopoli concilium esset; dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.

t

XXV. Per hæc tempora Ætolorum in semet ipsos versus furor mutuis cædibus ad internecionem adducturus videbatur gentem. Fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos, et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant: 21 quæ novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit. Exsulibus Hypatæis, qui factionis Proxeni erant, quum reditus in patriam promissus esset, fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, 22 quum salutatione benigne excepti essent, dextræque datæ, ingredientes portam, fidem datam Deosque testes nequidquam invocantes, interfecti sunt. Inde gravius de integro bellum exarsit. C. Valerius Lævinus, et Ap. Claudius Pulcher, et C. Memmius, et M. Popillius, et L. Canuleius missi ab senatu venerant. Apud eos quum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent, Proxenus maxime, quum caussa, tum eloquentia, præstare visus est; qui paucos post dies ab Ortho'faceret Gron. Crev. $ adsentierant del. Crev. tetiam del. Gron. Crev. 20 Deinde postea] Alterutrum vacat.

17 Ac invisos] Lege et invisos.
18 Qui litteris regis, adsentirentur]
Vetus scriptura: qui litteris regis ad-
sentierant, adsentirentur. Gronovius
tolli jussit verbum adsentierant, quod
sane a Livio esse non videtur.

19 Impetraret] Et hic Gronovius
reposuit impetraret pro imperaret.

21* Quæ... discussa res] Delemus postremam vocem. Etenim ex præcedentibus facile intelligitur concordia.

22 Quum salutatione benigne excepti essent] Mallemus benigna.

« IndietroContinua »