Immagini della pagina
PDF
ePub

24

bula uxore veneno est sublatus: 25 damnataque eo crimine, U. C. 578. in exsilium abiit. Idem furor et Cretenses lacerabat. ad- A. C. 174. Cretensium ventu deinde Q. Minucii legati, qui cum decem navibus dissidia. missus ad sedanda eorum certamina erat, in spem pacis venerant. ceterum induciæ et antea sex mensium fuerunt: inde multo gravius bellum exarsit. Lycii quoque per idem tempus ad Rhodiis bello vexabantur. Sed externorum inter se bella, quo quæque modo gestæ sunt, persequi non operæ est 25 satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas scribere.

lio.

XXVI. Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. CeltiberoGraccho dediderant, pacati manserant M. Titinio prætore rum rebelobtinente provinciam. rebellarunt 26 sub adventum Ap. Claudii, orsique bellum sunt ab repentina obpugnatione castrorum Romanorum. Prima lux ferme erat, quum vigiles in vallo, quique in portarum stationibus erant, quum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt. Ap. Claudius, signo proposito pugnæ, ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. Obsistentibus ad exitum Celtiberis, primo par utrumque" prælium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani: "urguentes deinde alii alios secuti evaserunt extra vallum, ut pandere aciem, 28 et exæquari cornibus hostibus, quibus circumibantur, possent. ita repente eruperunt, ut sustinere inpetum eorum Celtiberi nequirent. Ante horam secundam pulsi sunt: ad quindecim millia cæsa aut capta: signa ademta duo et triginta. Castra etiam eo die expugnata, debellatumque. nam, qui superfuere prælio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.

XXVII. Censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et Censores. A. Postumius Albinus legerunt senatum: princeps lectus M. Æmilius Lepidus pontifex maximus. De senatu novem ejecerunt. insignes notæ fuerunt M. Cornelii Maluginensis, Insignes qui biennio ante prætor in Hispania fuerat; et 30 L. Cor- nota. u utrimque Gron. Crev.

23 Damnataque eo crimine] Lege cum Perizonio, damnata quæ. Vid. not. 89. ad I. IV. c. 17. supra.

24 Ceterum induciæ et antea sex mensium fuerunt] Lege cum Gronovio: ceterum inducias tantum sex mensium fecerunt.

25 Satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas scribere] Delendum videtur verbum scribere, quod et otiosum est, et deformat orationem. Dicit Livius se satis superque oneris ferre, nempe, res a populo Romano gestas.

26 Sub adventum Ap. Claudii] Hinc

[merged small][ocr errors][merged small]

U. C. 578. nelii Scipionis prætoris, cujus tum inter cives et peregrinos A. C. 174. jurisdictio erat; et a Cn. Fulvii, qui frater germanus, 32 et,

ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.

33

35

Consules, votis etiam in Capitolio nuncupatis, in provincias profecti sunt. 34 Ex iis M. Æmilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse, et ipsorum legati adtulerant. Legati, qui in Ætoliam ad similes motus comprimendos ierant, renunciarunt, coërceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti fuit adventus consulis neque aliud, quod ageret in provincia, quum haCensorum buisset, Romam rediit. Censores vias sternendas silice in urbe, 36 glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos: et 37 scenam ædilibus prætoribusque præbendam: et carce

opera.

x substernendas Gron. Crev.

15. supra. Ergo aut delendæ sunt vo-
ces in Hispania, aut lapsus est memo.
ria Livius.

30 L. Cornelii Scipionis prætoris]
Testatur Valer. Max. I. III. c. 5. ejus
propinquos dedisse operam, ne aut sel-
lam ponere, aut jus dicere auderet. Id
fortasse ut perficere possent, notan-
dum eum a censoribus curaverant.
Quamvis enim hujus notæ vi præturam
non amitteret, alienum tamen erat a
dignitate populi Romani, hominem
a censoribus notatum jus dicere, et
statuere de fortunis civium.

31 Cn. Fulvii, qui frater germanus.. censoris] Huic Fulvio prænomen assignabatur in veteri codice Lucius. At Velleius l. I. c. 10. eum vocat Cnaum: eique potius assentiendum Sigonius existimat. Ceterum is, sive L. sive Cn. Fulvius, idem est, qui supra 1. XL c. 41. vocatur M. Fulvius Nobilior, et dicitur legionem in qua tribunus militum erat, dimisisse. Quod autem in priore illo libri XL. loco vocatur M. Fulvius Nobilior, hic autem Cn. Fulvius, id ex eo oriri Sigonius existimat, quod a M. Fulvio Nobiliore adoptatus esset. Itaque Cn. Fulvius Flaccus primum est ejus nomen: M. Fulvius Nobilior nomen est illud quod a patre adoptivo sibi adsciverat.

32 Et... consors] Eodem vocabulo utitur Velleius hac ipsa de re agens. Cicero quoque, 1. III. in Verr. n. 57. Sostratum et Numenium, et Nymphodorum, tres fratres consortes appellat. Ad eum Ciceronis locum in editione Grævii apposita est hæc Salmasii ex Plinianis Exercitationibus nota. Con

sortes dicebantur cohæredes quamdiu
hæreditas divisa non erat. Glossa:
consortes, κοινόβιοι, σύγκληροι. Inde et
consortium societas et communio co-
hæredum. Contra dissortes, postquam
diviserant.
gwlivres.

Glossæ: dissortes dianan

33 Consules votis ctiam] Tollenda videtur particula etiam, quæ hic nullum habet sensum, et facile immigrare potuit ex iis quæ præcedunt, consors etiam censoris.

34 Ex iis M. Æmilio] Mendum est in nomine consulis. Non enim hoc anno, sed superiore, M. Æmilius consul fuit.

35 Et ipsorum legati] Vel delenda est particula et, vel excidit prius orationis membrum.

36 Glarea... substernendas, marginandasque] Vocis substernendas hæc profecto vis est, ut lapidibus, quibus sternebantur viæ, solum e terra lapi dosa substerneretur, cui solidus ac firmius lapides inhærerent. Ac rem ita se habere asserit oculatus testis, Cl. auctor Antiquitatis Schematibus illustratæ, qui Appiæ viæ partem aliquam etiamnum integram inspexit diligentius et exploravit. Eum vid. Tom. V. parte II. Marginandas recte Dujatius exponit marginibus lapideis muniendas. Margines illi, inquit Raph. Fabrettus in Apolog. ad Grunnovium, firmissima ad viarum latera crassorum lapidum serie, duplici etiam, triplicique alicubi, ut observavimus, vias ipsas continebant.

37 Scenam] Vid. not. 88. ad XL 51.

89

et

U. C. 578.

res in circo, et 38 ova ad notas curriculis numerandis, dam, et metas trans* et caveas ferreas pe* intromitteren- A. C. 174. tur ferreis 40 in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et 11 porticum ab æde Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam. Et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt, stipitibusque sepserunt: et porticum Æmiliam reficiendam curarunt: gradibusque adscensum ab Tiberi in emporium fecerunt. et extra eamdem portam in Aventinum porticum silice straverunt, 12 et eo publico ab æde Veneris fecerunt. Fidem Calatiæ et Auximi muros faciendos locaverunt: venditisque ibi publicis locis, pecuniam, quæ redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumserunt. et alter ex iis Fulvius Flaccus (nam Postumius nihil, nisi senatus Romani populive jussu, se locaturum 45 ipsorum pecunia *) Jovis ædem Pisauri, et Fundis, et Pollentiæ etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam, 15 et Sinuessam a ga* aviariæ. In his et clo* um circumducend * et forum porticibus tabernisque claudendum, et 46 Janos

Ova enim

38 Ova ad notas curriculis numeTandis] Prius legebatur numerandas: male. Mendosam quoque esse vocem notas judicat Fulv. Ursinus, ac reponit probabili conjectura metas. illa, e ligno fabricata, imponebantur columnis, aliquando binis, aliquando quaternis, ad metas Circi statutis. Tot illa erant numero, quot curricula erant peragenda: septena proinde, ut plurimum, pro septeno curriculorum numero, qui solennis maxime erat. Primo curriculo peracto, unum ovum e medio tollebatur, secundo curriculo alterum, et sic de reliquis. Hæc fere Salmasius.

39 Et * dam, et metas trans *] Hæc explet utcunque Marcellus Donatus, legitque et rhedam, et metas transitus. Nobis consultius videtur locum intactum relinquere, quam male curatum exhibere. Idem et in iis quæ sequuntar judicat legendum esse, et caveas ferreas, per quas intromitterentur fere. Sat feliciter. In Circensibus enim ludis non solum cursu certabatur, sed et ferarum inter se, aut cum bestiariis pugnæ edebantur.

40 In monte Albano consulibus] Hic perspicuum est aliquid deesse.

41 Porticum ab æde Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam] Fortasse legendum in Capitolia. Fuit enim Saturni ædes in clivo Capitolino. Itaque porticus illa intelligetur porrecta ab æde Saturni in

44

43

clivo Capitolino ad senaculum, atque
ad curiam quæ est super id senaculum.
Possis et cum Justo Rycquio, libro de
Capit. c. 34. legere et senaculum: ut
sensus sit porticum ab æde Saturni in
Capitolium, id est, in templum Jovis
Capitolini, porrectam, et senaculum,
et curiam, locata esse a censoribus la-
pide silice sternenda. Porro senacu-
lum, sive senatulum, hoc enim quoque
modo scribitur, est, teste Festo, locus
in quo senatus haberi solet, sive po-
tius, in quo solebant magistratus dun-
taxat cum senioribus deliberare. Cu-
riam de qua hic agitur, idem Rycquius
existimat fuisse curiam Kalabram, de
qua vid. Macrob. Saturn. 1. I. c. 15.

42 Et eo publico ab æde Veneris]
Suspicatur Gronovius et basilicam ad
ædem Veneris.

48 Ipsorum pecunia dicebat] Verbum adjectum est ex mente Sigonii.

44 Et Pollentiæ, etiam aquam adducendam] Vel lege et Pollentiam aquam adducendam: vel in voce etiam latebit nomen alicujus alterius urbis, in quam Fulvius aquam ducendam locaverit.

45 Et Sinuessam] Emendat Marcellus Donatus, et Sinuessæ glarea: supple, viam sternendam. In iis quæ sequuntur legendum putat Sigonius, et cloacam in fluvium circumducendam.

46 Janos tres] Hi Jani erant transitiones perviæ. Vid. not. 78. ad I. II. c. 49.

U. C. 578. tres faciendos. Hæc ab uno censore opera locata, cum A. C. 174. magna gratia colonorum. Moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equí ademti.

Comitia.

1

XXVIII. Exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudii proconsulis: et majoribus hostiis viginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio 47 ad Cereris, Liberi, Liberæque fuit, quod ex Sabinis terræ motus ingens cum inultis ædificiorum ruinis nunciatus erat. Quum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret. Jam consularia comitia adpetebant; quibus, magna contentione habitis propter multitudinem petentium, creati L. Postumius Albinus et M. Popillius Lænas. Prætores inde facti, 48 N. Fabius Buteo, M. Matienus, C. Cicereius, M. Furius Crassipes iterum, A. Atilius Serranus iterum, C. Cluvius Saxula iterum. Comitiis perfectis, Ap. Claudius Centho, ex Celtiberis ovans quum in urbem iniret, 19 decem millia pondo argenti, quinque millia auri in ærarium tulit. Flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius. Eodem anno tabula in ædem' Matris Matutæ Tabula in cum indice hoc posita est: Ti. Sempronii Gracchi consulis æde Matris imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium cæsa aut capta supra octoginta millia. Republica felicissime gesta, 50 atque liberatis vectigalibus* restitutis, exercitum salvum atque incolumem plenissimum præda domum reportavit. iterum triumphans in urbem Romam rediit. Cujus rei ergo hanc tabulam donum Jovi dedit. Sardiniæ insula forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta. Munera gladiatorum eo anno aliquot parva alia data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis caussa patris sui, 51 cum visceratione epuloque et ludis scenicis, quatriduum dedit. 52 magni tamen muneris ea summa fuit, ut per triduum 53 septuaginta homines pugnarint.

Matutæ a

Graccho posita.

[blocks in formation]

quatuor et

51 Cum visceratione] Vid. not. 37. ad 1. VIII. c. 22.

52 Magni tamen muneris] In illo munere, quod magnum illis temporibus judicatum est, tantummodo quatuor et septuaginta homines per triduum pugnarunt. Intelligit Livius hoc munus maguum illo ævo visum esse, sed nihil ad sui temporis profusam magnificentiam, sive potius vesaniam,

58 Quatuor et septuaginta homines pugnarint] Hic mutilum esse librum credimus. Namque ex epitome hujus libri apparet Livium in eo legis Voco

nim mentionem fecisse. At Cicero, 1. I. in Verrem, n. 107. docet Voconium sanxisse de iis qui post A. Postumium, Q. Fulvium censores censi essent, ita ut hi censores in lege diserte nominati fuisse videantur. Jam vero iidem hi censores creati memorantur hujus libri c. 27. a quo nulla jam occurrit lacuna. Sequitur ergo, ut in fine libri de lege Voconia egerit Livius. At enim Cic. 1. de Senect. n. 14. dicit legem Voconiam latam esse Cæpione et Philippo II. consulibus, qui quinto post hunc anno consules futuri sunt. Sed primo non admodum mirandum est duos scriptores aliquot annis inter se de eadem re discrepare, Deinde etiam videmur suspicari posse, ideo dissentire Livium et Ciceronem circa annum legis Voconiæ, quia circa

ætatem Catonis dissenserint, et Livius U. C. 578, eum quinque annis seniorem faciat, A. C. 174. quam Cicero, ut observavimus supra ad 1. XXXIX. c. 40. Cicero enim loco modo memorato scribit Catonem annos natum quinque et sexaginta legem Voconiam suasisse, qui Catonis vitæ annus, eo modo quo numerat Cicero, 'incidit revera in consulatum Cæpionis et Philippi. At vero ex Livii sententia sexagesimus quintus vitæ Catonis annus retrahi debet in quinque ante annos, ac proinde incidisse in consulatum Sp. Postumii, et Q. Mucii, qui est hic ipse annus in quo desinit hic liber. Itaque credimus nihil jam superesse, cur quisquam dubitet inserendum hoc loco fuisse supplementum de lege Voconia: quod fecimus.

D

VOL. IV.

!

« IndietroContinua »