Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 574. vacua castra inpetu facto, Istri, quum alius armatus iis A. C. 178. nemo obviam isset, in prætorio instruentem atque adhortantem suos obpresserunt. Prolium atrocius, quam pro paucitate resistentium, fuit: nec ante finitum est, quam tribunus militum, quique circa eum constiterant, interfecti sunt. Prætorio dejecto, direptis, quæ ibi fuerunt, ad quæstorium forum quintanamque hostes pervenerunt. Ibi, quum omnium rerum paratam expositamque copiam, et stratos lectos in quæstorio invenissent, regulus adcubans epulari cœpit. mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt: et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.

Istri epu. lantur in

castris Rom.

rum.

Trepidatio III. Nequaquam eadem est tum rei forma apud RomaRomano- nos: terra, mari trepidatur: nautici tabernacula detendunt, commeatumque in litore expositum in naves rapiunt: milites in scaphas et mare territi ruunt: nautæ, metu ne compleantur navigia, alii turbæ obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et cæde in vicem militum nautarumque oritur, donec jussu consulis procul a terra classis submota est. Secernere inde inermes ab armatis cœpit. vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt. cetera deformis turba, velut lixarum calonumque, præda vere futura, si Redeunt ad belli hostes meminissent. 9Tunc demum nuncius ad tercastra reci- tiam legionem revocandam, et Gallorum præsidium: et sipienda. mul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri cœptum est. Tribuni militum tertiæ legionis pabulum lignaque projicere jubent: centurionibus

d Tum Crev.

manipulis. Vid. not. 2. ad 1. XXXIII.

c. 1.

8 Ad quæstorium førum Quintanamque] Duo fuere in castris Romanis fora rerum venalium: alterum ad prætorium, sive tabernaculum ducis, de quo diserte Polybius, libro sexto: alterum ad quæstorium, sive tabernaculum quæstoris. Ceterum et quæstorium, et hoc proinde forum quæstoris olim versus portam Decumanam fuisse jam annotavimus ad l. XXXIV. c. 47. Situm erat nempe in media Quintana, quæ via transversa erat, secans longitudinem castrorum, parallela Principiis. Atque hinc forum ipsum quæstoris sæpissime Quintana dicebatur. Quintana dicta a quintis cohortibus juxta eam tendentibus. Apparet ex hoc Livii loco jam nunc mutatum fuisse situm quæstorii, ita ut illud tum esset, quo loco Polybius statuit, in

fronte castrorum ad prætorii latus. Ideo hostes prætorio dejecto ad quæstorium perveniunt. Quæstorio igitur translato in partem superam castrorum, simul et forum quæstoris eodem translatum est. Quin et via proxima quæstorio Quintana quoque vocitata est a similitudine veræ Quintanæ, in qua olim quæstorium positum fuerat. Et hæc in loco quem explicamus intelligenda est Quintana, non illa altera vetus, quæ nimium longe abest a prætorio. Hæc ita explicare conamur, ut brevitati simul et claritati consulamus. Sed qui totam rem apertius perspicere volet, adeat Lips. 1. V. de Mil. Rom. Dial. 3.

9 Tum demum nuntius] Supple missus est: et intellige Gallorum præsidium de quo hic agitur, cujusque mentio facta est supra c. 1. stetisse a parte Romanorum.

imperant, ut graviores ætate milites binos in ea jumenta, U. C. 574. ex quibus onera dejecta erant, inponant: equites ut singulos A. C. 178. e juvenibus pedites secum in equos tollant. Egregiam gloriam legionis fore, si castra, metu secundanorum amissa, sua virtute recipiant: et recipi facile esse, si in præda occupati barbari subito obprimantur: sicut ceperint, posse capi. Summa militum alacritate adhortatio audita est. Ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur: priores tamen consul copiæque, quæ a mari reducebantur, ad vallum accesserunt. L. Atius, tribunus primus secundæ legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, Si victores Istri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros. vino somnoque verisimile esse mersos jacere.

IV. Sub hæc A. Bæculonium signiferum suum, notæ fortitudinis virum, inferre signum jussit. 10 Ille, si unum se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit: connisusque, quum trans vallum signum trajecisset, primus om- Recuperant nium portam intravit. Et parte alii T. et C. Ælii, tribuni castra. militum tertiæ legionis, cum equitatu adveniunt. confestim, et quos binos oneraria in jumenta inposuerant, secuti, et consul cum toto agmine. At Istrorum pauci, qui modice vinosi erant, memores fuerunt fugæ; aliis somno mors continuata est: integraque sua omnia Romani, præterquam quod vini cibique absumtum erat, receperunt. Egri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis, cædem ingentem facerunt. Ante omnes insignis opera fuit C. Popillii equitis. Sabello cognomen erat. is, pede saucio relictus, longe plu rimos hostium occidit. Ad octo millia Istrorum sunt cæsa, captus nemo, quia ira et indignatio inmemores prædæ fecit. Rex tamen Istrorum, temulentus ex convivio, raptim a suis in equum inpositus, fugit. Ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga, quam in recipiendis castris.

V. Forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii, "novelli Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Istris inciderent. Ii, quum Aquileiam, relictis Terror Roinpedimentis, refugissent, omnia terrore ac tumultu, non ma.

© jacturum Crev. 10 Ille, si unum se sequerentur... jaturum dixit] Nihil apertius est, quam legi debere, non facturum, quomodo scriptus habuit, sed jacturum, qua Gronovii emendatio est. Dicit igitur signifer, si ceteri unum se sequi vellent, non modo illaturum se, quod

f plurimum Gron. Crev.

jubebatur, sed jacturum signum in cas.
tra, quo celerius res perageretur, ac-
censis periculo ignominiæ, si signum
amitteretur, militibus.

11 Novelli Aquileienses] Qui erant
e colonis ante triennium Aquileiam de-
ductis. Supra 1. XL. c. 84.

13

U. C. 574. Aquileiæ modo, 12 sed Romæ quoque post paucos dies, imA. C. 178. pleverunt: quo, non capta tantum castra ab hostibus, nec fuga, quæ vera 15 erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem, adlatum est. Itaque, 14 quod in tumultu fieri solet, delectus extra ordinem, non in urbe tantum, sed tota Italia, indicti. Duæ legiones civium Romanorum conscriptæ, et decem millia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata. M. Junius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciæ ejus, quantum quæque posset, militum exigere jussus. Simul decretum, ut 15 Ti. Claudius prætor militibus legionis quartæ, et sociûm Latini nominis quinque millibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent, ediceret; eamque provínciam, dum consul inde abesset, tutaretur: M. Titinius prætor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire juberet. Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus. Titinius, C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui præesset legioni, misso, delectum Romæ habuit. M. Junius consul, ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliæ 16 militibusque colonis imperatis, Aquileiam pervenit. Ibi certior factus, exercitum incolumem esse, scriptis literis Romam, ne tumultuarentur, ipse, remissis auxiliis, quæ Gallis imperaverat, ad collegam est profectus. Romæ magna ex necopinato lætitia fuit: delectus omissus est: exauctorati, qui sacramento dixerant: et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. Istri, magnis copiis quum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt: consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.

VI. Sedato tandem Istrico tumultu, senatusconsultum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda Romam rediret. Quum absentem Manlium tribuni plebis, 17 A. Licinius Nerva et C. Papirius

12 Sed Romæ quoque ... impleverunt] Non quod Romam profecti sint hi Gavillii, sed quod rumor ab illis sparsus Aquileia Romam brevi perlatus fuerit. DUJATIUS.

13 Erant] Sic recte Gronovii edidere. Alii erat, teste Hearnio.

14 Quod in tumultu fieri solet] Vid. not. 52. ad I. VII. c. 9. supra.

15 Ti. Claudius prætor] Ex hoc loco recte colligit Pighius hunc et M. Titinium, qui infra nominatur, juri in urbe dicundo præfuisse. Ceteri enim prætores tunc in provincias profecti

esse debebant. Quum autem c. seq. M. Titinius dicatur senatum dedisse Sempronio et Postumio, quod munus est prætoris urbani absentibus consulibus, judicavit idem Pighius urbanam jurisdictionem Titinio obtigisse, Claudio Neroni inter cives et peregrinos.

16 Militibusque colonis imperatis] Non sine causa optaret Dujatius colo niis. Quum milites coloniis imperasset. Magis adhuc placeret, per colonias.

17 A. Licinius Nerva] Adjecit huic tribuno prænomen Sigonius.

Turdus, in concionibus lacerarent, rogationemque promul- U. C. 574. garent, ne Manlius post Idus Martias (prorogatæ namque A. C. 178. consulibus jam in annum provinciæ erant) imperium retineret, uti caussam extemplo dicere, quum abisset magistratu, posset; huic rogationi Q. Ælius collega intercessit, magnisque contentionibus obtinuit, ne perferretur. Per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam quum revertissent, senatus iis a M. Titinio prætore datus in æde Bellona 18 ad disserendas' res, quas gessissent, postulandosque honores meritos, 19 ut Diis inmortalibus haberetur honos. Eodem tempore et 20 in Sardinia magnum tumultum esse, literis T. Æbutii prætoris Sardinia cognitum est, quas filius ejus ad senatum adtulerat. Ilien- tumultus. ses, adjunctis Balarorum auxiliis, pacatam provinciam invaserant: nec eis invalido exercitu, et magna parte pestilentia absumto, resisti poterat. Eadem et Sardorum legati nunciabant; orantes, ut urbibus saltem (jam enim agros deploratos esse) opem senatus ferret. Hæc legatio, totumque quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos magistratus rejectum est. que miserabilis legatio Lyciorum, qui Lyciorum Eque crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione quercle. adtributi erant, querebantur: Fuisse sub ditione Antiochi: eam regiam servitutem, conlatam cum præsenti statu, præclaram libertatem visam. non publico tantum se premi imperio, sed singulos "justum pati servitium. juxta se conjuges liberosque vexari: in corpus, in tergum sæviri: famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique: et palam res odiosas fieri, 23 juris etiam usurpandi caussa; ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. 24 Motus his senatus, literas Lyciis ad Rhodios dedit: 25 nec Lycios

f edisserendas Crev.

18 Ad edisserendas]. Vulgo disserendas. Correxit Gronovius. Supra 1. XXXIV. c. 52. Senatus extra urbem Quintio ad res gestas edisserendas da

tus est.

19 Et ut Diis immortalibus] Adjecimus voculam et, auctore itidem Gronovio. Et sic solet Livius. Supra 1. XXVIII. c. 9. In senatu quum more omnium imperatorum, expositis rebus ab se gestis, postulassent... ut et Diis immortalibus haberetur honos, et ipsis triumphantibus urbem inire liceret. Et alibi passim.

20 In Sardinia magnum tumultum esse, litteris T. Æbutii prætoris] Hic babemus et nomen et provinciam unius e prætoribus hujus anni, cujus mentio interciderat cum iis quæ ex initio hujas libri deperdita sunt.

g et ut Ead.

21 Justum... servitium] Veram ac plenam servitutem. Sic alibi apud nostrum, ab justo exercitu, et duæ legiones cum suo justo equitatu.

22 Juxta se conjuges] Sese pariter conjugesque ac liberos vexari. Ante. Sigonium legebatur, procul dubio mendose, justos conjuges.

23 Juris etiam usurpandi causa] Non fructus alicujus aut emolumenti spe, sed plane ut dominos sese probarent.

24 Motus his senatus] Sic recte Sigonius, quum legeretur motus is.

25 Nec Lycios Rhodiis] Polybius Excerpt. Legat. 60. tradit hoc decretum multis nequaquam placuisse : propterea quod Romani viderentur id agere, ut committerent inter se Rhodios Lyciosque, ad exhauriendos ag

U.C.574. Rhodiis, nec ullos alicuiquam, qui nati liberi sint, in servituA. C. 178. tem dari placere. Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in ditione populi Romani civitates socia sint.

nis.

Triumphi VII. Triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. de Hispanis. Prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum; postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque ejusdem regionis Hispanis triumphavit. 26 quadraginta millia pondo argenti Ti. Gracchus transtulit, viginti millia Albinus. Militibus 27 denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt: sociis tantumdem, quantum RomaPer eosdem, forte dies M. Junius consul ex Istria comitiorum caussa Romam venit. Eum quum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de his, quæ in Istria essent acta, in concionem quoque produxerunt. Ad quæ quum consul, se dies non plus undecim in ea provincia fuisse, responderet; que se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere; exsequebantur deinde quærentes, Quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Istriam transisset? 28 quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus Romanus jussisset? At, Hercule, privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. Immo, utrum susceptum sit nequius, an inconsultius gestum, dici non posse. Stationes duas necopinantes ab Istris obpressas, castra Romana capta, 29 quod peditum, quod equitum in castris fuerit. ceteros inermes 30 fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse. Privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.

Comitia.

VIII. Comitia deinde habita. consules creati, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus: et postero die prætores facti, P. Ælius Tubero iterum, C. Quinctius Flamininus, C. Numisius, 31 C. Mummius, Cn. Cornelius

b

h C. 1. L. Crev.

paratus et thesauros Rhodiorum, quo-
rum cum Perseo amicitia suspecta jam
iis erat. Et re quidem vera idem auc-
tor est, Legat. 61. Lycios, qui jam vic-
ti acquieverant Rhodiorum imperiis,
audito Romanorum responso rursus
tumultuari cœpisse.

26 Quadraginta millia pondo argen-
ti] Marcas nostrates 62500. Viginti
millia. Marcas 81250.

27 Denarios quinos vicenos] Amplius ternas uncias argenti nostrates,

28 Quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus] Male profecto iteratur id bellum. Tolle ingratam repetitionem, auctore Grono. vio.

29 Quod peditum, quod equitum in castris fuerit] Videtur adjici debere, cæsum. Nemo enim captus in castris esse dicitur supra c. 2. Sed M. Licinius Strabo cum trium signorum militibus casus. Nisi forte hic intelligendi sunt ægri relicti in castris, quorum mentio fit c. 4.

30 Fusosque] Sparsos, nullo ordine dilabentes. Sic 1. II. c. 54. Sicut acies funditur duce occiso. Et Cicero pro Sextio, n. 91. fusi per agros ac dispersi.

31 L. Mummius] Prænomen aberat in prima editione. Vulgo nunc legitur C. Mummius. Sed vocatur L. infra c. 9. et supra 1. XXXVIII. o. 54. mentio

« IndietroContinua »