Immagini della pagina
PDF
ePub

volvens, omnes, non gentes modo Græciæ, sed civitates et- U. C. 579. iam, legationibus mittendis, pollicendo plura, quam præ- A. C. 173. stando, sibi conciliabat. Erant tamen magna ex parte hominum ad favorem ejus inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores: quum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Græciæ civitates et plerique principum obligati essent: et ita se in regno suo gereret, ut, quæ sub ditione ejus, urbes nullius liberæ civitatis fortunam secum mutatam vellent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse: Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo, atque ob id requisitum a Philippo ad supplicium, exsulantem, arcessitum post patris mortem ingentibus promissis ad præmia tantæ perpetratæ rei clam interfecisse. intestinis 10 externisque præterea multis cædibus infamem, nec ullo commendabilem merito, præferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam justo in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et majestate Macedonum regum præoccupati ad spernendam originem novi regni; seu mutationis rerum cupidi; sea quia eum objectum esse Romanis volebant. Erant autem non Ætoli modo in seditionibus, propter ingentem vim æris alieni, sed Thessali etiam: "ea contagione, velut tabes, in Perrhæbiam quoque id pervaserat malum. 12 Quum Thessalos in 'armis esse nunciatum est, Ap. Claudium legatum ad eas res adspiciendas componendasque senatus misit. Qui, utriusque partis principibus castigatis, quum injusto fœnore gravatum æs alienum, ipsis magna ex parte conce dentibus, qui onerarant, levasset, justi crediti solutionem 13 in * annorum pensiones distribuit. Per eumdem Appium eodemque modo composita in Perrhæbia res. Ætolorum caussas Marcellus Delphis per idem tempus hostilibus actas animis, 14 quas intestino gesserant bello, cognovit. Quum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare, aut c add. essent Gron. Crev. d asteriscus abest a Gron. et Crev.

d

10* Externisque præterea] Harum externarum cædium enumerationem habes infra in oratione Eumenis, n. 13.

11 Ea contagione] Lege cum GroBovio: et contagione.

12 Quum Thessalos in armis esse Runciatum est] Idem recte monet reponi debere: Quum.... nunciatum

esset.

18 In annorum pensiones] Videtur intercidisse numerus annorum.

14 Quas intestino gesserant bello] Suspicari licet rò gesserant addidisse aliquem supplendæ sententiæ, quum

jam corrupte legeretur quas: scrip-
sisse autem Livium quasi intestino bel-
lo. Non enim bellum fuit, sed fac-
tionum rabies. GRONOVIUS. * Inelegans
et obscurum additamentum, quod sus-
picamur assutum ab imperito librario,
ad interpretandum membrum præce-
dens hostilibus actas animis. 'Sensus
est: causas eo ardore odiorum actas,
quo si non cives, sed hostes inter se
decertarent. Nihil ultra adjici opus
est: et sublato illo quod nobis parum
placet additamento, integra ́et clara
est oratio.

U. C. 579. onerare voluit: communiter ab utrisque petiit, abstinerent A. C. 179. bello, et oblivione præteritorum discordias finirent. Hujus reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthum, ut ibi deponerentur obsides, convenitur.

am et

Antiocho
Romam ve-

niunt.

1

VI. A Delphis et Ætolico concilio 15 Marcellus in Peloponnesum trajecit, quo Achæis edixerat conventum. Ubi, conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit: quod ut maturius erumperet, Eumenes rex, commentarium ferens secum, quod de adparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam Legati in venit. Per idem tempus quinque legati ad regem missi, Macedoni- qui res in Macedonia adspicerent. Alexandriam iidem ad Ægyptum. Ptolemæum renovandæ amicitiæ caussa proficisci jussi. Legati erant hi, C. Valerius, Cn. Lutatius Cerco, Q. Bæbius Sulca, M. Cornelius Mammula, M. Cæcilius Denter. Legati ab Et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt: quorum princeps Apollonius, in senatum introductus, multis justisque caussis regem excusavit, Quod stipendium serius quoad diem præstaret. id se omne advexisse, ne cujus, nisi temporis, gratia regi fieret. Donum præterea adferre, 16 vasa aurea quingentúm pondo. Petere regem, ut, quæ cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur; imperaretque sibi populus Romanus, quæ bono fidelique socio regi essent imperanda. se nullo usquam cessaturum officio. Ea merita in se senatus fuisse, quum Romæ esset, eam comitatem juventutis, ut pro rege, non pro obside, omnibus ordinibus fuerit. Legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho, quæ cum patre ejus fuerat, A. Atilius prætor urbanus jussus. Quæstores urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt: eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis videretur: 17 legatoque centum millium æris munus missum, et 19 ædes liberæ hospitio datæ, sumtusque decretus, donec in Italia esset. 20 Legati, qui in Syria fuerant, renunciaverunt, in maximo eum honore apud regem esse, amicissimumque populo Romano. VII. In provinciis eo anno hæc. C. Cicereius prætor in

[blocks in formation]

18

18 Centum millium æris] Quæ redeunt ad marcas argenti nostrates 156.

uncias 2.

17.

19 Edes libere] Vid. not. ad XXX.

20 Legati qui in Syria fuerant, renunciaverunt] Magis placeret renunciaverant. Hic enim redditur ratio, cur tam honorifice tractatus sit ille Antiochi legatus.

Corsica signis conlatis pugnavit: septem millia Corsorum U. C. 579. cæsa; capti amplius mille et septingenti. Voverat in ea A. C. 173. pugna prætor ædem "Junoni monetæ. Pax deinde data Corsi victi. petentibus Corsis, et exacta ceræ 22 ducena millia pondo. Ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. Et

victi.

in Liguribus in agro Statiellati pugnatum ad oppidum Carystum. Eo se magnus exercitus Ligurum contulerat. Ligures Primo sub adventum M. Popillii consulis moenibus sese quoque continebant: deinde, postquam oppidum obpugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas, aciem struxerunt: nec consul (ut qui id ipsum obpugnatione comminanda quæsisset) moram certamini fecit. Pugnatum est amplius tres horas, ita ut neutro inclinaret spes. Quod ubi consul vidit, nulla parte moveri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant, ac tribus simul partibus in hostes, quanto maximo possent tumultu, incurrant. Pars magna equitum mediam trajecit aciem, et ad terga pugnantium pervasit. Inde terror injectus Liguribus. diversi in omnes partes fugerunt. perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime objecerat eques. et pugna tam pervicax multos absumserat Ligurum, et in fuga passim cæsi sunt. Decem millia hominum cæsa traduntur; amplius septingenti passim capti: signa militaria relata octoginta duo. Nec incruenta victoria fuit. amplius tria millia militum amissa; quum, cedentibus neutris, ex parte utraque primores caderent.

VIII. Post hanc pugnam ex diversa fuga in unum conlecti Ligures, quum majorem multo partem civium amissam, quam superesse, cernerent, (23 nec enim plus decem millia hominum erant) dediderunt sese; nihil quidem illi Dedunt se. pacti. speraverant tamen, non atrocius, quam superiores imperatores, consulem in se sæviturum. At ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendi- Venduntur. dit: literasque senatui de rebus ab se gestis misit. Quas quum A. Atilius prætor in curia recitasset, (nam consul alter Postumius, agris recognoscendis in Campania occupatus, aberat) atrox res visa senatui: Statiellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque obpugnatos, non ultro inferentes bellum; deditos in fidem populi Romani omni ultimæ crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse: tot millia capitum innoxiorum, fidem inplo

21 Junoni] Sic legi jussit Sigonius pro Junonis.

22 Ducena millia pondo] Mallemus ducenta. Libræ Romanæ 200000. æquiparantur libris Parisiensibus 156250.

23 Nec enim plus decem millia hominum erant] Vel hic numerus justo

major est, vel numerus cæsorum in
pugna de qua modo mentio facta est,
justo minor. Dicuntur enim Statiel-
lates in iis quæ proxime præcedunt
majorem multo civium partem ami-
sisse, quam quæ superesset.

bentur.

U. C. 579. rantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere audeA. C. 178. ret, pessimo exemplo venisse: et distractos passim "justis quondam hostibus populi Romani pacatis servire. Quas ob res Redimi ju- placere senatui, M. Popillium consulem Ligures, pretio emtoribus reddito, ipsos restituere in libertatem; bonaque ut iis, quidquid ejus recuperari possit, reddantur curare. 25 Arma primo quoque tempore fieri in ea gente. consulem de provincia decedere, quum deditos in sedem suam Ligures restituisset. Claram victoriam 26 vincendo obpugnantes, non sæviendo in adflictos, fieri.

cia.

Consulis IX. Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, contuma. eamdem ad non parendum senatui habuit. Legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis, iratus Patribus, infestus prætori, Romam rediit: senatuque extemplo ad ædem Bellonæ vocato, multis verbis invectus est in prætorem: qui, quum ob rem bello bene gestam, uti Diis inmortalibus honos haberetur, referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus senatusconsultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret, dedique iis prope consulem prætor juberet. Itaque multam ei se dicere: a Patribus postulare, ut senatusconsultum in se factum tolli juberent: supplicationemque, quam absentes ex literis, de bene gesta republica missis, decernere debuerint, præsentes honoris Deorum primum caussa, deinde et sui aliquo tandem respectu, decernerent. Nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus increpitus, neutra impetrata re, in provinciam redit'. Alter consul Postumius, consumta æstate in recognoscendis agris, ne visa quidem provincia sua, comitiorum caussa Romam reComitia. diit. 29 consules C. Popillium Lænatem, P. Ælium Ligurem creavit. Prætores exinde facti C. Licinius Crassus, M.

28

e bello rem bene Gron. Crev.

24 Justis... hostibus] Qui vere et plane hostes fuerant: vel, quibuscum justum piumque bellum gestum esset.

25 Arma primo quoque tempore fieri] Addidit Sigonius vocem primo. Ceterum ideo jubet senatus arma fieri in ea gente, ut rescindat id quod fece. rat consul, qui arma Statiellatibus ade. merat, ac nova fabricari procul dubio

vetuerat.

26 Vincendo oppugnantes] Recte Clericus: vincendo pugnantes.

27 Prætori] Legebatur prætoribus. Emendavit Sigonius.

28 Quam absentes] Gronovius mutat: quam absenti sibi. Sed debuerat ergo corrigere et rò præsentes, quod sequitur. Sane tam aberat senatus a Popillio, quam Popillius ab senatu. Et

f rediit Eæd. & deinde Eæd.

sic loquuntur Latini. Cic. in Bruto, n. 11. Vos vero et præsentem me cura levatis, et absenti`magna solatia dedistis.

29 Consules C. Popillium Lænatcm, P. Ælium Ligurem creavit] Hi ambo primi de plebe consules fuisse in Fastis Capitolinis notantur: atque id miratur a Livio prætermissum esse Pighius. Sed hi quidem ambo primi de plebe consules magistratum gesserunt, at non primi creati sunt. Anno enim quarto secundi Punici belli Marcellus Sempronio Graccho collega datus fuerat: sed vitio creatus magistratum abdicavit. Atque illo loco diligenter annotatum a Livio est, tum primum duos consules plebeios factos esse. Vid. supra 1. XXIII. c. 31.

Junius Pennus, Sp. Lucretius, Sp. Cluvius, Cn. Sicinius, U. C. 579. C. Memmius iterum.

A. C. 173.

X. Eo anno lustrum conditum est. Censores erant Q. Ful- · vius Flaccus, 30 A. Postumius Albinus. Postumius condidit. Censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta no- · vem millia et quindecim. Minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro concione edixerat, qui sociûm Latini nominis ex edicto C. Claudii consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romæ, sed omnes in suis civitatibus censerentur. Concors et e republica censura fuit. omnes, quos senatu moverunt, quibusque equos ademerunt, ærarios fecerunt, et tribu moverunt: 31 neque ab altero notatum alter probavit. Fulvius ædem Fortunæ Equestris, quam proconsul in Hispania, dimicans cum Celtiberorum legionibus, voverat, annos sex post, quam voverat, dedicavit: et scenicos ludos per quatriduum, unum diem in circo fecit. L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum ejus subfectus A. Postumius Albinus. Locustarum tantæ nubes a mari ven- Locustæ in to repente in Apuliam inlatæ sunt, ut examinibus suis Apulia. agros late operirent. ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius prætor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto, aliquantum temporis absumsit. Principium insequentis U. C. 580. anni, quo C. Popillius et P. Elius fuerunt consules, resi- A. C. 172. duas contentiones ex priore anno habuit. Patres referri de P. Elio Liguribus, renovarique senatusconsultum volebant, et con- Coss. sul Ælius referebat. Popillius et collegam et senatum pro Contentiofratre deprecabatur; præ se ferens, si qui' decernerent, intercessurum, collegam deterruit. Patres, eo magis utrique pariter consulum infensi, in cœpto perstabant. Itaque, quum de provinciis ageretur, et Macedonia, jam inminente Persei bello, peteretur, Ligures ambobus consulibus decernuntur. Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popillio referretur. Postulantibus deinde, ut novos exercitus scribere, aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est. Prætoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum: M. Junio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urbanam jurisdictionem,

h A. 1. L. Gron.

30 A. Postumius] Hactenus L. Postumius. Debuerant editores parere Sigonio prænomen hujus censoris corrigenti ex Livio, 1. XLI. c. 27. et Fastis Capitolinis.

31 Neque ab altero notatum alter

i

quid Gron. Crev.

probavit] Sigonius inseruit vocem al-
ter, quæ necessaria erat.

32 Cn. Sicinius] Editi habent C.
Sicinius. Sed quum et supra et infra
vocetur Cn. prænomen ei suum hoc
quoque loco restituimus.

C. Popillio,

nes de Li

guribus.

« IndietroContinua »