Immagini della pagina
PDF
ePub

et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. U. C. 581. Masinissa et frumento juvabat Romanos, et auxilia cum A. C. 171. elephantis Misagenemque filium mittere ad bellum parabat. consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos victoria esset, suas quoque in eodem statu mansuras res, neque ultra quidquam movendum: non enim passuros Romanos, vim Karthaginiensibus adferri. Si fractæ essent opes Romanorum, quæ tum protegerent Karthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, rex Hlyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem; inpetuque magis, quam consilio, his aut illis se adjuncturus videbatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, evidenter Macedonum partis

erat.

93

tium.

XXX. Hæc sententia regibus quum esset de bello, in Quis liberaliberis gentibus populisque 95 plebs ubique omnis ferme, ut rum civitasolet, deterioribus erat ob regem Macedonasque inclinata; principum diversa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico favore conrumperent: pauci ex iis justitia imperii Romani capti; plures ita, si præcipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati. pars altera regiæ adulationis erat, quos æs alienum et desperatio rerum suarum, eodem manente statu, præcipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia 95 Perseus magis auræ popularis erat. tertia pars, optima eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis, quam sub rege, malebat esse. 96 si liberum inde arbitrium fortunæ esset, neutram partem volebant potentiorem altera obpressa fieri; sed, inlibatis potius viribus utriusque partis, 97 pacem ex eo ma

dutique Gron. Crev.

93 Plebs utique omnis] Quædam editiones habent ubique. Sed melius videtur rò utique. Plebs utique omnis, id est, plebs quidem certe omnis: ut opponatur principibus, de quibus mox agetur.

94 Deterioribus erat ob regem .. inclinata] Minime dubium esse potest, quin mendum sit in vocula ob, atque ejus loco legendum sit ad. Superest major difficultas, de voce deterioribus quid statuendum sit. Gronovius putat intelligi studiis, quæ vox reperitur in sequente membro: principum diversa cerneres studia. Sed, ut nihil dicamus de asperitate trajectionis, aliquid certe pingue et redundans redoleret hæc oratio, deterioribus studiis erat ad regem inclinata, Nobis verisimilius videtur excidisse hic verbum aliquod,

quale esset favens: plebs. . ut solet, de-
terioribus favens, erat ad regem.. in-
clinata. Id suadet locus plane gemi-
nus, c. 63. infra: pravo studio, quo
etiam in certaminibus ludicris vulgus
utitur, deteriori atque infirmiori fa-
vendi.

95 Perseus magis auræ popularis
erat] Horum verborum duplex potest
esse sensus: nempe, Perseus se magis
dabat auræ populari, magis captabat
favorem multitudinis: vel, Perseus
gratior erat in vulgus. Quemadmo-
dum utraque res natura conjuncta est,
ita et utramque hic interpretationem
jungas licet,

96 Si liberum inde] Displicet rò inde. Mallemus sibi.

97 Pacem ex eo manere] Placet Gronovii conjectura: ex æquo.

U. C. 581. nere. ita inter utrosque optimam conditionem civitatium A.C. 171. fore; protegente altero semper inopem ab alterius injuria. Hæc sentientes, certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant. 98 Consules, quo die magistratum inierunt, ex senatusconsulto quum circa omnia fana, in quibus lectisternium majorem partem anni esse solet, majoribus hostiis inmolassent, inde preces suas acceptas ab Diis inmortalibus ominati, senatui, rite sacrificatum, precationemque de bello factam, renunciarunt. Aruspices ita responderunt, si quid rei novæ inciperetur, id maturandum esse. victoriam, triumphum, 99 prorogationem imperii portendi. Patres, quod faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comi tiis primo quoque die ferre ad populum consules, jusserunt, ut, quod Perseus, Philippi filius, Macedonum rex, adversus fœdus cum patre Philippo ictum, et secum post mortem ejus renovatum, sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset, urbesque occupasset; quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma, milites, classem ejus rei caussa comparasset; ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. Hæc rogatio ad populum lata est.

S. C. de bello in Persea.

XXXI. Senatusconsultum inde factum est, Ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent, sortirenturve. Cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea, quique ejus sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, Exercitus. bello persequeretur. Legiones quatuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. Id præcipue provinciæ Macedoniæ datum, quod, quum alterius consulibus legionis quina millia et duceni equites ex vetere instituto darentur in singuMacedoni- las legiones, in Macedoniam sena millia peditum scribi jussa;

Legiones

cæ auctiores.

einiisset Gron. Crev.

98 Consules... quum ... immolassent, inde.... ominati] Viderentur hæc omnia structa elegantius, et aptius inter se cohærentia, si hunc in modum ordinarentur: Consules... quum circa omnia fana... majoribus hostiis immolassent, aruspices ita responderunt, si quid rei novæ inciperetur, id maturandum esse: victoriam, triumphum, prorogationem (seu potius, propagationem) imperii portendi. Inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati (consules) senatui rite sacrificatum, precationemque de bello factam renunciarunt. Patres, quod faustum, etc.

99 Prorogationem imperii] · Prorogatio imperii non dicitur, ut recte observat Perizonius, Animadv. Histor. c. 6. nisi quum iis qui cum imperio in provinciam missi sunt, finito imperii dati anno, jus imperii in longius tem

pus extenditur. Itaque ille existimat hic legendum, propagationem imperii.

1 Id præcipue ... datum] Mallemus id præcipui. Sic infra: İllud quoque præcipuum datum sorti Macedoniæ.

2 Quina millia et duceni equites] Lege sine ulla dubitatione cum Perizonio: quina millia et duceni pedites. Hoc enim erat vetus institutum: hic velut solennis illis temporibus peditum numerus in legione. Vid. not. 60. ad 1. XLI. c. 14. Invicte probant hanc emendationem ea quæ sequuntur de equitibus: equites treceni æqualiter in singulas legiones scribi jussi: id est, de equitum numero nullum fuit discrimen inter legiones Macedonicas. et eas quæ in Italia manere debebant: æqualiter in omnes treceni equites scripti.

equites treceni æqualiter in singulas legiones. et in sociali U. c. 581. exercitu consuli alteri auctus numerus: sexdecim millia A. C. 171. peditum, octingentos equites (prætor eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sexcentos equites) in Macedoniam trajiceret. Italiæ satis visa duodecim millia sociorum pėditum, sexcenti equites. Illud quoque præcipuum datum sorti Macedoniæ, út centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet, consul usque ad quinquaginta annos. In tribunis militum no- Tribuni vatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consu- Mil. a Coss. les ex senatusconsulto ad populum tulerunt, ne tribuni mi- lecti. litum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum prætorumque in iis faciendis judicium arbitriumque esset. Inter prætores ita partita imperia. prætorem, cujus sors fuisset, Prætorum ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire provinciæ. placuit; utque ibi recognosceret socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legeret ex libertinis, et daret operam, ut duæ partes civium Romanorum, tertia sociorum esset. Commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, prætoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, utque id frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam jurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos. C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors evenit.

XXXII. Inter consules magis cavillatio, quam magna contentio, de provincia fuit. Cassius, sine sorte se Macedoniam obpugnaturum', dicebat, nec posse collegam, salvo jurejurando, secum sortiri. Prætorem eum, ne in provinciam iret, in concione jurasse, se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quæ, absente se, recte fieri non possent: quæ non magis consule, quam prætore, absente recte fieri possent. 5 Si senatus, non quid vellet in consulatu potius, quam quid in prætura juraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat, se tamen futurum in senatus potestate. Consulti Patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ab se provinciam negari, superbum rati, sortiri consules jusserunt. P. Sortiuntur f optaturum Crev.

3 Sine sorte se Macedoniam optaturum] Mendosa erat vetus scriptura, oppugnaturum. Rubenius substituit optaturum, probabili conjectura. Itaque id in contextum admisimus, ut et Clericus fecerat.

4 Prætorem eum, ne in provinciam iret] Hoc memoravit Livius supra, XLI. 15.

5 Si senatus, non quid vellet] Dele

cum Gronovio particulam negantem, quæ sensum perturbat. Hæc enim mens est Cassii, ut dicat, si senatus jubeat secum sortiri Licinium, et ei gratificans, attendat potius quid velit -in consulatu, quam quid juraverit in prætura, se, quamvis parum id æquum sibi videatur, tamen senatui obtempe

-raturum.

Coss.

U. C. 581.
A. C. 171.

Delectus

cura.

Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit. Legiones inde sortiti sunt. prima et tertia in Macedoniam trajicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. Delectus intentior consules multo intentiorem, quam alias, curam habebant. Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque: et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello, aut adversus Antiochum in Asia, stipendia fecerant. Quum tribuni militum centuriones, sed primum quemque, citarent, tres et viginti centurio23. centu- nes, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis adpelriones citati larunt. Duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claumil. adpeldius Marcellus, ad consules rejiciebant: Eorum cognitionem lant tribu- esse debere, quibus delectus, quibusque bellum mandatum esset. nos pl. ceteri, cognituros se, de quo adpellati essent, aiebant; et, si injuria fieret, auxilium civibus laturos.

a tribunis

XXXIII. Ad subsellia tribunorum res agebatur. eo M. Popillius consularis, advocatus, centuriones, et consul venerunt. Consule inde postulanti, ut in concione ea res ageretur, populus in concionem advocatus. Pro centurionibus M. Popillius, qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit: Militares homines et stipendia justa, et corpora, et ætate, et assiduis laboribus, confecta habere: nihil recusare tamen, quo minus operam reipublicæ dent. id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, quum militassent, habuissent, adtribuerentur. P. Licinius consul 10 senatusconsulta recitari jussis: primum, quod bellum senatus Perseo jussisset: deinde, quod veteres centuriones quam plurimum ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non major annis quinquaginta esset, vacationem militiæ esse. Deprecatus est deinde, ne novo bello, tam propinquo Italia, adver sus regem potentissimum, aut tribunos militum, delectum ha

[blocks in formation]

h senatusconsultum Exd.

videntur exponenda: senatusconsultum recitari jussit, cujus hoc erat pri mum caput, quod bellum senatus Perseo jussisset: alterum deinde illud, quod, etc. Sed magis placeret: Senatusconsulta recitari jussit: primum, quo senatus bellum Perseo jussisset: deinde, quo.... censuisset. Deinde etiam mallemus bellum cum Perseo: quia ita locutus est Livius, 1. XXXI. c. 8. et l. XXXVI. c. 2. Denique nobis suspectum est verbum jussisset: quia jubere populi est, senatus decer nere, censere. Infra, c. 36. quum jam bellum regi eorum...et senatus decresset, et populus jussisset.

11 Veteres centuriones quam plurimum] Lege cum Gronovio quam plurimos.

A

bentes, inpedirent; aut prohiberent consulem, quem cuique or- U. C. 581. ·dinem adsignari e republica esset, eum adsignare. Si quid in A. C. 171. ea re dubium esset, ad senatum rejicerent.

populum.

XXXIV. Postquam consul, quæ voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis adpellaverant, a consule et ab tribunis petiit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. Permissu omnium ita locutus fertur. Sp. Ligustinus Sp. Ligusti L tribus Crustuminæ ex Sabinis sum oriundus, Quirites. Pater ni oratio ad mihi jugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus' educatusque sum: hodieque ibi habito. 12 Quum primum in ætatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit: quæ secum nihil adtulit, præter libertatem pudicitiamque, et cum his fœcunditatem, quanta vel in diti domo satis esset. Sex filii nobis, duæ filiæ sunt: utræque jam nuptæ. Filii quatuor togas viriles habent, duo prætextati sunt. Miles sum factus, P. Sulpicio, C. Aurelio consulibus. In eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adverus Philippum regem: tertio anno virtutis caussa 13 mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignavit. Devicto Philippo Macedonibusque, quum in Italiam 14 portati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. Neminem omnium imperatorum, qui vivant, acriorem virtutis spectatorem ac judicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum judicavit, cui 15 primum hastatum prioris centuriæ adsignaret. Tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui adversus Ætolos et Antiochum regem est missus. 16a M'. Acilio 17mihi primus princeps prioris centuriæ est adsignatus. Expulso rege Antiocho, subactis Etolis, reportati sumus in Italiam: 18 et dein

12 Quum primum in ætatem veni] De eo dicitur qui adolevit juvenisque est: quod adolescentia et pubertas prima atas videatur esse, perinde quasi in ætatibus pueritia non sit habenda. Hinc ab ineunte ætate est a principio adolescentiæ. TURNEBUS.

13 Mihi...decumum ordinem Hastatum assignavit] Me jusssit esse centurionem decimi ordinis Hastatorum. 14 Portati] Lege reportati, ut infra in hac ipsa oratione.

15 Primum Hastatum prioris centuria] Hastatorum, Principum, et Triariorum corpora in decem singula manipulos distributa erant: unusquisque manipulus in duos ordines, vel duas centurias. Dicit igitur Ligustinus se factum esse centurionem prioris centuriæ in primo Hastatorum manipulo.

15

16 A M'. Acilio] Sic recte Sigonius. Ante a M. Cœlio.

17 Mihi primus Princeps prioris centuriæ est assignatus] Factus sum centurio prioris centuriæ in primo manipulo Principum. De his gradibus Romanæ militiæ vide fusius disserentem Lipsium 1. II. de Mil. Rom. Dial. 8.

18 Et deinceps bis, quæ annua] Nullus nobis sensus videtur ex his verbis erui posse, de quibus tamen interpretes plerique siluerunt. Solus, quem viderimus, Dujatius interpretationem afferre conatus est, sed parum felicem. Existimat enim Ligustinum dicere, se pro sedecim annis militiæ, quos leges expleri juberent, duos ac triginta implevisse. At primo non sedecim, sed viginti annua stipendia merere debebant Romani pedites: qua de re vid. Lips. 1. I. de Mil. Rom. Dial. 2. De

« IndietroContinua »