Immagini della pagina
PDF
ePub

sortitus. XXXV. 8. 'Quum etiam verius esset, Sempronio Tiberio imperium habenti tradi exercitum, quam legato.' In Epit. Liv. cxv. Pompeins Sextus effugit:' quibus locis videnda, quæ notantur. Similiter locutus Valer. Max. III. 4. ex. 3. In Tullio vero Servio fortuna præcipue vires suas ostendit.' Ita enim habent priscæ edd. ac multi codd. scripti, et inter eos Trajectin. 2. Vide ibi Torren. Frontin. Strateg. I. 2. ex. 2. Fratrem Fabium Kæsonem, peritum linguæ Etruscæ, jussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam.' Hac ratione Pighius in Annal. ad A. U. C. DCXCVI. p. 375. emendabat apud Ascon. ad Cic. Orat. in Pison. c. 15. Duos tribunos, de quibus ip. sis sæpe jam diximus, quos de lapide emtos ait, quia mercede id faciebant, Sex. Attilium Serranum et Quinctium Numerium significat:' ubi vulgo editur, Q. Numerium. Et ita forte emendandus Colum. de Re Rust. 1. 4. ubi nunc vulgo editur, 'Sequitur deinceps Cæsonianum præceptum, quo fertur usus etiam Cato, mercaturis agrum esse revisendum sæpius eum, quem velint mercari:' sed optimus Sangerman. subgerit, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum. Alia vide apud Heinsium ad Vell. Pat. I. 14. § 6. et Sigonium ad Liv. v11. 22. § 10. Prænomen Quintus, vel, ut alii ediderant, nomen Quintius, prima quidem ex contextu ejecit Frobenii Basileensis ed. 1531. ut Gronovius monuit; præivit tamen ei aliquo modo Aldus. Quum enim in contextn, vetustiores sequutus, edidisset Fabius Quintius, qui unus, postea tamen inter errata locum ita refingendum monuit, Fabius, qui

unus.

Unus exstinctæ ad Cremeram genti superfuit] De Fabiis jam antea ad II. 50. admonuimus ex Dionysio, non verosimile esse, unum illum dumtaxat superfuisse. Verum id haud

minus mirum, quomodo tam cito consul fieri potuit, cum vixdum puber eo tempore esset, a quo decimus hic est annus. Cognomen ejus Vibulanus fuit, hoc loco apud Livium omissum: postea vero tertio consulatu ab Livio ponitur. Glar. Pighius etiam in Annal. ad A. U. C. CCLXXXVI. p. 119. existimat, errasse Livium, qui 11. 50. Fabium, solum suæ genti su perstitem, prope puberem' dicit; ut et Ovidium Fast. 11. 239. a quo

puer inpubes' vocatur, quum ætate jam ad magistratus resque gerendas idoneus fuerit, quemadmodum Dio. nysius refert. Cladem enim decennio solum ante ejus consulatum acci. disse. Sed apud Dion. non alium locum invenio, in quo de ætate istius Fabii aliquid reperitur, quam unum 1x. p. 581. et eum quidem adhuc dubii sensus. Verba enim ἔξω τοῦ ἑνὸς Toûde åvdpwlévros non modo reddi pos sunt, præter hunc unum jam adultum, ut vulgo fit; sed etiam præter unum hunc, qui ad virilem ætatem pervenit. Quin et contendo, licet inpubes fu erit, quum reliqui gentiles ad Cremeram cæsi sunt, tamen hoc anno consulem esse potuisse. Pone enim tredecim annos eo tempore natum, adeoque nondum puberem, sed 'prope puberem ætate' fuisse: erit ergo hoc anno viginti tres annos natus; qua ætate M. Valerium Corvum Romæ consulatum obtinuisse, auctor est Liv. vII. 26. Similiter P. Cornelius Scipio, postea Africanus dictus, ‘tum primum pubescens' dicitur, quum patrem prælio ad Ticinum servaret, apud Liv. xxr. 46. et tamen septennio postea cum summo imperio in Hispaniam missus est: post annum tertium decimum consulatum gessit. Et id accidit plus quam ducentis quinquaginta annis post hæc tempora, quum invalescere incepisset, ut plerumque juvenes gradatim ad honores promoverentur, et raro ad consulatum eveherentur, nisi antea in

dolis suæ experimenta in magistra tibus inferioribus dedissent. Ceterum exst. genti ad Crem. ordine inmutato verborum, Harl. 2. et Gaertn.

2 Jam priore consulatu Æmilius] De hoc nihil dixit in priore ejus consulata, Sed habet Dionysius 1x. 51. Duk. Vocem consulatu non agnoscit Harl. 1. Jam priore āno consulatu habet Hav. Deinde dandi agri plebei Gaertn.

Et agrarii se in spem legis erexerant] Primam voculam non habet Leid. 2. Sæpe eam culpa scribarum in bac orationis compositione omitti, vidimus 11. 44. § 3. Præterea agrariæ se in spem legis erexerat Voss. 2. agrariæ se in spem legis erexerant Leid. 2. et Hav. Sed nihil muto. Cic. Orat. Catil. iv. 2.Non C. Gracchus, qui agrarios concitare conatus est:' ubi Grævius similem locum ex Cic. Phil. VII. 6. laudavit. Ita 'triumvir agrarius' Liv. XXVII. 21. Quem, trium virum agrarium, occisum a Boiis circa Mutinam esse, opinio per decem aunos fuerat.' Ceterum agrarii in spem legis se erexerant alio ordine Gaertn. qui et in verbis præcedd. Itaq; secundo quoque ejus consulato præfert.

Rem, contra consules sæpe tentatam, adjutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt] Pal. 1. adurtore. Forte adursore. Sed, ut sit sincerum, valde dubito. Gebh. Contra consulem Voss. 2. et Harl. 2. Error inde profluxit, quod olim breviter contra cons. scrip. tum fuerit, quemadmodum adhuc exstat in Leid. 1. et aliis. In eo autem compendio explicando sæpe librarios lapsos esse, videbimus ad x. 10, § 2. Deinde vox tentatam male neglexit scriba Harl. 2. udjutore servant omnes nostri. Gebhardo autem indignum puto, ex vitiata Pal. 1. scriptura ef. fingere adursore, quæ vox toti Latio incognita fuit. Tum itaque, pro atique, est in Harl. 1. Sed et hoc ces. pitantis librarii peccatum est. Vide

hoc lib. ad c. 52. § 5. Denique suscipiant, pro suscipiunt, Gaertn. Mox in verbis seqq. rò et non habet Lipsiens.

§3 Possessores et magna pars Patrum, tribuniciis se jactari actionibus principem civitatis] Scribendum tribunitiis se jactare act. Rhen. Possessores, magna pars Patrum, resecta copula, Harl. 1. quasi Livius indicare voluisset, magnam partem senatus agrum publicum occupasse, ejusque possessioni incubare. Alii tamen omnes codd. dissentiunt. Præterea tribuniciis se jactare act. ut Rhenanus legendum monuit, servant etiam Voss. ambo, Leid. ambo, Harl. 1. Lipsiens. et fragm. Hav. a m. pr. et cum illis etiam omnes, quas vidi, priscæ edd. usque ad Aldum, qui quidem in contextu ipso receptam antea lectionem secutus est, sed inter errata jactari reponendum monuit, cui quidam recentiorum dicto audientes fuerunt. Ex codd. autem nostris emendationem illam Aldi præferunt etiam Flor. Harl. 2. Port. Gaertn. Hav. et fragm. Hav. a m. sec. Sed tum distinguendum ac legendum foret, Poss. et m. p. Patrum, trib. se jact. actionibus, principem civitatis elargiendo de al. pop. fieri, querentes, &c.: et sejactari exponendum esset, se vexari. Et hanc lectionem Sigonius in priori Scholiorum ed. adversus Rhenanum defendere conatus est, prætexens ita fieri, nt duobus malis se Patres premi querantur, et tribuniciis, et consularibus actionibus. Quum tamen Scholion hoc posterioribus edd. omissum, ibique lectio Rhenani recepta sit, tacite deinde sententiam mutasse videtur. Ego etiam sequor illos codd. qui legunt et conjungunt se jacture principem civitatis. Ita vero

[ocr errors]

jactare se tribuniciis actionibus' notabit, tribuniciis actionibus faven. do, easque promovendo gratiam plebis, auram popularem captare. Cic. Orat. Catil. iv. 5, 'Sancit in

posterum, ne quis hujus supplicio levando se jactare, et in perniciem populi Romani posthac popularis esse possit.'

[ocr errors]

Elargiendo de alieno] Vitiatus locus est. Corrige et largiendo de alieno. Totam vero sententiam sic distingue: Poss. et m. p. Patrum trib. se jactare act. princ. civitatis, et largiendo de al. pop. fieri querentes. Rhen. Non aliter edd. priscæ Andreæ, Campanique, ut et Pall. 1. ac 3. Pal. 2. elargiendo, quod dudum rejecit Rhenanus. Gebh. Pendet hic locus ex superiori; quique illum corrupit, etiam hunc mala manu tetigit. Nam, elargiendo legendum esse, iterum primus Aldus in erratis monuit; cum quo faciunt Port. Hav. et fragm. Hav. Priores recte ediderant (ipse etiam in contextu Aldus) et largiendo; quod et præferunt reliqui codd. Propria in hac re vocabula sunt largiri,' 'largitor,' et largitio.' Infra v. 26. Largitioni tribuniciæ adversarius quærebatur:' ubi vide J. F. Gronovium. vi. 16. Jamque haud procul seditione res erat, cujus leniendæ caussa, postulante nullo, largitor voluntarius repente senatus factus.' Cic. de Offic. 1. 19. Exsistuntque in republica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur.' de Orat. 11. 25. De ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem ac benignitatem ab ambitu atque largitione sejungere.' Justin. 1. 9. Ut regnum, quod fraude quæ sierant, indulgentia et largitionibus confirmarent.' Ceterum elargiendo, pro et largiendo, est genus erroris, quod frequenter in vett. codd. obcurrit. Ejus exempla plura videri possunt ad XXXVIII. 49. § 4.

[ocr errors]
[ocr errors]

Invidiam rei a tribunis in consulem averterant] Pudet tam levia toties iterare. Scribendum hic ex Pal. 2. ab tribunis; ut mox ab Volscis.' Gebh. A tribunis omnes nostri retinent: quare etiam servandum puto.

Præterea in consulem adverterant Harl. 2. Port. et fragm. Hav. a m. pr. everterat Hav. a m. pr. in quo a m. sec. emendatum exstat verterat; idque etiam superest in Harl. 1. Reliqui retinent averterant, et recte. Vide ad vi. 23. § 8. et ad xxII. 21. § 6.

§ 4 Consilio neutri partium acerbo rem expedisset] Repone neutri parti. Rhen. Rhenani emendationem probant, quoscumque adhibui, codd.

T. Quinctii ductu] Pall. tres et edd. L. Quintii. Ita mox vocat Pal. I. Gn. Quinctum. Gebh. L. Quintii, vel L. Quincti, etiam tantum non omnes nostri cum editis usque ad Aldum, qui quidem in contextu eamdem scripturam retinuit, sed in erratis ejus loco T. Quintii ductu reponit. Unus Lipsiens. L. et Vincii præfert. Intelligitur autem T. Quinctius proximi anni consul, quem Τίτου Κοϊντίου Καπιτωλίνου nominibus vocavit Dion. Halic. Antiq. ix. p. 613. Tírov KoïyTíov Diod. Sicul. Bibl. XI. p. 279. In ejus prænomine etiam lapsi sunt librarii 11. 64. § 2.

Agri capti priore anno aliquantum a Volscis esse] Pal. 1. agri capti ̧ priore aliq. a Volscis anno. Esse Antium, &c. Gebh. In ordine verborum aut interpunctione nihil mutant nostri. Sed primore anno habet Leid. 2. errore librarii, a quo hominum genere solent hæ voces in Mss. confundi. Vide ad xxxvII. 43. § 10. Præterea ab Volscis solus Hav. quomodo ex Pal. 2. hic legendum esse supra Gebhardus censuit ad § præc. Sed, reliquis, et nostris, et ejus ipsius, codd. receptam lectionem firmantibus, nihil mutandum puto. Denique aliquantulum est in vett. edd. pro quo Aldus aliquantum dedit. Et id præferunt etiam omnes codd. quibus usus

sum.

§ 5 Antium propinquum, opportunam et maritimam urbem coloniam deduci posse] Lectio vetus, Antium, propin

quam, opportunam, &c. sic infra c. 10. • Coloniam fidam, propinquam, infamem fieri.' Rhen. Propinquam, ut Rhenanus emendabat, habent omnes nostri, et cum iis, quas vidi, edd. usque ad Aldinam, quæ prima exhibuit propinquum. Insuper optimam et maritimam urbem Voss. 1. pro quo tamen opportunam in margine correctum.

[ocr errors]

§ 6 Hæc sententia accepta est. Triumviros agro dando creant] In archetypo Vormaciensi legitur, Tr. agro dando creat. Subandi Fabius consul. Rhen. Editi ante Rhenanum creant. Et sic quoque Voss. uterque, Rott. Forte Hac sententia accepta, triumviros agro dando creant. J. F. Gron. Creant prufluxit ex Aldina ed. ubi in erratis ita emendatur. Eamdem scripturam servant Port. Hav. et fragm. Hav. am. .sec. quam etiam Hearne se in Oxon. L. 2. N. et C. reperisse professus est. Ad id verbum, si lectio illa pla cuerit, erit intelligendum ‹ Romani,' -vel 'populus.' Vide Perizon. ad Val. Max. 11. 2. ex. 1. ubi pluribus exemplis docuit, id Livio sollemne at'que admodum frequens esse, ut tertia persona numeri pluralis utatur, non præmisso nomine, ad quod referri debeat. Infra Iv. 11. Consulem creant M. Fabium Vibulanum, Postomum Æbotium Cornicinem.' Posset etiam intelligi creant, nempe Patres. A senatu enim circa hæc tem'pora illos magistratus nonnumqnam creatos esse, qui postea semper comitiis constituti sunt, patet ex Dionys. Hal. Antiq. vi. p. 428. ταύτας μὲν δὴ τὰς αἰτίας τῶν κληρούχων ἀποστολὴ ταχεῖα ἐγίνετο, τριῶν ἀποδειχθέντων ἀνδρῶν ὑπὸ τῆς βουλῆς ἡγεμóvov: et Liv. VI. 21. Patres decreverunt, ut primo quoqne tempore ad populum ferretur de bello eis indi-cendo: ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinque viros Pomptino agro dividundo, et triumviros Nepete coloniæ deducendæ

Δια

[ocr errors]
[ocr errors]

creaverunt.' Verum lectionem quam Rhenanus probavit, tuentur reliqui codices; in quorum numero sunt etiam integerrimi et fide dignissimi : tuentur etiam priscæ edd. usque ad Aldum, qui in erratis demum, ut jam dictum, vulgatum mutare adgressus est. Eam igitur scripturam alteri præferendam puto. Creat autem, nempe Fabius consul, cujus consilio atrox, quod instabat, certamen discussum est. Liv. vIII. 16. Consules creati sunt T. Veturius, Sp. Postumius. Etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio præ. venirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales retulerunt: factoque senatusconsulto, ut duo millia quingenti homines eo scriberentur, triumviros coloniæ deducendæ agroque dividundo creaverunt K. Duilium, T. Quinctium, M. Fabium.' 1x. 28. Triumviros creavere, ac misere colonorum quatuor millia insequentes consules.' Quod autem Gronovius, ut uno spiritu oratio Livianæ continuetur, legendum censeat, Hac sententia accepta, triumviros; quid de ea emendatione judicandum sit, videbimus hoc lib. ad c. 22. § 13. Denique dando agro alio ordine præfert Port.

T. Quintium, A. Virginium, P. Furium] T. Quinctium Leid. 1. Vide ad 1. 30. § 2. Tum A. Verginium Voss. 1. Leid. 1. et Gaertn. A. Virgineum Leid. 2. Vide ad 11. 17. § 1. Deinde, et P. Furium Hav. Sed reliqui parti. .culam connectentem non admittunt : et recte. Sæpe enim Livius eam omittere solitus est. Infra v. 11.

Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, T. Clœlius Siculus, M. Æbutius Elva.' vII. 16. Triumviros coloniæ dedu. cendæ agroque dividendo creaverunt K. Duilium, T. Quinctium, M. Fabium: et ita sæpe. Alibi copula additur, alibi etiam duplex. Quare in his standum optimorum codicum

fide et auctoritate. Denique ordine mutato P. Furium, A. Virgineum Leid. 2.

§7 Fecit statim (ut fit) fastidium copia] Fastidio Lipsiens. Unde conjici posset, legendum esse Fuit statim (ut fit) fastidio copia. Sepe enim fuit et fecit in Mss. confundi solent. Vide ad xxxI. 45. § 2. Reliquis tamen omnibus pro vulgato stantibus, ab eo non discedo. Facere fastidium,' quemadmodum ' facere desiderium,'' miserationem, • verecundiam,' et similia. Livius VII. 24.

[ocr errors]

Eademque caussa dictatoris desiderium senatui fecit.' IX. 5. 'Tum a consulibus abire lictores jussi, pa Judamentaque detracta tantam inter ipsos miserationem fecerunt.' xxxv. 45. Adventum ejus et majestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim majorem habituram, quam arma.' Mox poscere agrum Romæ malle alio ordine Lipsiens.

§ 8 Irritamque eam ipsi subita incursione] Pal. 2. irritamque eam sibi sub, inc. Gebh. Nostri omnes constanter ipsi servant. Paullo ante is cum eo exercitu venerat, in alium ordinem digestis vocabulis, Lipsiens.

CAP. II. § 1 Q. Servilius insequenti anno] In sequenti duabus vocibus Leid. 2. et fragm. Hav. Præterea Quincius Servilius Lipsiens. Vide ad cap. præc. § 1.

Stativa habuit. Intra castra quies necessaria morbo inplicitum exercitum tenuit] Recte ita Camp. nam tres Pall. et Andreas statíva habuit castra. Quies necessaria, &c. Gebh. Campanum sic habere intelligo, quem inter meos primum video secutum Juntam. Andreas, Tar. Bec. Ven. Asc. Mog. vocabulis Intra castra deficiuntur. Flor. tres Pall. Voss. uterque, Helm. Rott. stativa habuit castra. quies. Lege, stativa habuit. Castris quies. Ut hoc Jib. c. 26. Nulla magnopere clade accepta, castris se pavidus tenebat.' J. F. Gron. Lectionem vulgatam

post Campanum ante Juntam primus admisit Aldus: sed ea in nullo mihi codice inventa est, nisi in Leid. 2. et fragm. Hav. in quo posteriore rd Intra tantum in margine, sed a m. pr. exaratum adparet. Voces Intra castra, quas non agnoscunt typis excusi, (præter Campan.) omnes usque ad Aldum, desunt etiam in Harl. 1. Sed an quies, et quidem necessaria, exercitum tenuit morbo inplicitum ? id est, an quies caussa exstitit, ne exercitus convalescere posset? Non credo. Stativa habuit castra: quies ne cessaria, &c. præter Voss. utrumque, jam a Gronov. memoratum, habent Leid. 1. Harl. 2. Lipsiens. Gaertn. Port. Hav. et fragm. Hav. in contextu. Eamdem lectionem etiam Hearne invenit in Oxon. B. L. 2. C. et N. Sed eadem ratio obstat, ne etiam hæc scriptura placere possit. Præterea, stativa castra' sæpius apud Cic. Cæs. Sallust. aliosque scriptores obcurrere, ultro confiteor; an tamen apud Livium inveniatur, vehementer dubito: certe apud eum notare me non memini: quam contra simpliciter passim stativa' dixerit. Supra 1. 23. Ea res ab stativis excivit Mettum.' c. 57. In iis stativis, ut fit longo magis, quam acri, bello, satis liberi commeatus erant.' 11. 52. Quum haud procul inde stativa consul habuisset.' Infra hoc lib. c. 22. Haud procul oppido stativisque hostium consedit.' XXXVII. 33. 'Ibi paucos dies stativa habuere:' et mox eodem cap. *Stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt.' xxxvIII. 15. Ibi plures dies stativa habuit.' c.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

40. Lysimachiæ stativa habuit.' XXXIX. 30. Paucos dies quietis stativis manserunt:' et ita alibi sæpe. Similiter etiam ubique'æstiva,' 'hiberna' dixit: nisi quod 'castra hiberna' infra obcurrant xxxiv. 13. 'Castra hiberna mille passuum ab Emporiis posuit:' sed vide ad eum

« IndietroContinua »