Immagini della pagina
PDF
ePub

Furios Fusios Fabios scripsere quidam Harl. 1. Sp. Furius Fuscus. Furius Fusius Fabius scripsere quidam fragm. Hav. Sp. Furius Fuscus. Furios Fusios scripsere quidam Harl. 2. et Hav. Similis fere lectionum varietas in Oxoniensibus obvia est. Testatur enim Hearne, To Furius omitti in cod. C. Fuscus, pro Fusus, reperiri in B. et N. vocem Fabios post vocem Fusios interjectam esse in cod. C. Primæ edd. eam lectionem præferunt, quæ notæ Sabellici præscribitur. Postea secutarum quædam conjecturam Sabellici receperunt, quædam id in ea mutarunt, ut vocem sire omitterent. Hinc Ascensius anno 1510. vulgavit Sp. Furius. Fusios Furios et Fabios scripsere quidam, omissa etiam voce Fusius in margine antem monet, vi. dendum esse, ne Fabius ut quidam scripsere legendum sit: ex quo sensum commodum non elicio. Sed sine dubio in animo habuit partem conjecturæ Sabellici, et aberratione operarum ibi ut pro et datum est. Eadem tamen admonitio non modo ab Ascensio repetita est in margine editionum, quæ triennio et sexennio postea prodierunt, sed etiam in Parisina 1529. repetito in omnibus illis eodem typographorum errore, quamvis ibi in contextum receptum sit Sp. Furius. Fusios Furios Fabius et quidam scripsere. Unde evenerat, ut admonitio illa marginalis omittenda foret. Aldus deinde, qui Sp. Furius Fusius. Furios Fusios Fabios scripsere quidam cum primis edd. in contextu expressit, mox in erratis emendari jussit Sp. Furius. Furios Fusios scrip. sere quidum. Id postea Frobenius recepit, ejusque exemplo reliqui us que ad Sigonium, qui primus procudit eam lectionem quæ nunc vulgo exstat. Et eam quoque omnium verosimillimam puto. Ceterum Livius his verbis indicat, eos, qui antea Fusii dicebantur, postea Furios dictos

[ocr errors]

esse. Olim enim litera R in nullo vel parcissimo usu erat apud Romanos, ejusque loco adhibebatur litera S. Cui rei probandæ Klockius ad marginem Livii adscripsit loca Festi in voce, Arbosem,' in voce Aure liam,' in voce 'Helus,' et in voc., R. pro S.' Cic. ad Fam. Ix. 21. Quinctil. l. I. c. 6. nunc c. 4. Pompon. 1. 2. 36. ff. de O. J. et Liv. hoc lib, c. 8. Id admoneo, ne quis inmutationem virorum ipsorum esse, quæ nominum est, putet] Id amoneo Gaertn. Solent ubi⚫ que verba cum præpositionibus a et ad composita commisceri. Vide ad XL. 55. § 5. vir. ips. imm. Voss. 1. et Leid. 2. ipsorum deest in Lipsiens. Deinde quæ vir. est Leid. 2. quæ nominum esse Hav.

$2 Quin cum Æquis alter consulum bellum gereret] Pal. 3. quin cum Æquis norum alter consulum. Gebh. Quin novum Equis alter consulum Harl. 2. et Lipsiens. quin novum cum Æquis Hav. qui novum cum Æquis Gaertn. Sed vocem novum reliqui omnes excludunt, qua etiam facile ac sine damno sententiæ carere possumus. Quin et rd bellum exsulat a Leid. 2. Verum et hoc perperam.

Ab Ecetranis Volscis præsidium petiere] Eceetranis Flor. Eteranis Voss. 1. et Leid. 2. in contextu. Eceteranis Leid. 1. et Harl. 1. Aceteranis Voss. 2. et Gaertn. Acederanis Harl. 2. Ceteranis Port. et Lipsiens. Cetranis Hav. Eceteranis fragm. Hav. et Leid. 2. in marg. Et eodem modo iidem codd. mox

seq. hanc vocem scriptam exhibent, nisi quod tum Acetranum præ ferat Leid. 1. Eteranium Leid. 2. Eceetranum Flor. Acceteranum Port. et Aceterarium Lipsiens. Vide ad 11. 25. § 6. Paullo ante voces Itaque Equi male omittuntur in Gaertn.

Quo cupide oblato] Pal. 1. ablato, hoc est, impetrato et abducto. Gebh. Ablato etiam Voss. 2. quod tamen non a Livii manu profectum, sed ex scri

barum errore natum puto, qui passim ob et ab in compositis confuderunt. Vide ad 11. 37. § 9.

Adeo civitates hæ perpetuo in Roma nos odio certavere] In Archetypo legitur adeo civitates eæ. Rhen. Campanus edidit civitates eæ, ut diu post illum indicavit Rhenanus: ad quod alludit Pal. 3. civitates e perpetuo. Pal. 1. vero civitates hæc. Legendum hæce, at et supra monui. Gebh. Civitates æ, omissa adspiratione, pro hæ, Leid. 1. civitates ee fragm. Hav. civitatas hee Gaertn. civitates hæc Harl. 1. Vox ha omittitur in Port. Vide ad II. 44. § 12. Mox bell. sum. vi imperaba tur Voss. 2. parabantur Harl. 1.

3 Ecetranum ad quos descisse] Ecetram coloniam fuisse, intelligitur e Dionysio vi. 32. Duk. Vide modo notata ad præc. ad Æquos desisse est in Port. Lipsiens. et Harl. 2. Ita alibi etiam erratur in scriptis. Vide ad xxx. 3. § 5. Mox m. vis hom. in, pro in sive inde, Lipsiens. Vide ad x. 20. § 6. Deinde capitum, pro captum, idem Lipsiens.

Isque miles per bellum Æquicum vel acerrimus fuit] Equitum, vel Equitum, Leid. 2. Hav. Lipsiens. Gaertn. et quædam ex priscis edd. Equitium Harl. 2. Equi tum Port. a m. pr. Equis tum fragm. Hav. a m. sec. Sed vulgatum rectum est. Vide Gronov. ad 11. 58. § 3.

§4 Ea multitudo dilapsa] Prima vocula non adparet in priscis, quas vidi, edd. quæ tamen necessaria est, ut indicetur non in genere multitudo quorum, sed Antiatum, quorum magna vis ad Volscos confugerat. Recte igitur Aldus rò ea adjecit, quod etiam servant codd. scripti.

§ 5 Necdum matura re, quum defectionem parari] Necdum matura re Gaertn. Nec tum matura re Port. Necdum maturam rem Voss. 2. Nec. dum maturare Leid. 2. et Hav. Deinde tamen defectione parari Lipsiens. Pro

quum, sive cum, scriptum fuerat că; id primo mutatum est in tu, deinde in tñ, sive tamen. Qui error præsertim in hoc cod. frequens est. Mox verbis seqq. dat. neg. cons. est, alio voca. bulorum ordine recepto, Hav. datum neg.čet (id est esset) cons. Gaertn.

[ocr errors]

Quærerent, quidnam rei esset] Vetus lectio quid rei esset,absque parelco nam. Rhen. Quidnam rei esset edidit Andreas. At post eum Campanus, quemad. modum habetur in Pall. 1. ac 3. quid rei esset. Sed Pal. 2. qui rei essent. Gebh. Vid. Var. Lectt. Quid rei esset etiam omnes nostri, virorum doctorum cura inspectis codicibus consentientes, nisi quod voces datum negotium, &c. quid. nam rei esset desint in Lipsiens. ob re、 petitionem Toû esset. Vide ad Ix. 11. § 2. Quid rei esset præfert etiam Hearnii Oxon. N. Pro quo si cum Gronov. legendum est quid id rei essel, censendum est, voculam id interceptam esse ab ultimis literis præcedentis quid. Liv. 1. 48. Quid hoc inquit, Tarquini, rei est?' Infra hoc lib. c. 17. Quid hoc rei est, inquit, tribuni ?' c. 48. Sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit.' Alibi quiduam id rei est,' 'quidnam id est,' 'quisnam is est' Livius dixit. Vide ad v. 15. § 5. Ant. Periz. qui ad marginem Livii, quo uti solebat, adscripsit nulla mutatione opus esse, non videtur ad scripturam codicum, quos Gronovi us memoravit, adtendisse. Nullus enim eorum editam lectionem tuetur. In verbis præcedentibus et principibus, pro ut princ. habet Port. ut princibus Harl. 2. Tum Romam accitis Gaertn. Accitus' et excitus' commutari, videbimus ad xxxviii. 32. § 3. Vulgatum hic longe præstat. Romam excitis;' nempe ex patria. Est autem eodem modo dictum, quo 'evocare ad colloquium,' de quo vide ad IV. 10. § 1. emittere in hostem,' de quo vide ad xxv. 14. § 2. ́avolare

[ocr errors]
[ocr errors]

Romam,' de quo vide ad 1. 57. § 8. et contra ‘adflantur e floribus,' nempe ad nares, apud Cic. de Senect. c. 17. 'Quum autem admiraretur Lysander et proceritatem arborum, et directos in quincuncem ordines, et bumum subactam atque puram, et suavita. tem odorum, qui adflarentur e flo ribus.'

[ocr errors]

§ 6 Qui quum haud gravate venissent] Vet. lib. gravatim. Utrumque recte. Sigon. Pall. 1. ac 3. gravati, Pal. 2. gravatim. Gebh. Gravatim Harl. 2. Lipsiens. Gaertn. Port. et Hav. gratuata Leid. 1. gravati Voss, ambo, Leid. 2. fragm. Hav, et Hear, nii Oxon. L. 2. C. et N. Aut gravate Flor. Fateor, utrumque gravatim et gravate recte dici, et Livio etiam usurpari. Prius quidem 1. 2. Haud gravatim socia arma Rutulis junxit alterum xxI. 24. Reguli Gallorum, castris ad Illiberim extemplo motis, hand gravate ad Pœnum venerunt. XLII. 43. Ad id quum necessaria petitio induciarum videretur, cuperet que Marcins, neque aliud colloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit.' Si itaque alterutrum hic recipiendum erit, d gracatim vix placere poterit, quod tantum in pejoris notæ codd. reperiatur. Malim tamen gravati, adjectivo loco adverbii posito. Vide ad 11. 35. 3. Mox intr. ad cons. ad sen. Leid. 1. quare legendum videtur ab cons, Deinde dimitterent, pro dimitterentur, Lipsiens. Qui error in scriptis fre. quens est. Vide ad x. 10. § 1. In. super Bellum haud dubium haberi, omisso T inde, idem Lipsiens.

§7 Cui ea provincia evenerat] Cui ea evenerat prov. Voss. 1. cui ea venerat prov. Leid. 2. Nihil muto. Sæpe ' venire' et' evenire' commutautur. Vide ad Ix. 12. § 1. Ceterum paullo ante Spurium Furium, pro Sp. Furius, Lipsiens.

Hernicorum in agro populabundum hostem invenit] Pal. 2. Hern. in agro

late pop. host. inv. Mihi tanti non videtur, ut consideratione longiore im. morer. Gebh. Palatino 2. Gebhardi sæpissime consentiens Hay. hic etiam rò late interponit, quod reliqui omnes ignorant. Quare imoßoripaîov et a mala manu profectum censeo.

§8 Primo concursu pulsus se in castra recepit] Scribe se intra castra rec. Rhen. Quod vult Rhenanus se intra castra rec. reclamantibus conatur om. nibus libris, et scriptis et impressis. Gebh. Se in castra ibi rec. Gaertn. sese in castra rec. Harl. 1. sese intra castra rec. Voss. 1. et Leid. 2. se in. tra castra rec. Flor. Leid. 1. et fragm. Hav. Reclamantibus igitur Gebhardi Palatinis tantum, non omnibus codd. ita scribi jussit Rhenanus. Voces primo concursu negligentia librarii omittantur in Hav.

Neque is finis periculi fuit] Pall. 2. ac 3. neque ibi finis. Gebh. Neque his finis Port. neque ibi finis Lipsiens. et Hav. neque is ibi finis Harl. 2. utramque jungens lectionem, ut sæpe librarii soliti fuerunt. Vide ad II. 44. § 4. neque enim ibi finis Gaertn. Nihil muto. Vide ad 1. 44. § 2.

Namque et proxima nocte et postero die] Nam quia et proxima Port. qui error profluxit ex similitudine notarum, quibus voculæ que et quia scribi solent. Vide ad v. 29. § 3. et postera nocte et proximo die Lipsiens. et Hav. Mox circumsessa et oppugnata Harl. 2. et Hav, circumcussa et oppugnata Lipsiens. Tum Romam mitti, vocibus transpositis, iidem tres codd. cum vetustissimis edd. quas vidi. Primus Aldus mitti Romam dedit, cui consentiunt reliqui codd. nostri. Tum pro nunciaverunt habet Flor. a m. pr. nunciarunt.

§ 9 Postumio alteri consulum negotium daretur] Alteri consuli Harl. 2. et Hav. dissentientibus reliquis codd. quibus fidem habeo. Vide ad 1x. 32. § 2. Paullo ante tantum lerr, pro tantumque terr, est in Port.

Negotium daretur, videret, ne quid respublica detrimenti caperet] Negotium daretur, videre Leid. 1. Harl. ambo, Lipsiens. Port. Hav. a m. sec. et fragm. Hav. quæ lectio, tot codicibus, et inter eos optimis, firmata, displicere nequit. Daretur negotium videre, pro negotium videndi, eodem modo dictum est, quo sæpe Livius vocibus tempus,' 'consilium,' similibusque infinitivum subjunxit. Infra VI. 18. Tempus est jam majora conari.' xxI. 54. Nunc corpora curare tempus est.' xxx. 4. Tempus esse, aut pacem componi, aut bellum naviter geri.' XLIV. 11. Consilium igi.

[ocr errors]
[ocr errors]

tur cepit, transfosso pariete iter in urbem patefacere.' Similiter Justin. XII. 7. in fine: Captus itaque cupidine Herculis acta superare.' Apud poëtas nihil est frequentius. Terent. in Andr. 1. 1. 28. Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, Ut animum ad aliquod studium adjungant, ant equos Alere, aut canes ad venandum, aut ad philosophos.' Ovid. Ep. Heroid. 1. 109. Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.' v. 64. Et mihi per fluctus inpetus ire fuit.' Fast. 1. 30. Curaque finitimos vincere major erat.' Vide Markland. ad Statii Silv. 1. 4. 61. Vel locutio negotium daretur videre, pro ut videret, similiter formata erit, atque illa' hortor petere,' de qua vide ad xxxvii. 49. § 1. Infra hoc lib. c. 44. unus codex exhibet, M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem adsereret, neque cedere secundum libertatem postulantibus vindicias: ubi vide. Præterea inverso ordine ne quid detr. resp. cap. edd. Aldina antiquiores, sed invitis omnibus codd. Vide tamen Cortium ad Sallust. Cat. c. 29. § 2. ne quid resp. detrimentum cap. Hav. ne quid resp. detr. ea cap. Voss. 2. Sed reliquorum codicum consensus nihil mutandum indicat. Ceterum primum hoc est exemplum in republica Romana istius senatusconsulti, qualia

[ocr errors]

deinde plura facta sunt. Plutarch. tamen in vitis Gracchor. p. 843. indicare videtur, primum fuisse Opimium, qui tali senatusconsulto dictatoriam potestatem accepit. Verba sunt: Oτος μέντοι πρῶτος ἐξουσίᾳ δικτάτωρος ἐν ὑπατείᾳ χρησάμενος, καὶ κατακρίνας ἀκρίτους ἐπὶ τρισχιλίοις πολίταις Γάϊον Γράκχον καὶ Φούλβιον Φλάκκον. Utroque loco observato Manut. de Senat. Rom. p. 928. Plutarchum ab errore tueri conatur dicendo, primum Opimium fuisse, cui adversus cives potestas dictatoria data sit, eaque ita usum fuisse, ut non modo C. Sempronium Gracchum tribunum plebis et Q. Fulvium Flaccum consularem, seditionis auctores, sed omnino ad tria millia civium occiderit. Quod verum est. Non enim simpliciter Plut. dicit, primum fuisse Opimium, qui dictatoriam potestatem in consulatu acceperit:' sed ea ' usus sit,' et 'indicta caussa damnaverit' cives. 10 Proconsulem T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti] Vet. lib. pro consule. Proconsulatus autem non est magistratus, sed imperium, quod aut extra ordinem privato datum est, ut hoc loco T. Quinctio, aut ex consulatu prorogatum est, ut Q. Publilio Philoni, de quo Livins postea VIII. 23. ita: Actum cum tribunis plebis est, ad populum ferrent, ut, cum Publilius Philo consuJatu abisset, pro consule rem gereret.' Et paullo post c. 25. 'Dno singularia hæc ei viro contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta, et acto honore triumphus.' In Capitolinis etiam triumphis Q. Publilins Philoprimus pro consule' fuisse traditur. Sigon. Ut monuit Sigonius, ita duo Pall. 2. ac 3. Pro consule T. Quintium. Gebh. Melius hic Sigonius, quam de Antiq. Jur. Prov. III. 14. Quinctium non ex omnino privato, sed ex consule, castris subsidio missum. Nam Quinctius simul consulatu abierat, privatus erat, et jam

aliquantum temporis inter consulatum depositum et imperium in exercitum ei datum intercesserat. Et sic Fabius, qui superiore anno consul fuerat, Minucio consuli successor in Algidum missus est c. 29. Nec hi dici possunt ita e consulatu missi, ut illi, quibus imperium e consulatu prorogabatur. Duk. Plerique etiam codd. nostri vel ambigue pro coñs. T. Quintium habent, ut præsertim Klockian. Leid. 1. et fragm. Hav. vel pro consule T. Quintium. Sed consule T. Quintium est in Hav. proconsulem et T. Quintium in Port. proconsulem T. Quintium in Leid. 2. Lipsiens. et Gaertn. quam script. etiam Hearne invenit in Oxon. L. 1. et N. Eamdem scripturam variis Livii locis viri docti infra ex auctoritate Mss. restituerunt. Vide quæ notantur ad XXIII. 30. § 19. Præfert tamen Paull. Manut. ad Cic. ad Fam. 1. 1. scripturam proconsul præ altera pro consule. Illo enim veteres, hoc recentiores uti solitos fuisse, auctore Augustino lib. de Gramm. p. 1975. ed. Putsch. et Prisc. 14. p. 576. Quibus addi potest Cledonins Grammat. p. 1864. Verius tamen videtur, utrumque commode dici posse. Certe, pro consule etiam optimo tempore dictum fuisse, evincunt Fasti Triumph. Capit. Quamvis enim in illis contracte pro. Cos. scribatur, interpositum tamen punctum ostendit, eo tempore pro duabus vocibus illad habitum, adeoque dictum fuisse 'Q. Publilius pro consule,' Q. Fabius pro consule.' Vide ad A. U. C. CDXXVII. CDXLIV. et alibi. Similiter etiam postea dictum fuisse, constat ex Rutil. Itiner. 1. 173. 'Rexerat ante puer populos pro consule Pœnos:' ubi videndi viri docti. Præterea subsidium castris fragm. Hav. Sed reliqni codices in vulgatum conspirant. Quare nihil muto. Subsidio mittere,' ut subsidio venire,'' subsidio ire.' Supra 11. 48. Actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in

[ocr errors]

tempore subsidio venisset.' c. 53. 'Pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos adoriuntur.'

11 Dare Quinctio subitarios milites jussi] Visi Leid. 2. et Lipsiens. sollemni librariorum errore. Vide ad IX. 24. § 4. missi Hav. quæ et ipsæ Voces sæpe in codd. antt. confunduntur. Vide Burm. ad Petron. Satyr. c. 123. et quæ supra notantur ad 11. 49. § 2. Mox verbis seqq. ita tamen rep. pro ita tum rep. Lipsiens. Vide ad Liv. XXII. 17. § 5.

CAP. v. § 1 Multique inpetus hinc atque illinc facti] Multi inpetus, omissa copula, Gaertn. Tum acti fragm. Hav. Sæpius hunc errorem commiserunt librarii, ut voces factus' et actus' in Mss. confundant. Vide ad v1. 28. § 2.

[ocr errors]

Superante multitudine] Superante in multitudine Lipsiens. quod accipi posset pro in superante multitudine; ut 'infestis in hastis' 11. 19. § 8. Ve. rius tamen puto, rò in natum esse ex initiali litera m vocis seq. Vide ad 11. 31. § 6. De locutione superante multitudine' vide ad v. 38. § 4.

Carpere multifariam vires Romanas] Capere Voss. 2. Leid. 2. et edd. principes multæ. Sed recte reliqui codd. vulgatum defendunt. 'Carpere vires Romanas' dicuntur, qui Romanos variis locis adgrediuntur, et ita efficiunt, ut copias dividere necesse habeant, eo animo, ut deinde tanto facilius distractas superent. Liv. XXVI. 38. Nisi vellet in multas parvasque partes carpere exercitum.' Sence. Natural. Quæst. II. 13. Totum potest excidere, quod potest carpi :' ubi vide Gronov. Solent vero voces capere' et' carpere' passim culpa scribarum commutari. Vide ad VI. 32. § 11.

[ocr errors]
[ocr errors]

§3 Ad præsidium Urbis relictus] Urbi Lipsiens. quod eodem modo dictum videri potest, quo præsidium libertati' obcurrit hoc lib. c 45. Ita in ea firmum libertati fore præ

« IndietroContinua »