Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

sidium, si nec canssis, nec personis variet.' Verum unius codicis testimonium vulgatæ scripturæ mutandæ non satis idoneum esse videtur.

Non

§ 5 In incautum hostem porta decumana erupit] In volumine Borbetomagensi legitur in cautum hostem: nec displicet lectio. Præcedit enim, tanta vi castra circumsessa atque oppugnata fuisse, ut ne nuncius quidem Romam mitti potuerit. itaque Furius hostes est adortus, tamquam parum cautos, sed quia copiæ illorum propter obsidionem divisæ erant, suæ vero collectæ. Rhen. In incautum hostem decumana porta erupit edidit Andreas, neque aliter Pal. 2. nisi quod quoque erumpit. Pall. reliqui duo, et ed. Campan. ut Rhenani codex, in cautum hostem decu, mana porta erupit. 'Cauti hostes' sunt intenti. Mox, Is intentos in castra Romana Æquos, legatique ca. put ferociter ostentantes ab tergo adortus:' dixerat quippe c. 4. Nam que et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuncius quidem inde mitti Romam posset.' Gebh. Iniri cautum hostem Gaertn. in cautum hostem, vel incautum hostem, apud me etiam Voss. 1. Leid. ambo, Lipsiens. et Port. Præstare tamén videtur vulgata scriptura. Quia Furius primo in castris quietus obsidionem passus erat, non timebant hostes, ne in obsidentes erumperet; ideoque, quod ad vim, si qua forte ex castris inferretur, repellendam, incautius agebant, licet forte diligenter operam darent, ac caverent, ne nuncius Romam mitti posset: quod nec ipsum tamen necessario sequitur ex narratione Liviana, qui refert tantum, proxima nocte et postero die' tanta vi castra circumsessa et obpugnata fuisse, ut nuncius Romam mitti nequiverit. Eruptionem vero post proximam noctem et posterum diem factam esse, ex initio hujus capitis,

ac verbis per eos dies,' ut et aliunde satis colligi potest. In codd. itaque, qui incautum hostem præferunt, rd in excidit, quod vox sequens ab eadem syllaba incipiat. Vide ad VIII. 33. § 6.

Quum persequi posset, metu subsistit] Lectio hæc per recentiores edd. propagata est ex Basileensi Curionis, Omnes autem priores vulgarunt substitit, quod etiam superest in codd. quibus usus sum, et Hearne invenit in Oxon. B. L. 1. et 2. Recte igitur Clericus eamdem lectionem revocavit: quod tamen qua auctoritate a se factum sit, lectorem monere ne dignatus quidem est. Mox rd altera deest in vett. edd. at idem superest in omnibus nostris codd. Recte itaque Aldus in contextum recepit.

§6 Nec suos ille redeuntes, persequendi studio, neque hostium ab tergo] Non suos ille Voss. 1. a m. pr. Sed nec, pro non, postea inter versus adscriptum fuit. Tò ille non adparet in Voss. 2. Deinde nec hostium ab tergo Leid. 2. et Lipsiens. quorum librariis ita scribendi caussa fuisse videtur, quod vocula nec modo præcesserit, post quam non recte rò neque inferri posse existimabant. Sed male. Vide ad 1x. 9. § 14. Denique a tergo Voss. 1. Gaertn. et Port. cum priscis edd. pro quo Aldus ab tergo reposuit, consentientibus reliquis, quibus ntor, codd.

Frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret] Prima vox exsulat a Voss. 1. et Leid. 2. Deinde TO sibi non adparet in Leid. 2. Tum faceret et dimicans Flor. addita voce et, Paullo ante vero exclusum, pro exclusus, Lipsiens.

§7 Conversus ad pugnum, dum se temere] Conversus ad pugnam se temere Gaertn. omissa voce dum, quam alii præcedenti jungunt: nam conversus ad pugnandum, se temere ha bent Voss. uterque, Leid. uterque, Lipsiens. Hav. Flor. et fragm. Hav.

cum priscis excusis. Frobenius demum 1531. divisis vocibus edidit ad pugnam, dum se temere: quod in reliquis codd. superfuisse videtur. Quum olim voces unico contextu scriptæ, et literæ n atque m suprascripta virgula notatæ fuerint, utrum pugnādū reddi debuerit pugnandum, an pugnam dum, non nisi ex sensu patere potuit, quem adsequi indoctis librariis diffi. cile fuit.

Temere magis, quam caute, in mediam dimicationem infert] Pal. 1. se temere magis, quam satis caute, dimicationi infert. Pal. 2. ut et edd. antt. dum se temere magis, quam satis caute, in med. dim. infert. At Pal. 3. quam satis caute, in med. dim. fert: quam lectionem probo maxime. Gebh. Mss. et vett. edd. ne Gryphio quidem excepto, temere magis, quam satis caute: rotundiore, ut videtur, dictione et prægnantiore sententia. J. F. Gron. Vocem satis servant etiam omnes nostri codd. Eam primus editorum expunxerat Curio, quem ceteri secuti sunt usque ad Gronoviam, a quo recte reposita est. Ceterum temere magù habet Lipsiens.

In mediam dimicationem infert] Lo cntionem in medium dimicationis ' inlustrare possunt, quæ infra notantur ad xxvII. 2. § 9. Nescio tamen, an unius codicis vestigiis innixa hæc conjectura tuto admitti possit. Certe omnes nostri receptam lectionem in mediam dimicationem constanter servant, nisi quod Voss. 2. se temere magis, quam satis caute, dimicatum infert præferat. Præterea in mediam dimicationem fert, quod Gebh. ex uno cod. probabat, habet etiam Leid. 1. et Lipsiens. Verius tamen videtur, primam syllabam rou infert elisam esse ab ultima litera vocis proximæ dimicationem. Cujus erroris plura exempla vide ad x. 13. § 3. Præsertim quum locutio hæc inferre se in aliquem' Livio familiaris fuerit, et pro ea stet reliquorum codicum

turba. Infra hoc lib. c. 17. Patres circumire plebem, inferentesque se in circulos sermones tempori aptos serere.' v. 43. Quum se in mediam concionem intulisset.' VII. 17. Quum in ipsos armatos se intulis sent, averterunt totam aciem.' So litum quoque passim fuisse Livium, præpositionem, ex qua verbum componitur, in regimine addere, vidimus ad Præfat. § 11. Ceteroquin etiam

inferre se alicui' dixit vi. 12. 'Ubi illi vana injecerint missilia, et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii:' nbi alia exempla vide. Denique dum se temere, &c. inferet Harl. 2. dum se temere, &c. inferret Port. Male. To dum enim tempus præsens requirit. Vide ad t. 40. § 7.

Vulnere accepto ægre ab circumstantibus ereptus] Vulnere ibi acceplo Voss. 1. et Leid. 2. qui supra ad pug. nandum exhibuerant. Ita vero distinguendum foret : infert. Vulnere ibi accepto. Sed præfero vulgatum, Tum a circumst. Voss. ambo, Leid. 2. Lipsiens. Gaertn. Port. et Hav. iuvitis reliquis, quorum potior apud me fides est. Mox erectus Voss. 2. et Port. errore librariorum et alibi obvio. Vide ad 11. 54. § 8. 111. 20. § 1. c. 48. § 9. c. 50. § 8. iv. 32. § 7. c. 33. § 4. VI. 1. §4. et alibi. Vide etiam quæ notavi ad Silii Ital. v11. 287. Denique ereptus est Voss. 1. addito verbo sub. stantivo, quod rectius ab reliquis exsulat.

Et suorum animos turbavit, et ferociores hostes fecit] Et suos animos Lipsiens. Male. Vide ad Iv. 9. § 5. Tum et accendit hostium animos Port. quod ex interpretatione natum esse, nullum est dubium. inum non esse, ostendit repetitio vocis animos, quæ modo præcessit.

Certe, genu

§ 8 Nulla deinde vi sustineri potuere] Sustinere perperam Leid. 1. et fragin. Hav. Deinde poterant Voss. 1. et Leid. 2.

Quum compulsi in castra Romani rursus obsiderentur] Pal. 2. quin pulsi in castra. Gebh. Pall. et Voss. 1. quin compulsi in castra. Certe quum, quod vulgo est, scopas reddit disso. lutas. Et videtur ratio loquendi im. perare, quin compulsos in castra Romanos rursus obsiderent. Nisi malis, Quum compulsi, &c. venisset in periculum. Ascensius, si forte malis, edi. dit, potuere. Compulsi in castra Romani rursus obsidebantur. J. F. Gron. Recte Gronovius quin. Rursus II. 19. 'Sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent:' et XXXIII. 36. Nec ultra sustinuerunt certamen Galli, quin terga verterent.' Duk. Lectionem, quam Gronov. ex ed. Asc. profert, jam ante Ascensium exhibuerunt edd. Venetæ 1495. et 1506. sed ea nullius codicis auctoritate firmatur. Nam quin compulsi in castra, &c. venissetque, præter Voss. 1. habent Leid. 2. Harl. 1. Lipsiens. et fragm. Hav. quin pulsi in castra, &c. venissetque Hav. dum compulsi in custra, &c. venisset Port. in contextu, qui in margine quin compulsi in castra, &c. venisset exhibet: dum compulsi in castra, &c. venissetque Harl. 2. et Gaertn. cum compulsi in castra, &c. venissent Voss. 2. cum compulsi in castra, &c. venissetque Leid. 1. cum reliquis edd. sola nupera Clerici excepta, quæ præfert quin compulsi in castra, &c. venissetque, lectore mutatæ lectionis ne verbo quidem mo. nito. Ego in vulgata lectione, in qua rò quum scopas dissolutas reddere Gronovius adfirmat, nihil difficultatis video, modo ante Vocem venissetque oratio majori distinctione interpungatur. Dicit enim quos, cæde legati et vulnere consulis ferocientes, multo ferociores factos esse, 'quum' vel postquam Romani infelici ducis casu in castra compulsi essent, et ita rursus in castris obsiderentur. Oratio igitur hoc modo cohæret : Æqui nulla deinde vi sustineri

potuere: venissetque in periculum summa rerum,' nempe apud Romanos obsessos. Nemo, credo, habebit, quod in processu hujus orationis reprehendere possit.

6

Peregrinis copiis cum Latino Hernicoque exercitu subvenisset] In his 'peregrinis copiis' aqua mihi hæret. Doujatius existimat, rà‘ cum Latino Hernicoque exercitu' explicationem esse præcedentium peregrinis copiis,' non distinctionem; adeoque Livium indicare voluisse, quibus ex gentibus peregrinæ hæ copiæ conscriptæ fuerint. Verum ita Livius potius scripsisset: ni T. Quinctius cum peregrinis copiis, Lat. Hern. ex. subvenisset. Dixerat autem cap. præc. in fine: T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti: ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia adpellabant) jussi.' Vel itaque voces eo modo transponendæ sunt, vel legendum pereuntibus copiis: ut per copias pereuntes' intelligatur exercitus obsessus.

[ocr errors]

9 Legatique caput ferociter ostentantes] Velociter ostentantes male Port. Ad signum a se procul editum, ex castris eruptione facta] Pal. 2. e castris erup. f. Gebh. E castris etiam Harl. 2. et Hav. Tum emptione facta Lipsiens. male literis ru in m coalescentibus, quod ob ductuum similitudinem in scriptura Longobardica sæpius factum est. Vide ad Iv. 21. § 5. Præterea ad se procul editum perperam Lipsiens. a se procul edictum Voss. 1. Leid. 2. et fragm. Hav. sollemni librariorum errore. Vide ad xxI. 62. § 7. Paullo ante a tergo, pro ab tergo, Gaertn. Mox verbis seqq. magna vis hostium circumvenit aberrans Hav.

10 Minor cædes, fuga effusior Equorum in agro fuit Romano] Hæc et plura sequentia usque ad voces ii vagi,' sine dubio culpa librarii, desi

derantur in Harl. 1. cædis præfert Flor. fuga effusiorum Æquorum habet Lipsiens. Tum vox Æquorum non adparet in Leid. 2. Deinde in agro Romano fuit transpositis vocabulis præfert Hav.

In quos palatos, prædam agentes] In quos pallantes Hav. ut librarius dare voluisse videatur palantes, ut est in priscis edd. Sed palatos, quod Aldus alterius loco reposuit, præferen. dum, quum ob reliquorum codd. consensum, tum quod Livius ita loqui solitus fuerit. Supra 1. 11. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris obpressit:' ubi plura notantur. Mox inportuna inpos. pro opportuna inpos. Lipsiens. in contextu, altera lectione in margine exstante. Opportuna inpos. præs. Leid. 1.

li vagi, dissipato agmine fugientes, in Quinctium victorem, cum saucio consule revertentem, incidere] Habet Buslidianum scriptum exemplar in Quintium victorem,tum a saucio consule, ut intelligas, victorem Quintium vel in castris, vel alicubi in tuto loco saucium consulem reliquisse. Nam parum verisimile est, saucium hominem jactationes itineris ferre potuisse, præsertim in agmine legionum ad novam pugnam festinantium. Nannius. Victorem cum a saucio consule Voss. 1. Leid. 1. et Lip. siens. victorem a saúcio consule Flor. Leid. 2. et primæ edd. Pro quo Aldus cum saucio consule substituit: quod etiam verius puto, licet aliter Nannio videatur. Proprie enim non a saucio consule, sed a cæsis hostibus et civibus ab obsidione liberatis, revertebatur. Quod autem Nannius existimet, verisimile non esse, saucium consulem jactationem itineris ferre potuisse, notandum est, Livium non referre Farium graviter vulneratum fuisse, (unde effici posset, necesse fuisse, ut vel in castris, vel alicubi in loco tuto relinqueretur) sed tantam simpliciter vulnus accepisse.'

Præterea, licet series rerum gestarum alia apud Dionys. sit, quam apud Livium, ex Dionys. tamen IX. p. 621. constat, Furium tantum femore vulneratum fuisse. Ενθα ὅ, τε ὕπατος ὁ τῶν Ρωμαίων, σαυνίῳ διὰ τοῦ θυρεοῦ διαwepovnbels, titpdoketai μnpóv. Illud autem vulnus non inpediit, quo minus, etiam postquam Quinctius advenisset, res gestæ non ei, sed sancio consuli a Dionysio adscriberentur. Vide etiam Dukerum ad 11. 17. § 4.

11 Consulis vulnus, legati et cohortium ultus est cædem] Consulis vulnus, mortem legati ultus est Oxoniensis N. in margine exhibet, teste Hearnio. Cohortium inultus est cædem Lipsiens. Sed syllaba in male repetita est ex præced. vocis litera finali. Vide ad v. 52. § 2.

§ 12 Exacto adfirmare numero] Media vox exsulat a Voss. 2. Mox verba, audet tamen Antias Valerius concipere summas, desiderantur in Leid. 2. tantum vero, pro tamen, est in Voss. 1. sæpius obvio in Mss. errore. Vide hoc lib. c. 46. § 1. Summam habet Gaertn.

§ 13 Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia ac trecentos] Manuscriptum exemplar tantum habet VA CCC. Hoc est quinquies mille trecentos. Rhenan. Pro mille quidam reposuerunt quinque millia. Qui numerus ut nimis magnus videtur, ita hic nimis parvus. Dionysius enim 1x. p. 620. cum P. Furio legato mille occisos ait: verisimile est, aliorum non pauciores occisos tota hac oppugnatione. Glar. [Vid. Lectt. Varr.] Pal. 1. et Andreas mille ac trecentos: at Pal. 3. V. millia ac CC. Pal. 2. vero et Campani ed. duo millia ac CCC. Gebh. Romanos CCC. cecidisse Leid. 2. Sed trigemina litera e perperam repetita videtur ex tribus prioribus literis vocis seq. To cecidisse omittitur in Hav. quasi hæc verba pendeant ex T casos, quod in fine periodi additur. Reliqui tamen codd. cecidisse constanter

servant, quos sequor. Præterea V accc Flor. mille et trecentos, ut edd. aute Aldum præferunt, habet unus Voss. 2. quam lectionem auctoritate Dionys. non male Glareanus sibi displicere testatus est. ad II CC. Port. duo mil. CCC pro varia lectione Leid. 2. in margine: duo milia et trecentos fragm. Hav. duo millia ac trecentos apud Hearnium Oxoniensis B. duo milia ac ducentos Hav. et Harl. 2. ad quinque millia ac ducentos Hearnii Oxonienses B. et C. quinque millia et tricentos Gaertn. V. ac CC Voss. 1. Leid. ambo, et Harl. 1. quod explico quinque millia ac ducentos, idque, jam ab Aldo et recentioribus omnibus receptum, verum puto, nisi quis cum Gronovio ad Liv. xxx111. 4. § 5. explicandum ac scribendum putet quinque millia ducentos: ut ita illud ac, quod in plerisque codd. superest, inde additum sit, quod olim numeralibus notis scriptum fuerit V. co. CC, et librarius, notam millenariam non intelligens, pro eo ac dederit. Vide hoc lib. ad c. 3. § 9. In Klockian. librarius numerum millenarium, quem adsequi non potuit, omisit, vacuo tamen relicto spatio hoc modo, Romanos cecidisse in Hernico agro... AC CCV. Lectio duo millia, quam Sigonius in vet. lib. invenit, et in multis nostris superest, inde profluxisse videtur, quod librarius notam numeralem V non satis perite formarit, et ita ansam alteri dederit, ut crederet II, sive numeri binarii notam exaratam esse qui error in scriptis frequens est. Vide ad XXXVII. 22. § 4. Pessime vero Rhenanus scripturam V A CCC, quam in cod. suo invenit, exposuit quinquies mille trecentos. Ea enim locutio genio Livii aliorumque ejusdem temporis scriptorum prosaicorum adversatur. Vide ad xxxIII. 4. § 4. Cur vero ita exposuerit, rationem hanc habuisse videtur, quod cecidisse' declinatum putaret a cado,' et Romanos quinque mil

lia' peccaturum crederet in regulas grammaticorum, quæ exigunt, ut dicatur Romanorum quinque millia; quemadmodum eadem peste adflatus scripsit librarius cod. Gaertn. Sed præterquam quod nomen vel subjunctum, vel, ut hoc loco, præmissum efferri posset casu, non quem numerus millenarius, sed excurrens requirit; (vide ad xXXIX. 7. § 1.) ita insuper' cecidisse' est a' cædo,' id est, interfecisse. Immo nunc verius videtur' cecidisse' esse a verbo cado;' et 'Romanos cecidisse' poni pro Romanos interfectos esse; et intelligi milites Romanos ex Sp. Furii consulis exercitu, qui interfecti sunt, partim quum primo concursu pulsus se in castra recepit supra c. 4. partim quum ex castris erupisset, et frater ejus interfectus, ipse vero vulneratus esset. Ita etiam locum accepit Perizon. ad Sanctii Minerv. IV. 8. p. 709.

[ocr errors]

Qui populabundi in finibus Romanis vagabantur] Pal. 1. ragabant. Ita solent eo ætatis scriptores. Propertius Eleg. 11. 32. 7. Hoc utinam spatiere loco, quocumque vagabis, Cinthia :' vide ad eum locum animadversiones nostras. Infra cap. 35. habent Pall. 1. ac 3. Nescires, utrum inter decemviros, an inter candidatos mirares : quamquam ibi præferam numerares vulgatum. Lib. IV. c. 56. Quod abditi intra muros populabundos in agris vagare Romanos priore anno,' &c. &c. ut habent membranæ Pall. Gebh. Prædabundi Hearnii Oxoniensis C. Livins 11. 26. Nocte in Urbe nunciatum est, exercitum Sabinum prædabun. dum ad Anienem amnem pervenisse.' Hic tamen vulgatum servo, tum quod id superest in omnibus nostris, tum quod præcessit 'prædatoribus ;' quæ vox animo scribæ adhuc obversabatur, quum hic prædabundi daret. Est autem 'populabundus' vocabulum a Livio sæpe usurpatum. Supra 1. 15. In fines Romanos excucurrere

« IndietroContinua »