Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

runt, populabundi magis, quam justi
more belli.' 11. 60. Vagari popula-
bundum hostem per agros passi.'
III. 3. Quum aliquoties per omnem
hostium agrum infesto agmine popu-
labundus isset.'

IV. 56. Castigan-
tes ignaviam, quod, abditi intra mu-
ros, populabundos in agris vagari
Romanos priore anno, et obprimi
Verruginis præsidium, passi essent.'
x. 14. ' Uterque populabundus effuso
agmine incedit:' et alibi. Ceterum
vagabantur uno ore omnes nostri;
quare accedere nequeo Gebhardo,
unius cod. auctoritate vagabant pro.
banti, quum hoc loco, tum supra ad
1. 17. § 2. priscos, et qui eos imi-
tantur, hac forma vago, pro vagor,
dixisse, ex Nonio in voce Vagas
aliisque docuerunt Gifan. in Ind. Lucr.
voce Vagare,' et Voss. Gramm. v.
7. Nondum tamen evicerunt, vel
Livium vel alios optimi seculi scrip-
tores antiquato illo usos fuisse.
Certe Broekhus. quodcumque vacabis,
pro quodc. vagabis, apud Propert.
defendit, et apud eumdem 11. 22.
1. vagarer retinet, quamvis optimus
Groning. vagarem præferat, invito
iterum Gebhardɔ ad priorem Pro-
pertii locum. Infra etiam IV. 56.
vagari cum vulgatis malo, licet ibi
etiam nonnulli ex nostris codd. va-
gare præferant. In uno itaque Geb.
hardiano librarium vagabant per er-
rorem dedisse puto, perperam neg-
lecta nota, qua duæ ultimæ literæ
Toû vagabantur exprimendæ erant:
quod peccatum in Mss. frequens ob-
currit. Vide ad x. 10. § 1.

Ab A. Postumio consule duo millia quadringentos casos] Pal. 1. ac 3. tria millia. Gebh. A. Postumió consule Harl. 1. ab Appio Postumio Leid. 2. ab ante Postumio Voss. 2. ab consule Postumio vetustiores typis descripti, pro quo Aldus id, quod vulgo nunc exstat, restituit, consentientibus reliquis codd. scriptis. Mox rà duo millia exsulant a primis edd. tria milDelph. et Vur. Clas.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

et Hav. M. et CCCtos Port. III. et. CCCC. fragm. Hav. tria millia et IIII. Lipsiens. CX. CX. et CCCC. Klockian. cujus librarius pro nota numeri millenarii . . dedisse videtur CX. CX. adeoque voluisse censendus est duo millia et quadrin gentos, quomodo etiam exhibent apnd me codicum optimi Leid. 1. Harl. 1. et Gaertn. Eorum itaque auctoritate vulgatum servavi, addita tamen copula et.

Ceteram multitudinem prædam agentem, &c. nequaquam pari defunctam esse cæde] Teneram multitudinem præda agentem ridiculo errore Harl. 1. Tum quæ inciciderit in Quinctium Lipsiens. An forte librarius scribere voluit inceciderit, servata in præterito geminatione verbi simplicis cecidi?' quomodo' decucurri' aliaque ejnsdem verbi composita optimis scriptoribus formata fuerunt. Vide ad I. 12. § 8. Aliorum, quæ augmentum præteriti servant in compositis, syllabum vide apud Voss. Gramm. v. 19. Alibi tamen composita Toû 'cadere' similiter prolata nondum notavi, quare inciciderit refero inter errores librariorum, perperam syllabam geminantium; cujus generis plura passim in Mss. obcurrunt. Mox pari fide defunctam esse cæde Harl. 2. Hav. fragm. Hav. Port. in marg. et Gaertn.

Interfecta inde quatuor millia, et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos, ait, et triginta] Vide num exaquando sit legendum. Glar. Propendet fere Glareanns, ut legendum sit exæquando: perperam, et contra rationem. Vult enim Livius, eum præter historicorum morem non contentum fuisse numero rotundo, expressisse Livius.

19 N

[ocr errors]

præterea centum et triginta. Millenario numero se tenent scriptores, raro accedunt ad centenarios, certe ad minutiores. Grut. Loritus conjecit dudum exæquando, ut et habet novissimæ notæ liber Pal. 2. me non probante. Exsequi numerum " est accurate computando summam colligere. Gebh. Interea inde quatuor millia Leid. 2. interfecta deinde quatuor millia Port. Tum vocula et abest ab Hav. et fragm. Hav. Deinde exe. quando, ut Glareanus conjicit, Harl. 2. et Hav. Sed recte viri docti vulgatum tuentur. Alibi hæc verba in membranis antt. confunduntur. Vide ad 111. 39. § 8. Denique ducentos et triginta ait Gaertn. ducentos triginta, mediis duabus vocibus omissis, Lipsiens.

§ 14 Inde Romam reditum est: jus tilium remissum est] Locus vitiatus. Tu corrige Ut Romam reditum est. Mox præcessit Inde: quod verbi hic repetiit scriba parum attentus. Rhen. Alii libri habent Ut pro Inde. Fortassis autem id mutatum propter compositionem trium est, est, est. Verum multa similia reperias, ut id non omnino necesse fuerit mutare. Glar. Beatus Rhenanus legit, Ut Romam reditum est. Tò Inde delet. Exemplar Buslidianum utrumque habet, Inde ut Romam reditum est. Nannius. Rhenanum video tentasse Ut Romam reditum est, deleto r inde. Vetus liber utrumque habet, quod sequor, Inde ut Romam reditum est. And. Schottus, Obs. Human. 111. 38. Vet. lib. justitium remissum, quod placet, ne bis ponatur est. Sigon. Pal. 1. Andreæ ac Campani edd. Ut Romam reditum est, justitium remissum est. Solus Pal. 2. stat a vulgata. Sed Andreas Schottus Observat. Philolog. III. 38. sequi se ait, quod habetur in vet. lib. Inde ut Romam reditum est. Gebh. Rhenanus ex Borb. propinat, Ut Romam, sine & Inde. Sigonius hoc dissimulato posterius

est tollit. And. Schottus profert et sequitur e vet. lib. Inde ut Romam. Sed ambo libri, et Sigonianus et Schottanus, suspecti Nam Flor. Voss. uterque, Helm. Pal. And. Camp. Tarv. utrumque Venetum, Bechar. Mog. Ascensii, hæc, inquam omnia exemplaria numerum CC. ait et XXX. Ut Romam reditum est, justitium remissum est. Tò Inde apud me in primo videtur Junta, deinde Frobenio. Suspicor, et exsequendo subtiliter numerum CC. ait et XXXVI. Romam reditum et justitium remissum est. J. F. Gron. Inde Romam ante Juntam et Froben. apud me adparet in edd. Aldina, Coloniensi 1525. et Cervicorni. Ceterum lectio, quæ huic adnotationi præscripta est, in uno tantum meorum Gaertn. superest. Reliqui omnes, alii magis, alii minus, attamen in diversa abeunt. Nam Inde Romam reditum est, justitium remissum, ejecto in fine T est, habent Harl. 2. et Hav. hoc loco, ut sæpe alibi, vet. lib. Sigonii consen. tientes. Similiter etiam præferunt Hearnii Oxon. B. L. 1. 2. et C. Inde Romam reditum et justitium remissum est Port. In Romam reditum est ; justitium remissum est Leid. 1. et Lipsiens. ut pateat hoc loco iterum a librariis commutata fuisse rà In et In sive Inde, de quo vide ad x. 20. § 6. Ut Romam reditum est, justilium remissum est, præter Voss. ambos a Gronovio jam memoratos, habent etiam Flor. Harl. 1. Leid. 2. fragm. Hav. et apud Hearnium Oxon. N. quomodo etiam ante Aldum dederunt editores vetustiores. Neque invenire poterunt viri docti, quod in hac lectione culpent, nisi unum illud, ita rò est ter iterari. Sed repetitionem vocum, est,' 'sunt,' 'esse ac similium apud Livium non infrequentem esse, infra evincitur xxxv. 1. § 12. Quare vel hæc lectio servanda videtur; vel, si tamen vulgatum displiceat, legendum puto, Ut Romam re

[ocr errors]
[ocr errors]

ditum, et justitium remissum est, cœlum visum est ardere: ut ita hæc uno orationis ambitu comprehendantur. Ex vocula igitur Ut primo errore libratiorum in quibusdam codd. datum est In, quod ob ductuum similitudinem in scriptura Longobardica facile fieri potuit. Verum quum ex eo commodus sensus non efficeretur, alii pro In scripserunt In sive Inde. Nihil antem ita legendo conjecturæ dedimus, nisi quod et rescripserim pro est: quæ voces sæpe commutari so. lent. Vide ad Liv. VII. 40. § 1. et tamen illud et in uno adhuc cod. supererat, ut ex Mss. enumeratis lectionibus patet. Certe hæc conjectura propius ad vulgatam lectionem accedit, quam illa Gronovii, qui insuper, invitis omnibus membranis, XXXVI. Romam, pro XXX. Ut Romam, reponendum existimabat.

Aut obversata oculis] Aut observata oculis, negligentia scribarum transpositis literis, Leid. uterque, Hav. Voss. 1. et Lipsiens. In margine tamen duorum posteriorum recte reponitur obversata. Liv. xxxv. 11. ' Caudinæque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur.' 'Obversari ante oculos' dixit 11. 59. Ingentisque mali non suspicionem modo, sed apertam speciem, obversari ante oculos.” Alibi sape pari modo in membranis vett. peccatur. Vide ad vi. 17. § 4. Eamdem errorem commisit etiam Lycosth. in Supplem. Jul. Obseq. de Prodig. c. 14. prodigium hoc refe

rens.

Aut vanas exterritis ostentavere species] Varia exterritis ostent. Lipsiens. varias exterritis ostent. Gaertn. Leid. 2. a m. sec. et Port. a m. pr. Sed editam lectionem vindicant reliqui codd. in eam constanter consentientes. Horat. in Art. Poët. vers. 6. 'Credite, Pisones, isti tabulæ fore librum Persimilem, cujus, velut ægri somnia, vanæ Fingentur species.' Si

militer 'vanam imaginem belli' infra est hoc lib. c. 15. Tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli, Capitolium insedisse contenderent.' Frequenter autem vanus' et 'varius' in Mss. confunduntur. Vide ad xx11. 7. § 4.

His avertendis terroribus in triduum feria indicta] Advertendis terroribus Leid. 2. Lipsiens. Port. et fragm. Hav. quod peccatum in codd. scriptis passim obvium est. Vide ad VI. 23. § 8. Tum interduum feriæ indictæ Harl. 2. interdum feria indicta Gaertn. Male. Perferias' intel. ligendæ sunt supplicationes. Livins XL. 19. Senatus censuit, et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriæ essent.' XLI. 21. 'Q. Marcio Philippo verba præeunte, populus in foro votum concepit, si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum ferias ac supplicationes se habiturum.' XLII. 2. Editumque ab decemviris est, ut supplicatio prodigiis expiandis fieret; altera, quæ priore anno valetudinis populi caussa vota esset, ea uti feriæque essent.' Ratio erat, quod tempore supplicationum ab opere cessaretur. Polyb. in Excerpt. Legat. num. 16. 'Paualois rîs κατὰ τὴν ναυμαχίαν νίκης ἄρτι προσηγ γελμένης, πρῶτον μὲν τῷ δήμῳ παρήγ γειλαν ἐλιννύας ἄγειν ἡμέρας ἐννέα. Τοῦ το δ' ἔστι σχολάζειν πανδημεί, καὶ θύειν τοῖς θεοῖς χαριστήρια τῶν εὐχημάτων. Adeo autem ab omni opera cessabatur, ut ne senatus quidem eo tempore haberi potuerit. Liv. XXXIV. 55. Terræ motus ita crebri nuncia bantur, ut non rei tantum ipsius, sed feriarum quoque ob id indictarum homines tæderet. Nam neque senatus haberi, neque respublica administrari poterat, sacrificando expiandoque occupatis consulibus. Postremo, decemviris adire libros jussis, ex responso eorum supplicatio per tri

duum fuit.' Iisdem supplicationum diebus etiam comitia populi haberi non potuerunt. Hinc exponendus est locus Ciceronis ad Fam. vIII. 11. ubi Curio,' Ciceronis cupidissimus, 'cui omnibus rationibus comitiales eripiebantur, negabat, se ullo modo pati posse, decerni supplicationes.' Ad quæ verba nescio quis in edit. Græviana notavit: Curio auspicio impediebatur diebus, quibus comitia habebantur, agere cum populo de tuis supplicationibus.' Immo Curio, quoniam adversæ factioni faventes omnibus rationibus dies comitiales eripiebant, Ciceroni supplicationes decerni non patiebatur, ne, si confestim indicerentur, iterum comitiales alii eriperentur, et ita 'prævaricator caussæ publicæ existimaretur.' Ne itaque senatusconsulto, quo supplicationes Ciceronis nomine decernebantur, intercederet, consules confir marunt, se his supplicationibus in hunc annum non usuros.' Ad quæ verba male iterum in editione Græ viana notatur: 'Se nulli alii imperatori, præterquam Ciceroni, supplicationes decreturos.' Quomodo fere etiam Manutius. Mihi tamen videntur consules promisisse, se supplicationes, si ob res a Cicerone gestas decernerentur, non edicturos in eum annum, quo Curio tribunus plebis erat. Cum emphasi accipiendum 'his supplicationibus,' quas nempe Ciceronis nomine decerni petebant. Hinc itaque supplicationum otiosi dies' vocantur apud Cic. ad Q. Fratr. III. 8. Revertar ad institutum, idque perficiam his supplicationum otiosis diebus.' Tales vero feriæ sive supplicationes avertendis terroribus indictæ sunt in triduum,' quemadmodum etiam alio tempore sæpe factum. Ita XXXVIII. 36. Supplicatio in triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebræ obortæ fu

[ocr errors]

erant.' Similiter XXXIV. 55. loco jam laudato, et alibi sæpius.

Pacem Deum exposcentium virorum mulierumque turba] Poscentium Harl. 1. Sed frustra. Reliqui enim scripti et editi in vulgatum conspirant. Et ita Livius sæpe loqui solitus est. Sapra 1. 16. Pacem precibus exposcunt, ut volens propitius suam semper sospitet progeniem.' Infra hoc lib. c. 7. ‘Jussi cum conjugibus ac liberis supplicatum ire, pacemque exposcere Deum.' Mox eodem cap.

Veniam irarum cœlestium finemque pesti exposcunt.' vII. 2. 'Pacis Deum exposcendæ caussa tertio tum post conditam Urbem lectisternium fuit.' Præterea exposcentium mulierum turba, reliquis omissis, Hearnii Oxon. L. 2. Solarum quidem matrum Romanarum in gratulatione sive supplicatione ob res feliciter bello gestas meminit Liv. v. 23. Priusquam senatus decerneret, plena omnia templa Romanarum matrum grates Diis agentium eránt. Senatus in quatriduum supplicationes decrevit.' Hic tamen, ubi in vulgatum conspirant reliqui omnes codd. nihil mutandum est. Ita universo populo indicitur supplicatio xxI. 61. 'Supplicatio ad ædem Herculis nominatim; deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta.' Similiter jubentur supplicatum ire cum conjugibus ac liberis mox hoc lib. c. 7. et XXII. 10. Supplicatumque iere cum conjugibus ac liberis non urbana multitudo tantum, sed agrestium etiam.' Nominatim autém 'viri feminæque' memorantur x. 23. 'Supplicatum iere frequentes viri feminæque.' xxvII. 51. 'Eam supplicationem C. Hostilius prætor pro concione edixit; celebrataque a viris feminisque est.' XLV. 2.

Ingentique turba, non virorum modo, sed etiam feminarum, conferta tota Urbe Deorum inmortalium templa.'

15 Cohortes inde Latina Hernica.

que] Deinde præferunt Harl. 2. Lipsiens. Gaertn. et Hav. quod ex glossa marginali receptum videtur: inde enim hic ponitur pro deinde, ut sæpe solet. Vide ad XLII. 55. § 6. Frequenter autem rà inde et deinde in Mss. commutantur. Vide quæ notantur ad XXXVI. 24. § 10. et mox cap. seq. § 1.

Ab senatu, &c. remissa domos] Pall. 1. ac 3. remissæ domus. Pal. 2. domum. Gebh. A senatu Gaertn. Deinde remissæ domum etiam Harl. 2. Lipsiens. Gaertn. Hav. et Hearnii Oxon. B. L. 1. et C. remissæ domus Leid. 1. et Voss. 2. Vide quæ dicuntur hoc lib. ad c. 29. § 5.

[ocr errors]

Antiates, mille milites, quia serum auxilium post prælium venerat] Omnes Mss. Pall. post prædam. Gebh. Andreas, Bech. Voss. 1. Flor. Rott. venerant. Sed etiam pro duabus prioribus habent Pall. omnes,Chifl. Voss. 2. post prædam. Voss. 1. post bellum. Forte post rem actam venerant. XXVII. 20. Hasdrubal et Mago venere, serum post male rem gestam auxilium.' J. F. Gron. Vox milites exsulat a fragm. Hav. dissentiente reliquorum codicum turba, in quibus constanter Antiates, mille milites. Id autem accipiendum per adpositionem; quemadmodum Galli, magna hominum vis,' xxxvIII. 16. ‘Galli, magna hominum vis, Brenno duce in Dardanos pervenerunt:' ubi plura vide, ut et ad XL. 36. § 8. Præterea venerant non modo, si solum Voss. 2. excipias, omnes nostri codd. sed et omnes edd. usque ad Francofurt. 1578. Ea enim prima venerat dedit ; quæ lectio deinceps ad recentiores propagata est. Non dubitavi igitur priorem scripturam revocare. Tum post prædam Leid. 1. Harl. 2. Port. Gaertn. et Hav. quomodo etiam Aldus edidit. Recte tamen pœnitentia ductus in erratis post prælium restituit. Post bellum præferunt Leid. 2. et Hearnii Oxon. N. quod ex glossa natum puto. Vide

hoc lib. ad c. 61. § 2. Denique qui ad serum aux. venerant post præl. fragm. Hav. qui ad serum aux. post præl. venerant Harl. 1. quia tardum aux. post prædam venerant Harl. 2. qui tardum aux. post prædam venerant Hav. Sæpius qui et quia in Mss. commutantur. Vide ad XXXVI. 33. § 5. tardum autem, pro serum, ex glossa itidem ac margine in contextum inrepsisse puto. Easdem voces similiter in Ovidio confundi notavit Burmann. ad Trist. II. 57. 'Serum auxilium' memorat etiam Liv. x. 5. Ut prope serum auxilium jam pene circumventis, ita universa requies data est.' XXXI. 24. 'Quo quum esset nunciata clades sociæ urbis, quamquam serum auxilium perditis erat, tamen, quæ proxima auxilio est, ultionem petens.'

CAP. VI. 1 Comitia inde habita, creati consules] Vet. lib.deinde. Sigon. Melior est hæc lectio, stabilita Pall. primo ac tertio, editionibusque Andreæ et Campani, quam illa producta a Sigonio, deinde: cui nullam, contra plures potioresque, præstat auctoritatem Pal. noster 2.: ut et mox, cum scribit consulatum inierunt. Gebh. Quemadmodum Pal. 2. Gebhardi, ita et ex nostris Harl. 2. et Hav. ut alibi sæpissime, sic etiam hoc loco, Sigonii vet. lib. consentientes, præferunt deinde. At reliqui omnes editam lectionem tuentur. Vide ad cap. præc. § 15. Legi etiam posset uno orationis ambitu Comitiis inde habitis, creati consules. Sed vide quæ notantur ad vI. 4. § 7. Mox Post. Servilius Leid. 1. et Port. Postumius Servilius Gaertn. et fragm. Hav. Sed Publii vel Пo

Alov prænomen ei tribuunt fragm. Fastor. Capitolin. Dionys. Antiq. IX. p. 623. et Diod. Sic. Bibl. xI. p. 283. Præterea copulam inter duorum consulum nomina interponit Gaertn. Vide ad II. 17. § 1.

Calendis Sextilibus] In antiquis et libris et lapidibus Kalendæ scribuntur, non Calendæ. Sigon. Vide Daus

« IndietroContinua »