Immagini della pagina
PDF
ePub

testatur Hearne.

§ 5 Quum inminentem urbi collem cepissent; ex loco altiore] Inm. collem urbi Leid. 2. et Lov. 1. Tum loco altiori Lov. 4. 5. Harl. 2. et Hav. Ceterum eadem ratione, qua nunc Fabius, Vitelliani etiam Tarracinas ceperunt apud Tacit. Histor. III. 77. Paullo ante circumiuisse, pro circummissæ, Lipsiens. ob similitudinem literarum m et iu in scriptura Longobardica. In verbis seqq. quia nullum erat præsidium præferunt edd. antiquæ usque ad Aldinam, quæ prima qua nullum substituit. Et ita legunt etiam omnes scripti. Alibi sæpe hæ voculæ in Mss. confundi solent. Vide ad XL. 29. § 8.

§ 6 Obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur] Stupefacti Lov. 2. et Lipsiens. Sed reliqui codd. receptam lectionem defendunt. Deinde urbem infirmam Flor. Sed vulgatum verum esse, narratio Livii docet; qui refert Ahalam, inminente urbi colle capto, ex loco superiore inpetum fecisse; Fabium autem eam partem urbis, quæ prona erat in pa. ludes, id est infimam urbem, invasisse.

Et in muris diu cædes] Emenda, et immitis diu cædes. Sic Flor. Rott. Helm. Vossiani duo, Mureti codd. inmitis scilicet, vel immitis. Sine misericordia aut parcendi discrimine. Sic restituimus nuper Plauto Bacchid. III. 4. 1.Immitiorem nunc utrum credam magis Sodalemne esse, an Bacchidem, incertum admodum est. J. F. Gron. Eamdem lectionem, quam ex suis produxit ac probavit Gronovius, etiam apud me superest in Leid. utroque, Lov. quinque, Harl. 1. Lipsiens. Gaertn. Klockian. fragm. Hav. Hearnii Oxon. N. ac C. et in Neapol. Latinii. Illud in muris tantum erat in Harl. 2. Port. et Hav. Insuper diu pariter cædes, transpositis vocabulis, Hav. Tum et inermium, pro atque inermium, Port.

Lov. 2. et Lipsiens. Denique fuit deficit in Lov. 2.

§7 Cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat] Cogebantur itaque cuncti Voss. 1. Lov. 1. et apud Hearnium Oxon. N. in quo tamen mutatum est in victi. Tum nihil spei Lov. 4. Harl. 2. et Hav. spei nil erat Flor.

Quum pronunciatum repente, ne quis præter armatos violaretur] Tum pronunciatum Voss. 1. Leid. 2. Lov. 1. Harl. 2. et Hav. Vide ad Epit. Livian. lib. XLVIII. circa finem. Deinde præter armatus Flor. Leid. 1. Harl. 1. Lov. 2. 3. 4. 5. Lipsiens. et Hav. ut præter ponatur pro' præterquam;' de quo plura vide ad v. 52. § 13. Locutionem, qua participia neutra, ut hoc loco pronunciatum, pro substantivis ponuntur, inlustravi ad 1. 53. § 1. Mox omnium multitudinem, pro omnem mult. Hav. Male. Vide ad vi. 22. § 6.

Quorum ad duo millia et quingenti vivi capiuntur] Legendum ad duo millia et quingentos, vivi capiuntur. T. Faber. Pessime ita Faber conjicit, quum omnes nostri stent pro recepta lectione. Neque felicius hic versatus est bonus ille Doujatius, titulis quam eruditione conspectior, qui Fabrum quidem, ad duo millia et quingentos vivi capiuntur legendum putantem, grammaticæ regulis inhærere notat, sed nihil vetare quo minus quingenti ad nomen sequens vivi referatur; quasi dicas ad duo millia, et præterea quingenti vivi. Pudet, viros doctos, qui Livium inlustrare et cum notis edere voluerunt, ignorare potuisse, familiare ipsi esse, ad numero additum pro circiter' sine casu ponere. Vide plura ad x. 17. § 8. Ceterum viri capiuntur, pro vivi cap. Lov. 5. et fragm. Hav. quomodo in uno codice etiam peccabatur 111. 18.

10. Errori autem caussam præbuit similitudo literarum v et r in scrip tura Longobardica: de quo vide ad

XLV. 39. § 15. Sed vox vivi exsula- satis probatur. Probatur autem ea; bat a Lov. 4.

§ 8 A cetera præda Fabius militem abstinuit] Ad cetera præda Voss. 1. et Lov. 1. a m. pr. quorum librarii dare voluisse videntur ab cetera præda, quemadmodum præfert Hav. Præpositio vero abest a Lov. 5. Sæpius Livium, præter casum quartum, etiam sextum sine præpositione verbo 'abstinere' addere solitum fuisse, vi. debimus ad v. 43. § 8. Sed nec insolens Livio est, eidem etiam præpositionem addere. Supra 11. 45. Clades Latinos ne ab legatis quidem violandis abstinuit.' XXXIV. 35. Seque ipse suosque ab his abstineret.' Quum itaque, uno minoris auctoritatis codice excepto, reliqui omnes vulga tum servent, illud etiam præferendum esse, non dubito. Deinde militem Fab. abst. alio ordine, Leid. 2.

§ 9 Qui ceteros Volscos a præsidio] Ceteros Volscorum Harl. 2. et Hav. Tum ab præs. Haverk. a prædio Harl. 2.

§ 10 Plebem Patribus conciliavit] Pa. tribus plebem conc. Gaertn. reconciliavit Hearnii Oxon. N. quod ex interpretis expositione natum videtur.

§ 11 Additum deinde omnium maxi. me tempestive præcipuum in multitudinem munus] Reponenda antiqua lec tio, quæ habet, maxime tempestivo principum in multitudine munere. Scribe tamen in multitudinem. Expone, 'Additum deinde omnium maxime tempestivo,' (id est, summe tempestivo,) ' munere,' (id est, per munus,) 'principum,' (hoc est, istorum ducum sive imperatorum,) in multitudinem.' q. d. Nullum umquam munus ab ullis principibus magis tempestive collatum est multitudini; nam populo sæpe sunt exhibita munera, Rhen. Ita, maxime tempestivo in multitudinem munere legendum putavit Rhenanus, cum antea legeretur, maxime tempestive præcipuum in multitudiQuæ utraque lectio non

nem munus.

·

quæ est in libris vett. quos ipse inspexi: maxime tempestive principium in multitudinem munerum. Principium autem donandæ multitudinis stipendium fuisse ait, tum primum de publico militibus datum. Sigon. Ad hunc locum recte et constituendum et intelligendum mire faciunt quæ tradit Lipsius in lectissimis suis electis 1. 2. Modius. Quod ait Sigonius lectum ante Rhenanum, tempestive præcipuum in multitudinem munus, id non nisi apud Moguntinos et Frobenium reperio. Andreas et Juntas principium muneris. A quo duabus literis distat, quod ille ex suis veteribus probat: maxime tempestive principium in multitudinem munerum. At minime omnium id probat mihi. Quis, quæso, mortalium, præter ipsum, interpre. tetur principium munerum in multitudinem' stipendium tam primum de publico datum? Nam extra illud, falsum est nullam ante in multitu dinem esse liberalitatem exercitam. Quo illa blandimenta plebi post reges exactos data? toties levata annona? toties agri divisi? toties et cam maxime præda concessa? Perpul. chra sane oratio, 'Additum est principium munerum in multitudinem,' hoc est, præter illa, quæ dicta sunt, factum est initium stipendiorum. Sic scribere Livium? Et hæc posse probare quemquam contra scripturam tam Latinain, tam apertam et planam, tam aptam, tempestivo principum in multitudinem munere: quam non modo Mss. sed Becharius, sed Veneta Zanensis, sed Tarvisina Vercellensis, sed Ascensii et Saveterii Parisiensis dudum prodiderunt? Non enim fuit' principum muuus,' qui ultro decreverunt ex ærario? qui ut censum habebant maximum, ita plurimum contulerunt; qui aliis conferendi pigritiam excusserunt. Non fuit omnium maxime tempestivam ?' instante gravissimo bello, tergiver

Inde uni-

sante et fremente juventute, tribunis
incendentibus plebem, erogatum, quo,
præter hos solos, omnes homines, non
fantum omnes ordines, Patribus sunt
mire conciliati. Vir præstantissimus
præter solitum hie dormitavit. J. F.
Gron. Quam maxime in hujus loci
scriptura variant codd. calamo exa-
rati. Addit tum deinde, pro Additum
deinde, est in Leid. 2. Aditum deinde
in Lipsiens. Præterea Sigonii libris
vett. ex Oxoniensibus suis consentire
B. et N. Hearne testatur.
ca tantum litera distat Hav. tempes-
tive principium in multitudine munerum
exhibens. Tempestive principium in
multitudinem munus præfert Gaertn.
tempestive principium in multitudine
munus Lov. 3. et 5. tempestive princi-
pum in multitudine munus Harl. 2. tem-
pestive principium in multitudinem mu-
nere Oxon. L. 1. 2. et C. apud Hear
nium. tempestive principium in multi-
tudine munere Leid. uterque et Lov.
1. tempestive principium in multitudine
nimius Lov. 4. tempestivo principi-
um in multitudinem munere Klockian.
tempestive principum in multitudine mu-
nere Voss. 1. tempestive principum in
multitudinem munere Port. et Lipsiens,
tempestivo principum in multitudine mu-
nere Flor. Harl. 1. et fragm. Hav.
Additum deinde omnium maxime tem-
pestivo principium in multitudinem mu-
neri invenio in Venetis edd. 1495. et
1505. tempestive præcipuum iu multi-
tudinem munus præter edd. Gronovio
memoratas habent etiam Ald. Cervi-
corni, Colon. 1525. et Ascensiana
1530. Reliquæ omnes, quas vidi, ser-
vant, ut nunc editur. Patet, ex codd.
vestigiis legendum esse, vel Additum
deinde omnium maxime tempestive prin-
cipum in multitudinem munus; vel poti-
us, ut Rhenanus et Gronovius volue-
runt, ac Voss. 2. et Lov. 3. firmarunt,
Additum deinde omnium maxime tempes-
tno principum in multitudinem munere.
Multi codd. tempestive, pro tempesti-
vo, dederunt propter præcedens max-
Delph. et Var. Clas.

ime, ut hæc vox ei conveniret. De
simili errore dictum ad Iv. 44. § 5.
Qui autem præferunt principium, non
eam vocem casu recto acceperunt,
sed casu patrio numero multitudinis
a recto 'princeps.' Vide ad 11. 27.
§ 12. Denique in multis exstat in
multitudine, quia ultimam literam m
intercepit prima vocis seq. Vide ad
XXIII. 8. § 9. munere in multitudinem,
ut v. 3. Munere Patrum in plebem
tribunos plebis offensos ac concitatos
esse.'

sec.

Ut ante mentionem ullam plebis tri-
bunorumve decerneret senatus] Est in ve-
teri libro plebis tribunorumque. Rhen.
In hanc lectionem conspirant excusi.
At in diversa abierunt scripti. Tri-
bunorumque, ut Rhenanus in suo inve-
nit, præfert Flor. ut ante mentionem
plebis tribunorumve decerneret et sena-
tus habent Lipsiens. et fragm. Hav.
Verum illud et, quod etiam in aliis
codd. superest, ex ultimis literis vo-
cis præced. perperam repetitis na-
tum videtur. Vide ad xxxIx. 18.
§ 8. Ut ante ment. ullam plebis tribu-
norum vel decerneret senatus Gaertn.
ut ante ment. plebis tribunorum ut de-
cerneret et senatus Lov. 4. et 5. a m.
pr. qui ut ante ullam ment, obfert a m.
ut ante ment. ullam plebis tribu-
norum ut decerneret et senatus Voss. 1.
Lov. 1. a m. pr. (in quo a m. sec. Tà ut
atque et expunguntur) Lov. 3. et
Port. a m. sec. a quo a m. pr. rd ullam
exsulabat, et decernerent, pro decerne-
ret, exaratum erat. Ut ante ment.
plebis tribunorum ut decerneret senatus
Lov. 2. ut ante mensionem ullam plebis
tribunorum decerneret et senatus Leid.
2. ante ment. ullam plebis tribunorum
ut decerneret senatus, rê ut in princi-
pio neglecto, Harl. 2. et Hav. ut ante
ment. ullam plebis tribunorum decerne-
ret senatus Voss. 2. Et hæc lectio
vera esse videri posset. Plebis tri-
buni, inverso ordine vocabulorum,
quemadmodum plebis ædiles' apud
Ovid. Fast. v. 287. Plebis ad ædiles
21 O

Livius.

delata licentia talis.' Ne quis vero id poëtæ, non historico, permissum excipiat, ita curulis ædilitas' et 'curules ædiles' ipse Livius VII. 1. Annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, prætura et curuli ædilitate.' xxiv. 43. 'Ludos scenicos per quatriduum eo anno primum factos ab curulibus ædilibus, memoriæ proditur.' Similiter 'plebis tribuno' ve rosimili admodum conjectura Julio Obseq. viri docti restituerunt c. 114. Livio Druso plebis tribuno leges ferente, quum bellum Italicum consurgeret, prodigia multa adparuerunt urbi.' Et ita vulgo editur apud Colum. 1. 3. Liciniana illa septena jugera, quæ plebis tribunus viritim diviserat, majores quæstus antiquis retulere, quam nunc nobis præbent amplissima vervacta:' ubi tamen forte legendum est quæ plebi tribunus viritim diviserat: ut innuat, plebem viritim hæc septena jugera a Licinio tribuno accepisse. Infra denique apud Livium ita editur vi. 38. 'Plebis tribunos eosdem, duos utique, qui legum latores erant, plebes reficiebat:' ubi variant quidem codd. ut videbimus; eam tamen lectionem, quæ vulgo exstat, veriorem puto. Non aliter etiam Plinius xvIII. 3. 'Farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit, undecimus plebei tribunus.' Præstat tamen hic apud Livium nihil mutare, quum pro vulgato stent Leid. 1. Harl. 1. et Klock. ian. nisi is forte tribunusque legat. Ita Liv. cap. seq. banc munificentiam Patrum in plebem non a tribunis plebis umquam agitatam, non suis' (nempe plebis) sermonibus efflagitatam' fuisse ait.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quum ante id tempus de suo quisque] Duæ priores voces desunt in Gaertn. quum ante ad id tempus præfert fragm. Hav. quum ante tempus Voss. 2.

CAP. LX. 1 Prensatasque exeuntium manus et Patres vere adpellatos]

Ita primus Sigonius edidit, neque aliter plerique codd. scripti, Voss. uterque, Leid. 1. Harl. uterque, Klockian. et fragm. Hav. Priores excusi præferunt prehensatasque, quod in solo superest Hav. pensatasque habent Port. et Gaertn. presentasque Lov. 1. prentatasque Leid. 2. . Vide ad c. 58. § 13. et ad c. 48. § 11. Tum vocula et omittitur in Voss. 2. et Lov. 3. vero autem, pro vere, idem codex exhibet. Infra x. 23. 'Nec.se viri honorumve ejus ac rerum gestarum pœnitere vero gloriaretur:' ubi vide. Unius tamen auctoritas contra omnium aliorum consensum levior est. In verbis præcedd. ab plebe, pro a plebe, habet Hav.

Pro tam munifica patria, donec quidquam virium superesset] Pro tam̃ munifica patria Harl. 1. Vide mox etiam ad § 3. pro tam magnifica Lov. 5. a m. pr. quod recte a m. altera mutatum est. 'Munificus' enim est liberalis, qui multa munera dat: 'munifice largiri' Livius dixit 1. 54. ‘munifice et propenso animo facere' xxxvII. 54. Deinde rò quidquam deest in Leid. 2. Sed virium quicquam trajectis vocabulis præferunt Lov. 2. et Lipsiens.

§ 2 Quum commoditas juvaret rem familiarem, saltem acquiescere eo tempore] Et hic videtur aliquid nævi. Sed alii distinguunt ante rem familiarem: ut acquiescere compositum nihilo plus significet, quam simplex 'quiescere.' Glar. Suspectum habet verbum acquiescere Glareanus, quasi vero non v. 23. ita locutus sit Livius: Ut fessa diutino bello acquiesceret civitas: id est, quiesceret. ['Quid dicis, Sigoni? Non exponit etiam Glareanus acquiescere, pro quies. cere?' imo vero facit.'] Sigon. Emendo cum commoda ita juvaret: rem familiarem saltem accrescere eo tempore, quo. Lipsius Elect. 1. 2. Ms. fumiliarem. id est, familiarem enim. Lego: parceret. Cum comm. juvaret, (rem

[ocr errors]
[ocr errors]

fam. enim saltem acquiescere eo tempore, quo corpus add. atque oper. reip. esset,) tum quod ultro sibi obl. esset, non a trib. pl. umq. ag., non suis serm. efflag., id vero effic. mult. gaud. &c. Juvaret, pro 'delectaret.' Mallem tamen juvabat. Klock. Trigam horum verborum quum commoditas juvaret censeo esse librarii alicujus prolem. Lipsius Elect. 1. 2. emendatione aptat rei propositæ. Sed an dextere? Grut. Bene saltem acq. eo tempore Pall. omnes. Supra quoque ex iisdem ita legendum c. 49. 'Malum quidem militibus meis, ínquit, nisi acquieverint.' Lipsius Elect. 1. 2. legit Cum commoda ita juvaret, rem familiarem saltem accrescere eo tempore.' Gebh. Lipsius hic legit, cum commoda ita juvaret, rem famil. saltem accrescere. Et cubat haud dubie in vitio locus, et de commodis militaribus hic agi perspicuum est. Sed non placet illud commoda juvare.' Non enim juvabant commoda jam data, neque, si hoc vellet, sic loqueretur Livius. Sed commodis juvabant militem, et rem familiarem ejus sublevabant, commoda dabant. Legendum itaque arbitror Quum commodis juvaret, vel potius commodis datis (eo enim vox corrupta commoditas nos ducit) juvet. rem familiarem, &c. Notum illud ingeniosissimi poëtæ, Ovidii Art. Am. 1. 131. Romule, militibus scisti dare commoda solus.' R. H. Schelius de Stipend. Milit. Lego, cum commodis suis ita servirent, ut res familiaris saltem acquiesceret. T. Faber. Jam dudum hoc pro desperato. Lipsius, cum commoda ita juvaret: rem familiarem saltem accrescere. Equidem Tò accrescere nequam puto, vel ob id, quod sequitur, operatum: nam ante data stipendia non modo manus et corpora, sed et patrimonium militantium reipublicæ serviebat et fati gabatur: quod acquievit, nec perinde attritum est, ex quo æra meruerunt. Alterum non placet magno viro, etsi

cubare locum in mendo fateatur: non enim juvabant, inquit, commoda jam data: nec, hoc si vellet, sic loqueretur Livius. Quid ni ille? Quum Suetonius Calig. c. 41. Quasi adjuvantium Cæsaris reditus.' Nam quod ait jam data, hæc captio est. Commoda sunt militum; sed non solorum sunt commoda militum. Sunt uniuscujusque fructus, reditus, vectigalia, salaria, honoraria, propter quæ vivit facilius. Sic 'sacerdotum commoda auxisse' dicitur Augustus c. 31. et Claudius magna commoda constituisse naves fabricantibus' c. 18. Sic igitur civium 'commoda,? quas quisque rationes haberet commode vivendi, decreto stipendio, ‘juvisse' belle patria vel Patres dicerentur. Mavult ille Cum commodis juvaret: vel, Quum commodis datis juvet: rem familiarem saltem: et, quum Lipsius hanc faciat partem membri præcedentis, ille sequenti adjudicat. Quorum ego facile optionem cuivis relinquo, si modo satis acceptum habeat, vitium subesse, de quo incipio dubitare. Video enim duas ponere cansas Livium, quæ huic muneri mirificum lenocinium addiderunt: alteram ipsius rei fructum, quæ molesta quemque impensa levabat, quo tempore minime attendere domesticis rationibus possent; alteram promptam largientium voluntatem, quæ ante cujusquam spem aut desiderium munifica fuerat. Sic Justinus de Alexandro solvente militum æs alienum, XII. 11. Insignis hæc munificentia non summa tantum, verum etiam titulo muneris fuit.' Fausta omina et laudes, quas donati congerunt in donantes, finiuntur cum periodo illa in verbo parceret. 'Quum commoditas' (pergit hinc auctor suo, non tenuium civium, ore) id est, utilitas, opportunitasque hujus muneris, in eo sita, quod permittebatur, ‘rem familiarem' cujusque saltem acquiescere eo tempore, quo corpus ad

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »