Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LEONARDO SPENGEL

AMICO UNICE CARO.

[ocr errors]

PRAFATIO.

Oratores antiquos non posse satis intellegi et iudicari, nisi cognitio artis rhetoricae accedat, hodie minus ignoratur quam olim, L. Spengelii maxume opera, cuius Artium scriptores, Anaximenes, complures dissertationes hanc literarum partem claro lumine illustrarunt: idem plus uno loco praestantiam huius magistri, qui volgo 'auctor ad Herennium' vocatur, commendavit, atque sic effecit, ut et ipse diligentius eum tractarem: legi igitur et relegi, etiam praelegi in scholis academicis, ac mox inveni non supervacaneum fore studium in scriptore collocatum, qui suo adhuc vel nomine careret, interprete careret, recensione careret.

Quod enim attinet nomen, habet hoc commune eximius hic rhetoricae doctor cum Anaximene, quod diutissume debita laude privabatur sub alieno et celebriore nomine delitescens, Ciceronianus enim inde a primis aerae nostrae saeculis ferebatur eius liber esse, nec nostris temporibus illius haberi est desitus, atque iidem, qui vehementissume Anaximenia Aristoteli vindicabant, etiam haec ars ut Tullio attribueretur, postulaverunt'); stantque ab ea sententia adhuc nonnulli VV. DD.), quibus igitur liber Cicerone dignus videtur; alii plane indignum esse pronuntiant3); ex contrario longe supra Ciceronis Rhetorica extollit Puchta iure consultorum celebratissumus"). docendi certe arte illum vincit, qui in hoc quoque genere magis eloquentiae gloriam quam accurationis quaesivit; at noster materiam, quae ambitiosis Graecorum studiis nimis densa et perplexa evaserat, ad simplicem et perspicuom ordinem

1) Zeitschrift für Alterthumswissenschaft 1839, p. 408.
2) ut R. Klotz in ed. nuper curata Cic. Vol. I, p. VI.
3) Bernhardy, Lat. Litteraturgesch. 57, 622.

4) Gewohnheitsrecht p. 50.

« IndietroContinua »