Immagini della pagina
PDF
ePub

IN SALLUSTIUM

DECLAMATIO

QUE

CICERONI FALSO TRIBUITUR.

EA demum magna voluptas est, Crispe Sallusti, æqualem ac parem verbis vitam agere, neque quicquam tam obscenum dicere, cui non ab initio pueritiæ omni genere facinoris ætas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. Neque enim, qui ita vivit, uti tu, aliter, ac tu, loqui potest: neque, qui tam illoto sermone utitur, vita honestior est. Quo me vertam, P. C.? unde initium sumam? majus enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum. Quod si aut de mea vita, atque actibus, huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur: aut, si hujus facta, mores, omnem ætatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic objicio. Id vos, si forte offendimini, justius huic, quam mihi, succensere debetis, qui initium introduxit. Ego dabo operam, ut et pro me minimo cum

NOTE

a Initium introduxit] Queritur uterque, et Sallustius et Cicero, quod, sibi ab altero injuria oblata, prior lacessitus fuerit: quod quidem, præter alia, me maxime movet ut cre

dam, declamationes istas a quibusdam Declamatoribus scriptas tantum, non recitatas fuisse. Sed ea de re, quibus tantum erit otii, docti judicabunt.

fastidio respondeam, et in hunc minime mentitus esse videar. Scio me, P. C. in respondendo non habere magnam expectationem, quod nullum vos sciatis novum crimen in Sallustium audituros, sed omnia vetera recognituros, quis et meæ, et vestræ jam, et ipsius aures calent. Verum eo magis odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem peccare minimis rebus posuit rudimentum; sed ita ingressus est, uti neque ab alio vinci possit, neque ipse se omnino reliqua ætate præterire. Itaque nihil aliud studet, nisi, uti lutulentus sus, cum quovis volutari. Longe vero fallitur opinione. Non enim procacitate linguæ vitæ sordes eluuntur: sed est quædam calumnia, quam unusquisque nostrum testante animo suo fert, de eo, qui falsum crimen bonis objectat. Quod si vita istius memoriamd vicerit: illam P. C. non ex oratione, sed ex moribus suis spectare debetis. Jam dabo operam, quam maxime potero, brevi ut faciam. Neque hæc altercatio nostra vobis inutilis erit, P. C. Plerumque enim resp. privatis crescit inimicitiis; ubi nemo civis, qualis sit vir, potest latere.

Primum igitur quoniam omnium majores Crispus Sallustius ad unum exemplum et regulam quærit, velim mihi respondeat, numquid, quos protulit Scipiones et Metellos,' vel Fabios, ante fuerint aut opinionis, aut gloriæ, quam eos res gestæ suæ, et vita innocentissime acta commendavit ? quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis, cur non æque de nobis existimetur? cujus et res gestæ illustres sunt,

NOTE

b Præterire] Malefaciendo, scilicet. e Calumnia] Reproche.

a Memoriam] Id est, Si obliti fueritis qualis fuerit vita istius, et quomodo antea vixerit.

• Ad unum exemplum et regulam] Vulgo regnum pro regulam. Diu certe hic hæsi, ut, quid sibi vellet Auctor, divinarem. Tandem arbitratus sum, ad ista Sallustii verba, 'Oro te Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paulos, Fabios, Scipiones, superasti,' &c. Ciceronem respexisse,

enmque significare voluisse, Prave et inepte ab adversario factum, quod sibi Ciceroni Romuli nomen imposu erit, quasi, ut clarus fieret, necesse habuerit vel majores claros ostendere, vel Romulum esse.

f Metellos] Forte istius, potius quam Pauli aut Fabii mentionem facit, quia præcipue per ipsius Sallustii historiam clarissimus evasit.

* Ante fuerint] Id est, ante, hominum existimationem, aut gloriam consecuti fuerint,

et vita integerrime acta. Quasi vero tu sis ab illis viris, Sallusti, ortus. Quod si esses; nonnullos jam tuæ turpitudinis pigeret. Ego meis majoribus virtute mea præluxi; uti, si prius noti non fuerint, a me accipiant initium memoriæ suæ tu tuis vita, quam turpiter egisti, magnas offudisti tenebras; ut etiam, si fuerint egregii cives, certe venerint in oblivionem. Quare noli mihi antiquos viros objectare. Satius est enim, me meis rebus gestis florere, quam majorum opinione niti, et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium, et virtutis exemplum. Neque me cum iis conferri decet, P. C. qui jam decesserunt, omnique odio carent, et invidia; sed cum iis, qui mecum una in republica versati sunt. Sed si fuerim aut in honoribus petendis nimis ambitiosus; (non hanc dico popularem ambitionem, cujus me principem confiteor, sed illam perniciosam contra leges, cujus primos ordines Sallustius duxit) aut in gerendis magistratibus, aut in vindicandis maleficiis tam severus; aut in tuenda republica tam vigilans; quam tu proscriptionem vocas: credo, quod non omnes tui similes incolumes in hac urbe vixissent. At quanto meliore loco respublica staret, si tu par ac similis scelestorum civium, una cum illis annumeratus esses! An ego tunc falso scripsi, Cedant arma toga, qui togatus armatos, et pace bellum oppressi? An illud mentitus sum, Fortunatam natam me consule Romam ; qui tantum intestinum bellum, et domesticum urbis incendium extinxi?

Neque te tui piget, homo levissime, cum ea culpas, quæ in historiis mihi gloriæ ducis? An turpius est, P. C. scribentem mentiri, quam illum palam hoc ordine dicentem? Nam, quod in ætatem increpuisti, tantum me abesse puto ab impudicitia, quantum tu a pudicitia. Sed quid ego de te plura querar? Quid enim mentiri turpe duces, qui mihi ausus sis eloquentiam uti vitium objicere,

NOTE

h Quam] Pro quod: Quod: Tueri, scilicet, Rempublicam, tu, Crispe Sallusti, vocas proscriptionem. Relativum

quam cum proscriptionem construxit. 1 Ætatem] Id est, adolescentiam.

cujus semper nocens eguisti patrocinio? An ullum existimas posse fieri civem egregium, qui non his artibus et disciplinis sit eruditus? An ulla alia putas esse rudimenta et incunabula virtutis, quibus animi ad gloriæ cupiditatem aluntur? Sed minime mirum est, P. C. si homo, qui desidia ac luxuriæ plenus sit, hæc ut nova atque inusitata miratur. Nam quod ista inusitata rabie petulanter in uxorem, et in filiam meam invasisti, quæ facilius se mulieres a viris abstinuerunt, quam tu vir a viris; satis docte ac perite fecisti. Non enim me sperasti mutuam tibi gratiam relaturum, ut vicissim tuas compellarem. Unus enim satis es materiæ habens: neque quicquam turpius est domi tuæ, quam tu. Multum te vero opinio fallit, qui mihi putasti parare invidiam ex mea re familiari: quæ multo mihi minor est, quam habere dignus sum. Atque utinam ne tanta quidem esset quanta est; uti potius amici mei viverent, quam ego testamentis eorum locupletior essem! Ego fugax, Crispe Sallusti? Furori tribuni pl. cessi: utilius duxi, quamvis' fortunam unus experiri, quam universo populo R. civilis essem dissensionis causa: qui, posteaquam illeTM suum annum in rep. perbacchatus est, omniaque quæ commoverat, pace et otio resederunt; hoc ordine revocante, atque ipsa Rep. manu retrahente me, reverti. Qui mihi dies, si cum omni reliqua vita conferatur, animo quidem meo superet, cum universi vos, populusque R. frequens adventu meo gratulatus est. Tanti me fugacem, mercenarium patronum hi æstimaverunt.

Neque hercule mirum est, sio ego semper justas omnium amicitias existimavi. Non enim uni privatim ancillatus sum, neque me addixi: sed quantum quisque reip. studuit, tantum mihi fuit aut amicus aut inimicus. Ego nihil plus

[blocks in formation]

volui valere, quam pacem; multi privatorum audacias nutriverunt. Ego nihil timui, nisi leges: multi arma sua timeri voluerunt. Ego nunquam volui quicquam posse, nisi pro vobis: multi ex vobis potentia freti, in vos suis viribus abusi sunt. Itaque non est mirum, si nullius amicitia usus sum, qui non perpetuo reip. amicus fuit: neque me pœnitet, si aut petenti Vatinio reo patrocinium pollicitus sum, aut Sexti insolentiam repressi, aut Bibuli' patientiam culpavi, aut virtutibus Cæsaris favi. Hæ enim laudes egregii civis, et unicæ sunt. Quæ si tu mihi uti vitia objicis, temeritas tua reprehenditur, non mea vitia culpabuntur. Plura dicerem, si apud alios mihi esset disserendum, P. C. non apud vos, quos habui omnium actionum mearum monitores. Sed, ubi rerum testimonia adsunt, quid opus est verbis ?

Nunc ad te uti revertar, Sallusti, patremque tuum præteream: qui si nunquam in vita sua peccavit, tamen majorem injuriam reip. facere non potuit, quam quod te talem filium genuit. Neque, tu si qua in pueritia peccasti, exequar, ne parentem tuum videar accusare, qui eo tempore summam tui potestatem habuit, sed qualem adolescentiam egeris. Hac enim demonstrata, facile intelligetur, quam petulanti pueritia, quam impudicus et procax, adoleveris. Posteaquam immensæ gulæ impudicissimi corporis quæstus sufficere non potuit, et ætas tua jam ad ea patienda,' quæ alteri facere collibuisset, exoleverat: cupiditatibus infinitis

NOTE

a Vatinio] Respondet ad id quod Sallustius dixerat, Ciceronem Vatinii causam agere, postquam orationem contra ipsum habuisset.

Bibuli pat.] Tanta fuit, referente Suetonio, ut nonnulli, quod ita Cæsari in consulatu cessisset, non Caio Julio Cæsare, et Bibulo Consulibus, sed Caio et Julio, per jocum scriberent.

Hæ laudes] Virtuti, nimirum, et viris probis, quomodocumque favere; inde tantum sibi amicos parare; il

los, si priorem sanctitatem et vitæ innocentiam flagitiis maculaverint, relinquere. Uno verbo bene, et quod laudandum sit, fecisse se profitetur Cicero, cum nulli se ita addixit, quin, virtutis et Reipublicæ causa ejusdem adversarium sequeretur.

Temeritas] Cum id tu vituperes quod laudi ducitur. ▾ Patienda] Obscœnissima et flagitiosissima reprehendit.

« IndietroContinua »