Immagini della pagina
PDF
ePub

efferebaris, ut, quæ ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis experireris. Ita non est facile exputare, P. C. utrum inhonestioribus corporis partibus rem quæsierit, an amiserit. Domum paternam vivo patre turpissime venalem habuit, vendidit. Et cui dubium potest esse, quin mori coëgerit eum, quo hic nondum mortuo pro hærede gesserit omnia ?* Neque pudet a me eum quærere, quis in P. Crassi domo habitet; cum ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet paterna domo. At Hercule! lapsus ætatis tirocinio, postea sese correxit. Non ita est: sed abiit in sodalitium sacrilegi Nigidiani: bis judicis ad subsellia attractus, extrema fortuna stetit: et ita discessit, uti non hic innocens esse, sed judices pejerasse, existimarentur. Primum honorem in quæstura adeptus, hunc locum et hunc ordinem despexit: cujus aditus sibi quoque, sordidissimo homini, patuisset. Itaque timens, ne facinora ejus clam vos essent, cum omnibus matrum familiarum viris opprobrio esset, confessus est, vobis audientibus, adulterium; neque erubuit ora vestra.

Vixeris, uti libet, Sallusti; egeris, quæ volueris; satis sit, unum te tuorum scelerum conscium esse; noli nobis languorem, et soporem nimium exprobrare. Sumus diligentes in tuenda pudicitia uxorum nostrarum: sed ita experrecti non sumus, ut a te cavere possimus. Audacia tua vincit studia nostra. Ecquod hunc movere possit, P. C. factum ac dictum turpe, quem non puduit palam, vobis audientibus, adulterium confiteri? Quod si nihil pro me tibi respondere voluissem; sed illud censorium elogium3. Ap. Claudii, et L. Pisonis, integerrimorum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege palam universis recitarem :

NOTE

x Pro hærede gesserit omnia] Id est, rebus hæreditariis omnibus, tanquam dominus, usus sit.

At Hercule] Ironia est.

a Elogium] Testificatio est Censorum vituperationis causa, cum ab ip

sis Senatu motus est Sallustius.

b App. Claudii, et L. Pisonis] Hi duo, Emilio Paulo et Claudio Marcello Consulibus, censuram gravem

exercuerunt,

nonne tibi viderer æternas inurere maculas, quas reliqua vita tua eluere non possit? Neque post illum delectum senatus te unquam vidimus. Nisid forte in ea te castra conjecisti, quo omnis sentina reip. confluxerat. At ideme Sallustius, qui in pace ne senator quidem manserat, postea quam resp. armis oppressa est, et idem victor, qui exules reduxit, in senatum post quæsturam reductus est. Quem honorem ita gessit, ut nihil in eo non venale habuerit, cujus aliquis emtor fuerit. Ita igitur egit, ut nihil non æquum, ac verum duxerit, quod ipsi facere collibuisset: neque aliter vexavit, ac debuit, si quis prædæ loco accepisset magistratum. Peracta quæstura, postea quam magna pignora eis dederat, cum quibus similitudine vitæ se conjunxerat, unus jam ex illo grege videbatur. Ejus enim partis exemplar erat Sallustius, quo* tanquam in imam voraginem cœtus omnium vitiorum excesserat: quicquid impudicorum, cillonum,' parricidarum, sacrilegorum, debitorum fuit in urbe, municipiis, coloniis, Italia tota, sicut in fretis, subsederant, nominis perditi, ac notissimi, nulla in parte castris apti, nisi licentia vitiorum, et cupiditate rerum novarum.

At postea quam prætor factus est, modeste se gessit et abstinenter. Nonne ita provinciam vastavit, ut nihil neque passi sint, neque expectarint gravius socii nostri in bello, quam experti sunt in pace, hoc Africam interiorem obtinente? unde tantum hic exhausit, quantum potuit aut fide nominum" transjici, aut in naves contrudi. Tantum, in

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

quam, P. C. exhausit, quantum voluit. Ne causam diceret, sestertio duodecies cum Cæsare paciscitur. Quod si quidpiam eorum falsum est; hic palam refelle, unde tu, qui modo ne paternam quidem domum redimere potueris, repente tanquam somnio beatus, hortos pretiosissimos, villam Tiburti C. Cæsaris, reliquas possessiones paraveris? Neque piguit quærere, cur ego P. Crassi domum emissem: cum tu veteris villæ dominus sis, cujus paulo ante fuerat Cæsar? modo,a inquam, patrimonio non comeso, sed devorato, quibus rationibus repente factus es tam affluens, et tam beatus? Nam quis te faceret hæredem, quem ne amicum quidem suum satis honestum quisquam sibi ducit, nisi similis, ac par tui?

At Hercule egregia facta majorum tuorum te extollunt: quorum sive tu es similis, sive illi tui, nihil ad omnium scelus, ac nequitiam addi potest. Verum, ut opinor, honores tui te faciunt insolentem. Tu, Crispe Sallusti, tantidem putas esse bis senatorem,' et bis quæstorem fieri, quanti bis consularem, et bis triumphalem? Careres debet omni vitio, qui in alterum paratus est dicere. Is demum maledicit,' qui non potest verum ab altero audire. Sed tu omnium mensarum assecla, omnium cubiculorum in ætate pellex," et idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es, et civilis belli memoria. Quid enim hoc gravius pati potuimus, quam quod te incolumem in hoc ordine videamus? Desine bonos petulantissima consectari lingua: desine morbo procacitatis isto uti: desine unumquemque moribus

[blocks in formation]

tuis æstimare his moribus amicum tibi facere non potes, videris velle inimicum habere. Finem dicendi faciam P. C. Sæpe enim vidi gravius offendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixerunt, quam eos, qui commiserunt. Mihi quidem ratio habenda est, non quid Sallustius merito debeat audire, sed ut ea dicam, si qua ego honeste cffari possum.

FINIS C. C. SALLUSTII OPERUM.

NOTÆ VARIORUM

IN

C. CRISPI SALLUSTII OPERA.

« IndietroContinua »