Immagini della pagina
PDF
ePub

Et in Probo.

Et mihi quidem id animi fuit, non ut Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos, atque omnes disertissimos imitarer viros, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, &c.

Et lib. II. 13.

Quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: Sed omnis nostra vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur.' Recte, si ita vixisset ut locutus est; servivit enim fœdissimis voluptatibus, suamque ipse sententiam vitæ pravitate dissolvit.

Lactantius.

Sallustius, homo eruditus.

Et:

Sallustius, homo nequam, ait: Sed omnis nostra vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur;' recte, si ita vixisset ut locutus est; servivit enim fœdissimis voluptatibus, suamque ipse sententiam vitæ pravitate dissolvit.

Hieronymus in epitaph. Neapolitani ad Heliodorum.

Neque enim proposui historiam scribere, sed nostras breviter flere miserias, alioquin merito ad hæc explicanda et Thucydides et Sallustius muti sint.

Et lib. 1. adversus Jovinianum.

Cicero rogatus ab Hirtio, ut post repudium Terentiæ, sororem ejus duceret, omnino hoc facere supersedit, dicens non posse uxori se et Philosophiæ pariter operam dare; illa interim conjunx egregia, et quæ de fontibus Tullianis hauserat sapientiam, nupsit Sallustio inimico ejus, et tertio Messalæ Corvino, et quasi per quosdam gradus eloquentiæ devoluta est.

Idem de locis Hebraicis, et ex eo Isidorus Orig. XIII. 21.

Sallustius, auctor certissimus.

Augustinus de Civitate Dei 1. 5.

Sallustius, nobilitatæ veritatis historicus. ·

Et Epist. v. ad Marcellinum.

Nobilissimus historicus.

Johannes Sarisberiensis, Policratici III. 12.

Unde et Crispo, Historicorum inter Latinos potissimo, sed et ipsi Ciceroni placuit: In malis factionem esse, quod in viris bonis vera amicitia est.

Volaterranus.

Caius Sallustius Crispus, Romana primus in historia, ut ait Martialis: Thucydidi ex Græcis opponitur a Quintiliano, elegantia dicendi, Attica brevitate, sententiarum celebritate. Taxatur autem a Pollione, ut nimis antiquarius, et ex Catonis Originibus verba mutuatus. Trogo autem, quod orationibus nimis longis ac directis utatur: sicuti etiam Thucydides. Hic ille inimicus Ciceronis, divitiis præditus, cujus hortorum vestigia adhuc cernimus Romæ : quorum Plinius quoque meminit libro Naturalis historiæ septimo, capite decimo sexto. Hic etiam ille alienæ luxuriæ gravissimus objurgator et censor, qui Metellum Pium in historia reprehendit, quod præter ejus, et populi Romani dignitatem et modestiam, conviviis in Hispania, omnique luxu uteretur. Postea vero ipse deprehensus in adulterio, ab Annio Milone, et loris bene cæsus, et postquam pœnas dedisset, dimissus est. Auctores Varro et Macrobius, Aulus Gellius.

Petrarcha.

Crispus Sallustius, nobilis historicus veritatis (sic enim de illo apud auctores verissimos scriptum video) quo fidelius res Africæ complecteretur, libros Punicos perquisivit,

peregrinamque linguam, per interpretem, flagranti studio sorutatus est; quin et maria transgressus dicitur, ut oculis suis crederet de conditionibus locorum. Bellum Jugurthinum, conjurationemque Catilinæ, compendioso, et ad unguem, ut dici solet, castigato stylo complexus est, sed nullo famosior quam Historiarum libro, qui ætati quoque nostræ, ne certum ejus sileam dedecus, amissus est: veterum quidem testimonio illustris, apud nos solo jam nomine superstes.

L. Vives.

Sallustius, rerum Romanarum florentissimus scriptor, ut inquit Tacitus, frequens est in manibus puerorum; sed mihi aptior videtur provectioribus. Inimitabilis est in illius scriptis gratia: quæ quotiescumque repetita, nunquam tædium sui, aut satietatem lectori afferant.

Qu. Estaugius.

Nemini dubium est Sallustium plures majoresque historiarum libros scripsisse, qui partim temporum injuria, partim invidia hominum jamdudum periere. Neque absurdum est inde suspicari, si bellum Jugurthinum, quod ipse non vidit, et tamen Romanis suis ita diligenter notavit, ea quoque memoriæ mandasse, quæ suo tempore potissimum contigere quemadmodum contentionem inter Marium Syllamque ortam, ob bellum Mithridaticum: Octavii, Mariique necem: Africam Pompeii Magni victoriam: Syllæ tyrannidem: Metelli Pompeiique in Hispanias missionem: Sertorii, pugnæque ejus finem: Gladiatorum bellum: Tribunatum plebi restitutum: Piratarum exitium: Syriam victam. Et cum his pleraque alia, quæ a Sallustii nativitate usque ad Catilinæ conspirationem gesta sunt, ubi interfuerunt anni exacti viginti et quinque. Deinde, a Catilinæ conjuratione usque ad Sallustii obitum, etiam ardua haud pauca acciderunt: velut, Magni Pompeii triumphus: Ciceronis exilium, et trucidatio: Gallicum bellum: Clodius interemtus: Respublica oppressa; Africana expeditio: Julius Cæsar con

fossus: Octaviani Aug. imperium: L. Antonii seditio, Quare haud facile creditu, tam diligentem historicum hæc Romana omisisse. Sed hanc, proh dolor, jacturam debemus aut Gothis et Vandalis orbis devastatoribus: aut Ciceronianis vel Livianis Sallustio infensissimis: nam iste Patavinus tune viginti quatuor annorum natus erat, cum Sallustius ex humanis cessit: cujus tandem libri etiam a jactura quan tumvis mitiore, immunes non fuerunt. Sic ex Livio, parum superest: ex Ennio fere nihil, ex Sallustio pauca, uti res humanæ semper fuerunt. Præterea non abs re, a quibusdam dicitur inimitabilis, veluti liquet vel ex auctoribus, qui post eum de Jugurtha scripserunt: ut Livius, et abbreviatores ejus, præsertim Florus 111. 1. et lib. LXII. Orosius v. 15. Valerius Maximus 11. 2. et vi. 11. Frontinus 1. 8. et II. 1. et 4. Eutropius IV. 8. Plinius, et alii, qui ad tantam dicendi gratiam nunquam pervenerunt. Vir ille clarissimus, philosophus, orator magnus, verus historicus, adversarios habuit Ciceronem inprimis, propter Terentiam: Asinium Pollionem, propter Ciceronem: Titum Livium, propter scribendi famam qui cum suis curarunt assidue, ut omnino Sallustii vitium, non cum scriptis ejus oblivioni traderetur. Ita similitudo illa studii, raro benevolentiam, æmulationem potius afferre solet.

Julius Cæs. Scaliger Oratione pro Cicerone.

Id quod et Sallustius, omnium scriptorum numerosissimus, nusquam aspernatus est.

Et ibidem.

A Sallustio autem brevitatem illam peti debere, cum scribis; neque quid velis intelligo, neque tam vulgi animo conceptam, adeo persuasam, adeo decantatam in illo viro brevitatem unquam comprehendi. Nam si, quoniam frequentibus asyndetis utitur, aut quod non longis periodis ambit argumenta rerum, properare tibi videtur, isto tibi quoque pacto brevibus atque interceptis saltibus centum milliariorum iter minus longum videbitur, quam unius modo

stadii intervallum, quod uno spiritu confeceris. Ac contra videmus Sallustium ipsum, cum quid semel dicendum assumsit, adeo perstare ut sæpenumero egredi videatur, &c.

Ibidem.

[ocr errors]

Neque vero Sallustium, politissimum auctorem, rejiciunt (Ciceroniani): sed anxium illud atque insititium dicendi genus, sed multa superstitiosa verba.

Idem Poët. IV. 24.

Quasi vero commentarium scripserit ille, non Historiam pleniorem ; qui sit Historiæ pater appellatus.

Et III. 96.

Ambitiose igitur fecisse videtur Sallustius quibusdam, quod Poëtarum more, cum dicere orsus esset de Catilina, omissa ea narratione repetit historiam ab ipsis ultimis Romæ rudimentis. Nos virum suo in genere præstantem cum recte tum necessario fecisse judicamus: ut ostenderet corruptam civitatem, cujus et pars esset Catilina.

Joannes Bodinus.

De Sallustio, quod omnia fere ejus scripta interciderunt, non ita facile judicari potest, ex iis tamen, quæ habemus, integerrimum scriptorem et rerum magnarum usu peritum fuisse constat ; ut enim Jugurthinum bellum verius scriberet, in Africam usque navigavit; libere tamen de rebus judicat; quid enim liberius est, quam in uno Cæsare et Catone Romanorum omnium illius ætatis collocare virtutem ?

Justus Lipsius.

Ex iis qui superant, C. Cæsar laudatur inprimis: si ut disertus narrator; libens assentio: est enim ejus viri pura oratio sine fuco ac calamistris ornata, vel Romanis vel Atticis Musis dignissima: sin ut perfectus historicus; dubitare me dicam, cum et nonnulli fidem ejus in historia civili requirant, et tertium illud xv xal moλTixòv totum ei desit.

« IndietroContinua »