Immagini della pagina
PDF
ePub

Itaque ipse Cæsar, ceteroqui minime sui contemtor, Commentarios inscripsit non Historias, et hoc ipso laudem veram meruit, quod falsam affectare contemsit. Jam vero princeps Historicorum audit Livius; si magnitudinem operis et varietatem rerum spectamus, recte. Sed tamen (quod more majorum liceat) a Livii lectione semper commotior surrexi, non semper melior, aut ad vitæ casus instructior: Sallustius unus ex VIII. viris illis est, qui feliciter consecutus videtur hæc omnia; et quem, si mei arbitrii res sit, in hoc lustro principem senatus historici legere non dubitem; nam ceteri deinceps minorum quasi gentium historici, quantum a superiorum ætate, tantum et a laude afuerunt, nisi quod admirabile est, quantum inter istos unus excellat imitator Sallustii Corn. Tacitus, omni virtute antiquis proximus, longo quidem intervallo, sed tamen proximus.

Ludovicus Carrio.

Quarum rerum ego maxima hæc documenta habeo, quod prioribus illis temporibus, Licinius Macer, Fabius Pictor, Tubero, Hemina, Valerius Antias, Claudius Quadrigarius, Cælius, Sisenna, alii rerum nostrarum auctores; posterioribus T. Livius, Trogus Pompeius, C. Plinius, Corn. Tacitus, et qui primus aut in primis est, C. Sallustius Crispus ferme ab stirpe interierunt.

Et:

Nam eum scriptorem in primis ego præclarum existimo verborum atque sententiarum brevitate.

[blocks in formation]

VARIAS LECTIONES ex editione S. HAVERCAMPI desumsimus. Catalogum Codd. Mss. quibus usus est, et Notas quibus sunt designati, subjicimus.

A. MS. Chartac. ex Bibl. Leidensi in fol. p. 325. n. 19.

-

50.

Chart. ibid. in fol. p. 327.
Chart, ibid. in fol. minore p. 327.

Membran. in fol. ibid. p. 494.

in fol. Memb. ibid. p. 9. A.

...

Membr. 4to. ibid. p. 330.

[blocks in formation]

- 125.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

M.

Membr. olim Petri Francii, in Catalogo librorum ejusdem p. 94. num. 600. in 4to. forma oblonga; inde emtus in Angliam missus est.

N. Editio Romana antiquissima anni 1470.

CAII CRISPI SALLUSTII

BELLUM

CATILINARIUM,

SIVE

DE CONJURATIONE CATILINE

EJÚSQUE SOCIORUM.

OMNES homines, qui sese student' præstare ceteris animalibus,' summa opet niti decet, vitam silentios ne transeant, veluti pecora, quæ natura prona7 atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis viss in animo et corpore? sita: animi imperio, corporis1o servitio magis utimur.

Decet omnes homines, qui student sese præstare ceteris animalibus, conari totis viribus ne transeant vitam nihil agendo, sicut pecora, quæ natura fecit in terram propensa, et ventri obedientia.

I Omnes E. F.-2 student sese A. M.-3 animantibus K.-4 summa illos ope C. D. G.-5 cum silentio I.-6 Ita C. sed superscribitur transigant.-7 Natura finxit prona, &c. F.-8 Sed omnis nostra vis A. B. F. M.--9 et in corpore L.-10 quam corporis A. corporisque F.-11 diis A. C. D. E. F. G. H. I. K. L.

NOTE

* Omnes.] Plerumque scribitur, omnis: Accusativus pluralis. Solebant enim veteres nomina in is desinentia, in singulari, eodem sono efferre in Accusativo plurali; mutata tamen syllaba brevi in longam, utpote nata

ex diphthongo eis, qua terminabantur olim Accusativi illi plurales.

b Sed] Hic non est adversativa : posita est vocula pro verum, autem; Gallice, Or.

Alterum nobis cum Dis," alterum cum belluis1 commune est. Quo mihi rectius" videtur,14 ingenii, quam virium opibus gloriam's quærere,' et, quoniam vita ipsa,16 qua fruimur,' brevis est,18 memoriam nostri1 quam maxime longam efficere.20 Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis: virtus clara æternaque" habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit,22 vine corporis,23 an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius, quam24 incipias,25 d consulto :26 et, ubi consulueris, mature facto opus est.27 Ita utrumque per se indigens, 28 alterum alterius29 auxilio3° eget.31

с

2. Igitur initio1 Reges' (nam in terris nomen imperii id3 primum fuit) diversi,5 pars ingenium, alii corpus exercebant etiam tum vita' hominum sine cupiditate agitabatur,7 sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia3 Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses cœpere

Quapropter videtur mihi rectius quærere gloriam opibus et facultatibus ingenii, quam opibus virium corporearum.

Nam ex altera parte, oportet deliberare, priusquam incipias, et ex altera oportet tempestive exequi, postquam consulueris.

Unusquisque sic satis contentus erat iis quæ possidebat.

...........

-12 beluis A. B. C. D. G. I. K. L.-13 rectius mihi A.-14 videtur esse D. F. G. H. I. K. L.-15 quærere gloriam K.--16 ipsa vita B. M. N.-17 utimur E. -18 est brevis A.-19 nostram C.-20 decet efficere A. efficere decet C. G. H. efficere dignum E. Sed in Marg. decet.-21 clara atque æterna B.-22 Inter mortales m. c. f. B. M. magnum inter m. f. certamen. F. magnum certamen inter mortales N.-23 vi corporis H.-24 Nam prius quam A. B. C. N.-25 incipias aliquid M.-26 consulto opus est K.-27 mature est opus facto A. mature facto est opus G. mature opus est facto K.-28 indigens est A.-29 alterum alterius auxilio augetur. E. alterius alterum auxilio indiget. F.-30 consilio.-31 eget A. B. C. D. G. H. N. indiget I. K. indeget M. [veget Havercamp.]

1 in initio B. E. G. H. I. N.-2 reges fuere A.—3 id nomen imperii B. C. G. H. N.-4 primum fuerat B.-5 diversi fuere H.-6 et tum vita F.-7 agebatur C. D. G.-8 Cyrus in Asia B. E. N. in Asia Cyrus rex H.-9 Lacedemonienses A.

NOTE

c Longam] Hoc vult Sallustius, ut unusquisque, hominum recordationem præclaris factis mereatur, itaque in ipsorum vivat memoria.

a Incipias] Id est, quilibet incipiat. Hæ locutiones per secundam singularis numeri personam sunt frequentissimæ et elegantissimæ. Iis utimur etiam cum ad multitudinem præsentem sermo dirigitur.

e Primum] Id est, vocati sunt Reges, qui primi dominium exercuerunt in gentes. Quod quidem Auctoris sensu, intelligendum est, quatenus, cum aliis, initium rerum repetit. ex profanis Auctoribus.

f Diversi] Id est, diversas vias insistentes.

Cyrus] Cambysis et Mandanes filius, qui Imperium Medorum ad

urbes atque nationes subigere,1° lubidinem11 dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare: tum demum periculo" atque negotiis compertum14 est, in bello plurimum ingenium's posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabilius atque constantius sese res humanæ1? haberent; neque aliud18 alio ferri, neque1 mutari ac2o misceri omnia cerneres! Nam imperium facile his22 artibus retinetur, quibus initio14 partum est.23 Verum ubi pro laborei desidia, pro continentia et æquitates lubido' atque

Postquam vero Cyrus in Asia, Lacedæmonii et Athenienses in Græcia, cœperunt in suam potestatem redigere urbes atque nationes; habere lubidinem dominandi pro causa belli; putare maximam gloriam in maximo imperio sitam esse, tum denique compertum est experientia atque negotiis, ingenium plurimum posse in

bello.

Neque videres opes et divitias, ex hac aut illa regione, in aliam deportari.

-10 subjicere M.-11 libidinemque E. libidine M.-12 putabant H.-13 tum periculo A. tum demum in periculo L.-14 compertum C. est compertum I.—15 ingenium plurimum posse in bello H.-16 ita in pace, &c. F. in pace valeret ita ut in bello M.-17 humanæ res A. B.-18 nec illico aliud H.-19 nec A.-20 atque A. B.-21 commisceri C. D. G.-22 iis facile A. facile his E. L. N. facile retinetur his artibus H. I. M.—23 quibus initio est partum I. quibus est partum initio K. quibus est partum in initio. A.-24 in initio B. E. F. G. N. ab initio H.25 æquabilitate C. D. æqualitate I. æquitate et continentia K.—26 cum moribus

NOTÆ

Persas transtulit. Cur vero ejus meminerit Sallustius, cum ante Cyrum Ninus Assyriorum Rex Asiam bello vastaverit, crediderim esse factum, quia ante Cyrum obscurata sit admodum rerum memoria; neque ante ipsum satis cognitum fuerit vine corporis, an virtute animi res militaris magis procederet.

h Equabilius] Id est, magis suum et eundem statum obtinerent. Gall. Auroient un cours bien plus réglé.

1 Labore] Labor hic positus est pro propensione ad laborem; pro laboriositate, si ita loqui liceret: opponitur enim desidiæ.

j Continentia] Apud Politicos, adeoque et Historicos persæpe, non idem dicit, quod apud Philosophos. Hi

per continentium eam virtutem intelligunt, quæ moderatur appetitui circa cibum, potum, &c. Illis vero continentia est qua homo, qui sedet in gubernaculo Reipublicæ, abstinet ab omni injusta exactione.

* Equitate] Plus est Æquitas, quam Justitia. Hæc suas habet formulas ita digestas, ut sæpe summum jus summa sit injuria: at vero Æquitas illud unum respicit, quod in se, et revera æquum et bonum est: judicat ex foro conscientiæ; quandoque leges transgreditur justitiæ; immo contra eas facit.

Lubido] Ea est, cum homo Politicus, quamobrem aliquid injusti incipiat interrogatus, is respondet, Quia lubet. Alibi aliud libido indigitat.

« IndietroContinua »