C. Svetoni Tranqvilli Divvs Ivlivs

Copertina anteriore
Clarendon Press, 1927 - 163 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 3 - Amitae meae luliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater ; a Venere lulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.
Pagina 32 - Ampius 2 scribit : nihil esse rem publicam, appellationem modo sine corpore ac specie. Sullam nescisse litteras, qui dictaturam deposuerit. Debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus habere quae dicat. Eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante, futura diceret laetiora, cum vellet ; nee pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset.
Pagina 24 - A et perinde reliquas commutet. feruntur et a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut ' Laudes Herculis ', tragoedia ' Oedipus ', item
Pagina 17 - ... admisit ad honores et proscriptorum liberos. iudicia ad duo genera iudicum redegit, equestris ordinis ac senatorii; tribunos aerarios, quod erat tertium, sustulit. 5 Recensum populi nee more nee loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit, atque ex viginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit; ac ne qui novi coetus recensionis causa moveri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensi non essent, subsortitio...
Pagina 35 - Ista quidem vis esl, alter e Cascis aversum vulnerat, paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit, conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte velata.
Pagina 23 - Valde quidem, inquam, probandos ; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere ; sanos quidem homines a scribendo deterruit, nihil est enim in historia pura et illustri brevitate dulcius.
Pagina 24 - ... ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset : quae si qui investigare et 25 persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro 7 A et perinde reliquas commutet. feruntur et a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut ' Laudes Herculis ', tragoedia 'Oedipus...
Pagina 25 - In obeundis expeditionibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se portus et navigationem et accessum ad insulam explorasset. At idem obsessione castrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitu penetravit ad suos.
Pagina 4 - Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum paenitentia vel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari convenerat, dedisse ; convenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret.
Pagina 13 - Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens ; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivit 2 ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tune Caesar : " Eatur," inquit, "quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat.

Informazioni bibliografiche