Immagini della pagina
PDF
ePub

1

TITI LIVI

AB VRBE CONDITA

LIBER II.

Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora 2 quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae 3 multitudinis addiderunt, numerentur. Neque ambigitur quin Brutus idem, qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum 4 extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribu

[blocks in formation]

niciis procellis et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignora coniugum ac liberorum 5 caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum 6 adultae discordia forent; quas fovit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.

Libertatis autem originem inde magis, quia annuum 7 imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres: omnia iura, 8 omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est, ne si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior concedente collega fasces habuit, qui non acrior vindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis popu- 9 lum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam 10 ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit. Traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur qui patres quique conscripti essent:

bunes were the agents of all popular disturbance.

[ocr errors]

6. res: i.e. the power of the state. moderatio, the restraint, put upon the strong democracy. frugem: the figure all along is one of vegetable and animal growth.

7. libertatis: its emphasis refers back to liberi, at the beginning: 'but of this freedom, however,' etc. quod deminutum sit: see Gr. 321. R.- numeres: see Gr. 311. a. 8. iura: the consuls had all the power of the king. — insignia: chiefly the fasces, but also including

[blocks in formation]

2

conscriptos videlicet in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animos.

Rerum deinde divinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi 2 regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus mu3 niendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse. Initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum tanquam alieni regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse. Nescire Tarquinios privatos vivere. Non placere nomen, peri4 culosum libertati esse. Hinc primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitam5 que suspicione plebem Brutus ad contionem vocat. Ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem

-profuit, etc.: this is again con-
ceived in the spirit of Livy's time.
For the mood, see Gr. 334. e.

ORGANIZATION OF THE NEW GOV-
ERNMENT AND EXPULSION OF
THE TARQUINS.

2. necubi, that nowhere; literally, 'lest somewhere.'

2. ac in allusion to the last fear expressed; and in fact in this direction,' etc.

3. aliud: see Gr. 238. b. — nomen: L. Tarquinius Collatinus. nimium, etc.: the characteristic indirect discourse of a thought added in a narrative. — intervallo: here

[blocks in formation]

regnare passuros nec esse Romae, unde periculum libertati foret. Id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam. Invitum se dicere hominis causa, nec dicturum fuisse, ni caritas rei publicae vinceret. Non credere populum Romanum 6 solidam libertatem reciperatam esse. Regium genus, regium nomen non solum in civitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati. 'Hunc tu' 7 inquit 'tua voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent cives tui auctore me, sed si quid deest, munifice augebunt. Amicus abi, exonera civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum.' Consuli primo 8 tam novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem ; dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. Et ceteri quidem 9 movebant minus: postquam Spurius Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur, timens consul, ne postmodum privato 10 sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu, rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum tulit, ut omnes II Tarquiniae gentis exsules essent. Collegam sibi comi

- cum

7. absolve, complete. gente, etc. i.e. so and only so.

9. movebant minus, etc., did not affect him much, but, etc. - dignitate, position, in respect to services and exploits.agere, to ply him. 10. privato: after the expiration

of his office. alia . . . ignominia in being forced to go, for instance. Lavinium: to a friendly foreign state, rather than to the hostile Etruscans, his own people.

II. ad populum: we may suppose the comitia centuriata in spite

tiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerat.

3 Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit. Ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem 2 prope libertas amissa est. Erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec hi tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adule3 scentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere. Eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimi4 cum discrimen nosse. Leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris; peri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

king was a human being, and so to be influenced by human motives for right or wrong. opus sit: see Gr. 243. e. R. — gratiae, favor; properly, the agreeableness of the favored to the favorer; but in Latin such words are viewed from either direction; cf. note to iniuria, I. 13. I.-beneficio: i.e. doing a good turn; more concrete than the preceding, and expressing nearly the same thing viewed from the opposite end. posse: i.e. regem.

4. rem surdam: opposed to hominem.-inexorabilem: opposed to a quo impetres. - salubriorem, etc. a parenthetical remark outside the antithesis.-nihil, etc.: opposed to gratiae, etc. excesseris: see Gr. 309. a. - innocentia: a free use of the ablative of means. It is dangerous to try to live by this

[ocr errors]
« IndietroContinua »