Immagini della pagina
PDF
ePub

VITA

TITI LIVII

EX

GERARDO JOH. VOSSIO

DE HISTORICIS LATINIS, LIB. I. CAP. XIX.

[blocks in formation]

Et sane unus hic locus prora et puppis iis videtur, qui in vico eo natum fuifle Livium crediderunt. Qua in sententia, ut intelligo ex Clariffimo Pignorio, etiam eft Guilielmus Ongarillius, hiftoricus Patavinus necdum e ditus. Sed si Livius Aponi na. tus a Martiale dicatur, idem dixiffe credendus de Stella, et Flacco. Atqui obfiare videtur illud ejusdem libri epigr. LXXVII. Flacce Antenorei spes et a lumne laris. Ubi in Antenoreo, hoc eft Patavino, lare natum non ob scure aït. Quare videndum, an non ab Apone fonte, qui cele Liv. Tom. XV. P. Ij

[ocr errors]
[ocr errors]

bratiffimus erat inter aquas Pa tavinas, Aponam terram generatim dixerit pro Patavina: non pro Apono vico, cujus Martialis temporibus nullum fuille no. men videtur. Eftque in hac etiam sententia o nakapitys Clu verius nofter in Italia sua (lib. 1. cap. 8. pag. 153.] Scripsit Li vius poft quidem Augufti triumphum de bello Actiaco, qui incidit in annum Urbis loccxxv, vero Cantabros ductu L. Antistii sive consulatum Augufti V. ante domitos, quod fuit anno Ioccxxx, sive consulatu Augufti X. Hot li. lib. 1. (cap. 19.) Bis deinde post quet ex verbis illis ipsius Livii Numae regnum Janus clausus fuit; semel T. Manlio consule ctum bellum; iterum, quod no post Punicum primum perfestrae aetati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actia. cum, ab Imperatore Caesare Augusto, pace terra marique parta. Satis constat, ter ab Au gufto clausum esse templum Jani, secundo quidem anno Ur his locexxx, Cantabris devictis; tertio autem anno sequenti, sivé A

consulatu Augufti XI. Cum vero Livius semel duntaxat sua aetate clausum dicat, quid apertius, quam scripsiffe ista, antequam secundo tertioque clauderetur? Quamquam vero sub Augufto quidem hiftoriam suam edidit, tamen eo diutius vixit. Quarto enim obiit Tiberii anno, aetatis suae LXXVI, quo et Ovidius deceffit Tomis: ut de utroque Eusebius in Chronicis teftatur. Scripsit hiftoriarum libros CXL, vel potius cxLII, ut jam olim agnovit Petrarcha [de Otio et Solitudine quorumdam virorum cap. 8.) is complectebatur res Romanas ab V. C. usque ad bellum in Germania geftum a Druso, ejusque mortem. Ex illis soli supersunt xxxv. Nam secunda periit decas, et quidquid sequebatur librum quadragesimum quintum. Ceterorum nihil ha bemus, praeter argumenta, quae epitome Liviana (si argumentum libri cxxxvi et cxxxvII exceperis) continentur, sive ejus Florus, sive alius eft auctor. Libri ci, meminit Serenus Samonicus, quo loco agit de carbone medendo, [cap. 39.]

Tertia namque Titi simul et centesima Livi

Charta docet ferro talem can

dente dolorem Exsectum, aut poto raparum semine pulsum, Infecti dicens vix septem posse diebus Vitam produci. tanta est vio. lentia morbi.

At qui nuper, tanquam Livii genuinam, libri xxxIII. partem majorem e veteri, ut aït, bib. liotheca primus juris publici fecit, nae ille fucum fecit auritis Midis; non illis, quibus corculis effe datum eft, et qui norunt, quid acra lupinis diftent.

Nihil hoc scriptore eft grandius atque uberius. Vir disertiffimus a Seneca in primo de

Ibidem

Ira [cap. 16.] vocatur. Lacteam quidem ubertatem ejus praedicat Fabius lib. 10. cap. 1. arbitratur, ut Thucydidi Salluftium, ita Herodoto Livium acquiparari poffe. Quanto ille can. didius, quam Caligula Imperator, qui, Tranquillo tefte (in Calig. cap. 34.] verbosum voca. bat. Sed de ftylo etiam litem intentabat olim Asinius Pollio. Patavinitatem (id eft, quaedam minus Romane dicta, ut inter. pretatur Erasmus in Ciceroni. ano) in co animadvertere se ajebat, ut Fabius teftatur lib. 8. c. 1. Nimirum delicatum Roma. ni hominis palatum videbatur sibi aliquid sentire, quod non usquequaque saperet genium Romani sermonis. At non audiendus eft Keckermannus, quando hine colligit, reprehensum ab Asinio effe sublimem Livii sty. Jum. Uti et cum a Seneca propterea culpari putat lib. 1. de Ira cap. ult. et de Tranquillitate cap. 9. Nam, longe aliud et. Fa bium et Senecam velle, nemo diffitebitur, qui verba eorum attendat. Nec probare illa Lip. sii poffum, viri ab ingenii clegantia et varia eruditione, quam dictione, laudatioris, [Not. ad lib. 1. Politic. cap. 9.] Nos quoque supinum eum alibi, aut frigidum, imo et tavroλoyov agnoscimus; derivaturi tamen libenter in exscriptores hanc culpam. Cui et subscribere videtur Poffevinus Bibliothecae selectae lib. 16. Ubi'et judicium eorum sequitur improbantium, quod superftitiose referat prodigia tam multa: ut boves locutos, infantes semestres triumphum clamaffe. Quae sane in gentili laudem magis merentur, cum qualemcumque numinis cultum adeórηri oporteat praeferre. Sed quid de iftis dicemus, quibus ne bonae quidem fidei videtur? Hi firmatum eunt sententiam suam verbis Antonini Caesa

ris in Itinerario suo, ubi haec legas: Fano Volturnae: cujus claris gestis invidit Livius. Eum vero ad locum haec annotavit Annius Viterbiensis: Quid sibi velit, quod art, Cujus praeclaris gentis invidit Livius, equidem alii alia existimant. Di. cam et ipse opinionem meam. Suetonius Tranquillus in vita C. Caligulae [cap. 34.] scribit, paullulum abfuisse, quin ab omnibus bibliothecis statuas et scripta Livii deleret, qui il lum, uti verbosum et negligentem in historia, carpebat. Est autem negligens is, qui supprimit, quae referenda sunt, et verbosus, qui absque probatione contradicit afferenti rationes et auctores. Et his duobus peccavit Livius in multis, ut patet. Sed ex multis, quoad Fanum Volturnae, haec exempla sint. Coelius Thuscus, Lartes Fani, juvit Romulum, implorantem ab eo auxilium contra Caeninenses, Crustuminos et Latinos, et retulit triumphum. Et id idem fecit contra Sabinos Galeritus Lucumo. Et ob id ipse primus posuit Praetoria Romae, et, divisa Roma in tres tribus, imposuit nomina, et tertiam partem dedit Thuscis. Ut clare tradunt Propertius in elegia ad Vertumnum, et altera paullulum praecedente, et Varro in 1. de lingua Latina, et Fabius Pi ttor de Origine urbis Romae, et Dionysius Halicarn. in II. lib. et Mythici sub fabula Jani ejaculantis aquas sulphureas in Sabinos, ut Macrobius in 1. Saturnal. et Ovidius in 1. de Fastis indicant. At lividus fuit Livius, ut hic notat Antoninus, qui, ut funditus extingueret Thuscorum fulgorem, et triumphos obnubilaret ab eis par tos, non a Romulo gestos; omnino etiam scribere unum verbum neglexit. Quod pro

fecto invidissimi hominis est officium, et negligentis veritatem in historia. Similiter fuit verbosus, quia, absque cer. to auctore et probatione, dicit contra Varronem, quod Lucerum nomen incertae sit origi nis. Fabius enim Pictor, antiquior eo, ostendit ab historia, esse Etruscae originis atque certissimae. Rursus Livio antiquior et doctior Varro in 1. de L. L. dicit esse certae ori. ginis; a Lucumone Luceres di clos: idque probat vetustissimis auctoribus, Junio, et Tolumnio, Thuscarum Tragoediarum scriptore. Et item inexpugna bili argumento, quod Luceres est derivatio Etrusca a Lucumone, et non Latina a luco Asyli, ut Paedianus, et Plutarchus in vita Romuli, turpiter in Grammatica Latina ab. errantes, dicunt, quia lucus La. tine a luceo verbo per antiphra sim derivatur, et a luco Lucii, et Lucani, Latina derivatio est, et non Luceres, ut linguae Latinae peritissimus Varro ostendit. Non est igitur mirum, si Caesar excanduit ira contra scripta Livii, negligentia et supprimentia, quae clarissima erant: et eum appellavit jure ver bosum, qui contra Varronem, af ferentem teste's antiquissimos, et invincibilem rationem, verbosa solum et anili loquacitate dixit, Lucerum nomen est incertae o. riginis. Et ideo, ut utamur regula B. Hieronymi, eadem facilitate Livius, et omnes alii similes, contemnantur, qua sine ra. tione, ac certò auctore, contra doctiores sola verbositate usi proferunt. Quum vero constet, Livium non ignorasse,quae Vurro, et Fabius Pictor, et alii, referunt, constat equidem illum non ignoratione scientiae, sed malignitate naturae in historia neglexisse dicenda, et verbose dixisse subticenda. Et ob id,

uti Cajus, ita et Antoninus Caesar,eum arguit invidiae,dicens: Volturnae praeclaris gestis invidit Livius. Hactenus, nimis profecto patienter, latrantem audivimus caniculam iftam. Cujus omnia singulatim refellere velle, plane sit otio suo abuti. Sed mirari satis non poffum, in sententiam suam pertrahere potuiffe viros aliquot eruditos, eosque inter L. Joannem Scoppam Partheno. paeum, qui Collectaneorum lib. 1. cap. 18. sic scribit: Livius, historicus luculentissimus, in primo ab urbe condita [cap. 13.] Eodem, inquit, tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt: Ramneuses a Romulo: a Tito Tatio Titienses appellati; Lucerum nominis et originis cauffa incerta eft. Haec Livius. Non quod (ut mea est sententia) Lucerum originem ignoraret; sed perinde ac Gallus Cisalpinus, et Hetruscae Italaeque gloriae invidens, conscripsit, quod Antoninus Caesar in suo Itinera rio his verbis arguit: Vulturna, cujus claris geftis invidet Livius. Et Cajus Caligula, Tranquillo in Caligulae vita scribente, paullum abfuit, quin statuas et scripta Livii ab omnibus bibliothecis amoveret, tamquam verbosi et in historia mendacis. Scius ergo erat Livius, sed, ut invidus, omisit. Hactenus Scoppa. Sed quid in mentem venit Scoppae, ut se tueretur auctori. tate Caesaris Caligulac? quem ignorare non potuit similiter de Virgilio sensie: imo et Homerum contemsiffe. Sunt enim ifta Tranquilli verba: Cogitavit et iam de Homeri carminibus ab, olendis. Cur enim sibi non li. cere, dicens, quod Platoni licuit, qui eum e civitate, quam constituebat, ejecerit? Sed et Virgilii, et T. Livii scripta, et imagines, paullum abfuit, quin ex omnibus bibliothecis amoverit, quorum alterum, ut nullius

ingenii, minimaeque doctrinae : alterum, ut verbosum in historia, negligentemque, carpebat. Ex codem scimus, quid de abolendis jurisconsultis saepe jactarit: ac quale ejus de L. Seneca fuerit judicium. Quamobrem sanum neminem movebit auctoritas Caligulae, qui, ut ejusdem Tranquilli verbis utar, non minore livore ac malignitate, quam superbia saevitiaque, paene adversus omnis aevi homines grassatus est. Quod vero ad Antoninum imperatorem, quo et ipso se tuetur Scoppa, nusquam leguntur ca de Livio verba in genuino seu Antonii, seu Antonini, scu Aethici Itinerario, quod primum edidit Josias Simlerus, pofteaque ex antiquis codd. correxit, et commentario illuftravit Hicronymus Surita Caesarauguftanus. Sed sunt ea verba in Itinerario ifto, quod Annius Viterbiensis commentus fuit, ac cunctis obesae naris, ut germanum, obtrusit. Sane illo vroßolaiov Antonini Itinerario nihil indoctius atque insulsius. Quod et res clamat, et ubertim oftensum ab cruditiffimo ac, dum viveret, amiciflimo mihi Philippo Cluverio in Italia sua. Quare, cur vel propter Caligulam, vel supposititium Antoninum, suspectior nobis sit Livius, nihil sane cauffae eft. Nec magis movere debet Henricus Glareanus, vir variae eruditionis, cum Praefat. in ca, quae ad Livium annotavit, Livium bellicosae Gallorum gentis res geftas odiose tractare, virtutesque eorum maligne elevare, conqueritur. Quod etiam Barthius facit Adversariorum lib. 60. iu AuguItini de Civitate Dei lib. 1. cap. 6. Quam enim Livius veritati ftuduerit, vel ex eo conjecturam capere poffumus, quod in descriptione belli civilis ne Auguflo quidem in tantum voluerit gratificari, ut aliter res narraret, quam factum sciret. Audiamus, quae Cremu.

tius Cordus apud Tacitum dicat Annalium lib. 4. [cap. 34.] Titus Livius, eloquentiae ac FIDEI praeclarus imprimis, Cn. Pompejum tantis laudibus tulit, ut Pompejanum cum Augustus appellaret. neque id amicitiae eorum offecit. Scipionem, Afra nium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum, nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut insignes viros nominat. Verum aliud alii telum intentant. Malevo. lentiae enim eo reum agunt, quod Polybium, quem κata лóda saеpe exscribit, non alio dignetur elogio lib. 3o. [cap. 45.] quam haudquaquam spernendi aucto. ris. Quam frigidam sane laudationem effe Fulvius Ursinus notis in Polybii legationes annotavit. Pe. trus Victorius (lib. 21. Var. Lect. c. 1.Jeo putabat crimine liberari Livium, quod parciores olim in tribuendis fuerint elogiis. Quod non negarim. Sed non id satis eo comparet, quod putabat id etiam ex Apulejo parere in Apologia: ubi quaeftorem publicum, qui coram aderat,non ornatissimum appellat, sed virum ornatum vocare eft contentus. Fortasse, ut Scipio Gentilis putabat, ordinis et dignitatis habuit rationem, quia, ut notum omnibus, primus in senatum veniendi gradus erat quaeftura. Livii vero locus omnino intelligi debet karà Aizórnra, ut nequaquam aspernandus au. ctor idem valeat, ac si scriptorem dixiffet summae fidei et auctori tatis. Cui rei probandae multa

adferrem; nisi fuse hanc Livia. norum effe verborum mentem docuiffet Casaubonus in collectis a se Polybii fragmentis. Eloquentiae ftudioso, praesertim tenella actate, magis Livium profore, quam Salluftium, Quinctiliani judicium eft, lib. 2. cap. 6. ubi aït: Livius a pueris magis legendus, quam Sallustius, et hic historiae majoris est auctor: ad quem tamen intelligendum jam profectu opus sit. Quod Fabii judicium carpit Barthius Adversar. 48. cap. 19. Putat, Sallufium dici majoris hiftoriae auctorem:_cum ea non sit annorum xxv. Ergo, inquit, legendum, sit hic historiae: majoris est auctor. Imo omnino zo hic ad Livium refertur. Et pene ́ quaecumque eo capite adversus Fabium differit idem Barthius, sunt äppŋta duɛivo. Quantum cjus fuerit nomen, cum viveret, etiam docent haec Plinii verba lib. 2. epift. 3. ad Nepotem: Nunquamne legisti, Gaditanum quendam, Titi Livii nomine gloriaque commotum, ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse, statimque, ut viderat, abiisse? Nempe, ut hac ipsa de re B. Hieronymus ad Paullinum aït : Quos ad contemplationem sui Roma non traxe. rat, unius fama perduxit. Ac poftea idem ait: Habuit illa aetas inauditum et omnibus seculis celebrandum miraculum, ut tantam urbem ingressi aliud extra urbem quaererent.

« IndietroContinua »